De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad sacramentum. salus enim propria est bonis, sacramenta uero communia bonis et malis. [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 66 cf. Matth. 6, 24 8 Cypr. sentent. episc. 67 13 ibid. 68 14 cf. Eph. 4, 4 20 Cypr. sentent. epiac. 69 ) [*]( 1 marcellina p pr. 2 domnis K mammonae LMNzv 4 continentia Ymlp.mlç ebrioso] sobrio Vml 6 ministratur et illis v 7 ad om. JmlKmlMNţJ.ç 8 de confusione sentent. 67 et 68 cf. Cypr. ed. Hartel I 456, lo horreis (h s. I.) L caeliae (pr. a s. 1. ml) K caeleae ut uid. Lml celiae Nv baptismum . (est eras.) ? 12 arena utroque loco (iv 13 Assuras Cypr. 14 est om. Cypr. et ecclesia] est ecclesia Mp.ç ecclesia Vv baptismum Mil; 17 arena MVv nec] in N 21 possunt consequi Cypr. 22 conuertantur Mm2 23 foris om. ppr. 24 Saulus Lml 25 alt. bonis] et bonis KVv )

361

Uerulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis schismaticus qui quod habuit amisit.

lam ostendimus eos habere, quia non amittunt cum recedunt; non enim recipiunt cum redeunt. quapropter si propterea uidebantur dare non posse, quia putabantur non habere, intellegantur iam dare posse, quia intelleguntur et habere.