De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Alius Iulianus a Marcclliana dixit: Si potest homo duobus dominis seruire, deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.
Immo si potest continenti et auaro, sobrio et ebrioso, pio et homicidae, cur non etiam christiano et haeretico? quibus quidem non seruit, sed ministratur illis uel ab illis ad salutem bene utentibus et ad iudicium male utentibus.
Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Baptisma unum est, sed ecclesiae. ubi ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.
Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed harena est, cum ecclesia in petra, non in harena sit ?
Alius Uictor ah Assuris dixit: Scriptum est quia deus unus est et Christus unus et ecclesia una et baptisma unum; quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi deus et Christus et ecclesia non est?