De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Iunius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, baptizati uenientes ad ecclesiam baptixemus.
Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum adtulit, diu nos tenere non debet.
Cyprianus a Karthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistula, quae ad Iubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos appellatos, quando ad ecclesiam uenerint, unico ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis amici et de antichristis christiani. [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 83—85 3 cf. I Cor. 5, 3 9 cf. Cypr. sentent. episc. praef. 17 ibid. 86 21 ibid. 87 )[*]( 1 Nalis Ppr. preses Lml 3 manducauerunt L 4 et s. I. L 8 participationem Vp.ç 9 eis si (del.) neminem K iudicaztes Nml 10 senserit MtnI/lml 11 quodlibet Nml 12 non] nun ex nunc N conmunicet L 16 sanitatem N 17 neanpoli Kml censimns L 18 recedendo ĮJ.ml 19 Huic L 20 temere Lml 21 kartliagine sic JKM 23 euange j cam L 25 ad s. I. m2 N 26 baptismo om. L esae] sese /J:çm2 fieri amici adnersariis et de anticbristis (pr. s s. I.) L )
Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam cuius mentionem fecit epistulam ad Iubaianum datam quanta potuimus diligentia pertractauimus? et quod hic dixit meminerimus dici posse de omnibus iniquis, quos et in catholica esse ipse testatur et baptismum habere et dare nemo nostrum ambigit. illi enim ueniunt ad ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt et aedificant super petram et incorporantur columbae et in horto concluso et fonte signato muniuntur, ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta uiuunt, ubilibet esse uideantur. nam in epistula quam scripsit ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque nos ipse commonuit, in quali societate oporteat intellegi ecclesiam. ait enim de quodam loquens: alienus fiat et profanus, dominicae pacis ac dominicae unitatis. inimicus, non habitans in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant. quid ergo hic dicamus, paululum aduer- \' tant qui nobis de Cypriano uolunt praescribere. si enim in ecclesia Christi non nisi concordes adque unanimes habitant, procul dubio non habitabant in ecclesia Christi, quamuis intus esse uiderentur, illi qui per inuidiam et contentionem sine caritate Christum adnuntiabant, quos ipse intellegit non haereticos uel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conuersantes. qui certe baptizare non debebant, quia in ecclesia non habitabant in qua ipse dicit non habitare nisi unanimes et concordes; nisi forte quisquam sic abhorret a uero, ut dicat concordes et unanimes [*]( 13 Cypr. ep. 69, 5 21 cf. Cypr. ep. 73, 14 24 cf. Pliil. 1, 15. 17 ) [*]( 2 facit çmT potuimus ex potiui K 4 catho jca L 5 neme 1J 6 abigit Mmlp. parde Jml 10 epistolam MmlVs epistulam JJ. scribit L 11 ipse nos v 12 qualibet (3 13 fit Cypr. prophanus L 14 diuinae unitatis Cypr, 16 unianimes ; (passim) 17 quod MmUv dicimus fiv paulolum L 20 habitant JNmlq 21 uideretur Jml 24 baptizati çml 25 habitant qml 26 habetare Nml concordes et unanimes v 27 haborret L aberrat Mm2 a om. s )
Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum epistula positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit: non habitans, inquit, in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: deus qui inhabitare facit unanimes in domo\'. denique unanimitate christianos firma sibi adque inseparabili caritate conexos etiamipsadominicasacrificiadeclarant. nam quando dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinisplurimisexpressumadque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum.haec uerba beati Cypriani indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus dei, quam domum ex unanimis et concordibus constare adfirmauit et docuit testimonio prophetico et significatione sacramentorum; in qua utique non erant illi inuidi et sine caritate maliuoli, qui tamen baptizabant. ex quo apparet et in eis esse posse adque ab eis dari posse sacramentum Christi qui non sunt in ecclesia [*]( 7 Cypr. ep. 69, 5 10 Ps. 67, 7 14 cf. loh. 6, 52 17 cf. Matth. 