De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi.
Quid si alius diceret: \'si potest homicida dare alicui gratiam Christi, possunt et qui fratres oderunt baptizare qui appellati sunt homicidae\'? nempe quasi uerum dicere uideretur, et tamen possunt; sic ergo et haeretici.
Quintus ab Agguia dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habet. haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?
Huic respondetur: Si ergo potest dare aliquid qui aliquid habet, manifestum est posse dare haereticos baptismum, quia cum ab ecclesia recedunt habent lauacri sacramentum -quod ibi acceperant. nam redeuntes non recipiunt, quia non amiserant cum recesserunt. [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 62 2 Ioh. 9, 31 7 Cypr. sentent. episc. 63 15 ibid. 64 22 ibid. 65 ) [*](def. N) [*]( 1 Mtmbresa v Cypr. 2 qui] haereticus qui Cypr. 5 fenerator pw 7 buslacenis L Vv, cf. p. 204, 7 8 baptiamo ecclesiae v 9 (prae)ponat] pergit N 13 etiam seueritas V 14 manifestatn β pr. 15 ab abitinis JKL abitinis cet. ab Auitinis Cytpr. 16 anticristoi L 22 Aggya v Cypr. 25 alt. aliqui Jml 29 amiserunt N )
Alius Iulianus a Marcclliana dixit: Si potest homo duobus dominis seruire, deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.
Immo si potest continenti et auaro, sobrio et ebrioso, pio et homicidae, cur non etiam christiano et haeretico? quibus quidem non seruit, sed ministratur illis uel ab illis ad salutem bene utentibus et ad iudicium male utentibus.
Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Baptisma unum est, sed ecclesiae. ubi ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.
Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed harena est, cum ecclesia in petra, non in harena sit ?