De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Pudentianus a Cuiculi dixit: Nouitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid maiores iudicarent. nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. adque ita si qui ex eis uenerint baptixari aequissime statutum est.

Sicut ergo superioribus responsum est, quos hic sustinebat quid iudicarent, sic et huic ipsi responsum esse intellegatur.

Petrus ab Hippone Zarito dixit: Cum baptisma unum sit in catholica ecclesia, manifestum est non posse extra ecclesiam baptixari. et ideo in haeresi tinctos siu-e in schismate uenientes ad ecclesiam censeo baptixari oportere.

Sic est unum baptisma in ecclesia catholica, ut, cum exinde aliqui exierint, in his qui exeunt non fiant duo, sed idem unum maneat. quod ergo in redeuntibus agnoscitur, hoc et in eis qui a recedentibus acceperunt, quod illi cum recederent non amiserunt.

Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum animi mei et spiritus sancti, eum sit unus deus pater domini nostri Iesu Christi et unus Christus et una spes,[*]( 1 Cypr. sentent. episc. 70 H ibid. 71 10 ibid. 72 25 ibid. 73 26 cf. Eph. 4, 4-6 )[*]( 1 russiccade N 3 qui om. Cypr. 4 non om. Nml 8 pudentiaus L 9 dilectissimi] dauid p pr. (ex comp. de!) quid] quod JLN$pr, 11 qui] quis Mp.qm2 uenerit Mm2 baptizare Cypr. aequis me L 12 statum LmlVml iudicatum Cypr. cod. S 13 quod J 16 ippone codd. -Diarrhito v diarrhyto Cypr. unum baptisma v 18 tinctus J 19 ueniente ç 21 aliquid p.mlç exierit Fmiji.?, fiantJ faciant N 23 illi] illic LMv 25 aliud J ,: )

362
unus spiritus, una ecclesia, unum debet esse et baptisma. et ideo dico ut si quid apud haereticos motum aut factum fuerit, rescindi debere, et eos qui exinde ueniunt in ecclesia baptizandos esse.