26, 26-29 21 cf. Ps. 25, 8 ) [*]( 1 sine s. 1. K 2 baptizant p pro 3 eos om. (i pr. 4 aliquam p.; partem p.-ml 5 in om. V magnam p.tnl epistulam p. epistolam ; 6 contexiuit L 7 inquid V 8 non om. (3 10 et ex atque ç habitare Vp.; unianimes N 11 unanimitatem christianam—conexam Cypr. 12 connexos :unlv 15 adunitate J 16 quem] quae (3 17 botri.s J botris Mm2v 18 acianis L 20 cyprianis Lml 21 et dilexisse owi. 3 22 contestare L 24 sine1 fine L 25 in s. l. IJ 26 dare V ecclesiam Jml ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 24 )
Quibus omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo dei, ut et ipsi etiam sint eadem domus dei quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae. paradisus cum fructu pomorum, quae domus etiam claues accepit ac potestatem soluendi et ligandi. hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et publicanus. de hac domo dicitur: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, et: qui habitare facit unanimes in domo, et: iucundatus sum in his qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus, et: beati qui inhabitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te, et innumerabilia talia. haec domus etiam triticum dicitur siue tricenum siue sexagenum siue centenum fructum adferens cura tolerantia. haec domus est in uasis aureis et argenteis [*]( 6 Phil. 1, 18 10 cf. Matth. 16, 18 cf. Cant. 6, 8 11 cf. Eph. 5, 27 12 cf. Cant. 4, 12-13 13 cf. Matth. 16, 19 15 Matth. 18, 17 17 Ps. 25, 8 18 Ps. 67, 7 19 Ps. 121, 1 20 Ps. 83, 5 23 cf. Matth. 13, 23. Luc. 8, 15 24 cf. II Tim. 2, 20 ) [*]( 2 saltim ZMTVt 4 ueracissima J uaracissimus L ueracissimos testes Nm2 5 ipse Nml nuntiabant L 7 in om. LVmlz 8 conside- Tantis Jml puteme L non om. c 9 et om. Npp 10 uni L 11 pulcra Lml 15 contemserit (n ex m) L inquid Vmlsml 16 boplicanus ex bublicanus L 19 iocundatus Jm2LMNq quiJ quae N$v 20 domo N quinhabitant ut uid. Mml habitant NV;v 21 tua] add. domine v 23 sexagesimum Lml 24 argengeis J )
Horum autem omnium generum illi primi qui sic sunt in domo dei, ut ipsi sint domus dei, siue iam spiritales sint siue adhuc paruuli Iacte nutriantur, sed tamen ad spiritalem habitum intento corde proficiant, nemo dubitat quod [*]( 2 Eph. 4, 2-3 3 I Cor. 3, 17 9 cf. II Cor. 9, 10 11 II Tim. 2, 20 18 I Ioh. 2, 19 25 cf. I Cor. 3, 2 ) [*]( 1 inputribi I bus L inputrabilibus Nml domoi Nml dumui V 2 inuicem om. L 4 alt. est om. §pr., post fidelibus exhibet v 6 deuictus Jml 8 dico ego, Engelbrecht dici codd. v non om. N 10 esse in domo Vv 11 apostolo] paulo L 15 sulum p.ml 16 disruptis LN$ 17 Bchismatae MmlVmlp exsistunt JVFfis iam magis v ex domo iam M 18 esse om. Lçml dicenda ppr. 19 separatores J 20 iam etiam magis Jm2 21 spritaliter L 23 primum Lml 24 spritales Lml 25 sunt Kml ) [*]( 24* )
Solet etiam quaeri, utrum adprobandum sit quod ab eo qui non accepit accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit quemadmodum dandum sit, et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille cui datur, cum simulatione an sine simulatione, si cum simulatione, utrum fallens sicut in ecclesia uel in ea quae putatur ecclesia, an iocans sicut in mimo, et quid sit sceleratius, in ecclesia fallaciter accipere an in hae- < resi uel schismate sine fallacia, id est animo non simulato, et utrum in haeresi fallaciter an in mimo cum fide, si [*](2 cf. Sap. 1, 5 ) [*]( 2 spiritus sanctus LMNp.v 3 inutiliter] utiliter L non-accipiunt om. L non imitantes] nominantes Vmlp.; 8 saparatiores L 9 habent om. L 10 accipitur] accipiunt J urgueat JNml 11 animos L 13 ab haeresi] habere si ppr. 14 est om. MmJp. est ante recedendum add. Mm2 15 et] sed Vmlq uel Vm2p. 17 sunt Nml horum jipr. et om. fs 18 incipit esse pv 19 sit] add. baptisma v 20 habeo Lqml accepit] accipit Lml 21 didicit (pr. di s. l.) K quemammodum Mp. nihil s. l. K 23 falla I cens L fallans Nml 24 mimmo JmlKm2 minimo Kmlq 26 schismati V\\i.qm2 fallacia] fallaci J )