De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Saluianus a Gazanfala dixit: Haereticos nihil habere constat, et ideo ad nos ueniunt, ut possint accipere quod non habebant.
Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses condiderunt, quia ab ecclesia recesserunt et utique habebant quod ibi acceperunt. quod si absurdum est dicere, ut illi non sint haeretici per quos ceteri fiunt haeretici, potest fieri ut haereticus habeat quo male utendo dispereat.
Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos qui ideo ad nos ueniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, ecclesiae baptismo sanctificemus.
Et iste adtestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adiuuat, quidquid aliud contra nos dicere uideatur. non autem ideo ad nos ueniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt, sed [*]( 2 cf. II Cor. 2, 15 7 cf. Marc. 9, 37 13 Cypr. sentent. episc. 76 21 ibid. 77 ) [*]( 1 sed om. J non est ibi v quia non ibi Km2Np 2 odor bonus N 8 iis v quae F[i? 9 esse potest v 10 simula (sic) fic 11 catholicuraj oatholica simnlatio L extra catholicam aliquid Vv 13 siluianus L a zau*»«fala (u s. l.) c, 16 ergo non sunt Kml qui] quia J 17 quia Kqv qui cet. 18 acceperunt] condiderunt L in textu, uel acceperunt in mg. 20 quo] quod N disperat L 21 tuccha p Thucca Cypr. 23 nihil om. g pr. non add. Mm2 25 attestor Mp. )
Uictor ab Octauo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. hoc itaque existimo ut quicumque er haerese nenerint sine dubio baptizentur.
Quod ergo illis quos expectabat responsum est, huic quoque responsum accipiatur.
Clarus n Mascula dixit: Manifesta est sententia domini nostri Iesu Christi apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus eadem potestate ecclesiam domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. et ideo haeretici qui nec potestatem foris nec ecclesiam Christi habent neminem baptizare baptismo eius possunt.
Numquid et impii homicidae apostolis successerunt? cur ergo baptizant? an quia non sunt foris? sed a petra foris sunt cui claues dominus dedit et ubi se aedificaturum ecclesiam dixit.
Secnndianus a Tambcis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in ecclesia domini nostri Iesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum indicii dies uenerit, nobis inputent quod per nos non sint baptizati et indulgentiam diuinae gratiae non consecuti. propter quod, cum sit una ecclesia et unum baptisma, quando ad nos conuertuntur, simul cum ecclesia et ecclesiae baptismum consequantur. [*]( 3 Cypr. sentent. episc. 78 9 ibid. 79 cf. Ioh. 20, 21 18 cf. Matth. 16, 18-19 20 Cypr. sentent. episc. 80. )[*](1 utile esse p.mlv 8 uoctor J octauajuo N Octauu Cypr. 4 constitutus episcopus v 5 concilium Mp. *itaque J exaestimo V haeresi Jm2Nm2$o Cypr. 11 a om. Jml nos] non Jml 12 pote.. statem Lg 16 homicidiae L 20 a Tambeis] satambeis N Thambeis v Thambis Cypr. 21 praesumtione p. in om. L 23 secuti L 24 duU gentiam L 25 non s. 1. J, om. cet. v Cypr. nna et KNml\' )
Immo translati ad petram et columbae sociati accipiant remissionem peccatorum quam habere non poterant extra petram et extra columbam, siue aperte foris sicut haeretici siue tamquam intus sicut perditi catholici. quos tamen baptismum sine remissione peccatorum et habere et dare manifestum est, cum et ab ipsis tales accipiunt, qui non in melius commutati deum labiis honorant, cor autem eorum longe est ab eo, tamen sic est unum baptisma quomodo est una columba, cum possint qui non sunt in columba communiter baptisma tamen habere communiter.
Item alius Aurelius a Cillaui dixit: Iohannes apostolus in epistula sua posuit: si quis ad uos uenit et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum uestram et haue illi ne dixeritis; qui enim dixerit illi haue communicat factis eius malis. quo.. modo admitti tales temere in domum dei possunt qui in domum nostram priuatam admitti prohibentur? aut quomodo cum eis sine ecclesiae baptismo communicare possumus, qui.. bus si haue tantum dixerimus factis eorum malis communicamus ?