De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Item alius Aurelius a Cillaui dixit: Iohannes apostolus in epistula sua posuit: si quis ad uos uenit et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum uestram et haue illi ne dixeritis; qui enim dixerit illi haue communicat factis eius malis. quo.. modo admitti tales temere in domum dei possunt qui in domum nostram priuatam admitti prohibentur? aut quomodo cum eis sine ecclesiae baptismo communicare possumus, qui.. bus si haue tantum dixerimus factis eorum malis communicamus ?

De hoc testimonio Iohannis non est diutius disserendum, quandoquidem ad quaestionem baptismi quam modo tractamus omnino non pertinet. ait enim: si quis ad uos uenerit et doctrinam Christi non habet. haeretici autem relinquentes doctrinam erroris sui ad Christi doctrinam conuertuntur, ut incorporentur ecclesiae et ad illam columbam incipiant [*]( 7 cf. Esai. 29, 13 11 Cypr. sentent. episc. 81 12 II Ioh. 10-11 23 II Ioh. 10 ) [*](dtf. N) [*]( 1 ad] et ad JKL societati Nml 5 remissionem Vp.ç 6 accipiant Jml 9 qui] quia L 11 cillaui Νβ cillaii J et Kml ut uid. cillais Km2L Chullabi v Cypr. 12 apostulus Lml 13 doctrinam- jp. 366, 11 alienae doctri- om. N, uno folio in archetypo deperdito 14 habe KmlVmlp.m2 aue Jm2\\s.mlqmlv abe zm2 15 habe Vp.ml abe (b in ras.) ç aue Jm2Mv 16 tales admitti v pr. domunt Jml 18 ecclesia L, om. Mp. possumus om. J 19 habe JmlYp. aue Jm2Mqmlv abere çm2 dixerimus tantum v. )

366
pertinere cuius sacramentum habebant. et ideo quod eius non habebant eis datur, id est pax et caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. quod autem eius habebant agnoscitur et sine ulla contumelia suscipitur, sicut in adultera deus agnoscit dona sua etiam cum illa sequitur amatores suos, quia fornicatione correcta, cum ad castitatem conuertitur, non dona illa culpantur, sed ipsa emendatur. sicut se autem posset defendere Cyprianus, si hoc ei Iohannis testimonium obiceretur, quando talibus communicabat, ita se defendant contra quos dicitur. nam ad istam quaestionem ut dixi omnino non pertinet. Iohannes enim dicit alienae doctrinae hominibus haue non esse dicendum, Paulus autem apostolus uehementius dicit: si quis frater nominatur inter uos aut auarus aut ebriosus et cetera, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. et tamen cum collegis faeneratoribus insidiosis fraudatoribus raptoribus non priuatam mensam, sed dei altare habebat commune Cyprianus. quomodo autem hoc defendatur, iam in aliis libris satis dictum est.

Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foueam cadunt. cum ergo haereticos constet non posse inluminare quemquam utpote caecos, baptisma eorum non ualet.

Nec nos dicimus ualere ad - salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt. nam et ipsi in tenebris sunt et si quis eos sequitur, simul in foueam cadunt; nec ideo tamen baptismum uel non habent uel non tradunt. [*]( 2 cf. I Tim. 1, 5 4 cf. Os. 2 13 I Cor, 5, 11 19 Cypr. sentent. episc. 82 Matth. 15, 14 24 cf. I Ioh. 2, 9 ) [*](def. N) [*]( 6 quia] qua JL quae a M que V 7 sed] et J 8 eis jjis 9 defendat L 10 nam] non Mml ut om. Vmlq 11 (doctri)ne hominibus] pergit N habe Vmlp.ml aue Jm2M<;mlv abe qm2 12 uehenmentius L 14 hebriosus p. et cetera. Et L ne s. l, K nec Nm2o 15 fenera-toribus MNp.çv 19 Littecus L 20 in om. L cadent Cypr. haereticus LmlNml 21 utpute Jm2Lqml )

367

Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens quam Pompeius Sabratensis quam etiam Dioga Leptimagnensis qui mihi mandauerunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum, non possunt, nisi ecclesi-astieo baptismo baptismo fuerint.