De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Rogatianus a Nona dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. quomodo potest habere baptismum Christi synagoga satanae?
Huic respondetur: Numquid quia pios Christus instituit et inuidos diabolus, ideo non potest habere baptismum Christi quae in inuidis conuincitur esse pars diaboli?
1 Thcrapius a Bulla dixit: Qui haereticis ecclesiae baptismum concedit et prodit quid aliud quam sponsae Christi Iudas exsistit?
0 magna conuictio schismaticorum, qui se ab hereditate Christi toto orbe diffusa nefario sacrilegio separarunt, si Cyprianus talibus communicabat, qualis ludas traditor fuit, et tamen ab eis non maculabatur! aut si maculabatur, tunc Iudae facti sunt omnes; ergo et modo Iudae sunt omnes, aut si non sunt, non ergo pertinent ad posteros facinora priorum quamuis ex eadem communione propagatos. cur ergo nobis traditores obiciunt quos non conuicerunt, et sibi ludam non obiciunt cui Cyprianus et collegae eius communicauerunt? ecce concilium de quo solent isti gloriari: nos quidem dicimus, quia sic non prodit haereticis ecclesiae baptismum qui baptismum Christi et in haereticis probat, sicut non prodit homicidis ecclesiae baptismum qui baptismum Christi et in homicidis [*]( 2 cf. Phil. 3, 15 6 Cypr. sentent. episc. 60 12 ibid. 61 ) [*](def. V) [*]( 2 quod L post reuelaret add. p.ç: RESPONSIO huic] huc Jml 4 agnoscitur Nv in fraudatoribus Mp.( 7 baptimum M 9 constituit N 10 post diabolus del. in N: quomodo potest ha 11 in om. Mmlps 12 ab ulla J qui] quid Nml baptismum ecclesiae Kv 14 existit Jm2LNv extitit Mp.ç Cypr., cf. p. 358, 12 16 orbe] corde L 20 pertinet Mml\\i<;m2 posteriores v eorum priorum N 22 quos non] pergit V conuincerunt ppr. 23 eius non Mml 24 quia] qui MmlVml; 26 sicut] si non Jml )
Item alius Lucius a Membressa dixit: Scriptum est: deus peccatorem non audit. qui peccator est quomodo audiri in baptismo pbtest?
Respondemus: Quomodo auditur auarus et raptor et faenerator et homicida? an isti non sunt peccatores? quos tamen Cyprianus in catholica obiurgat et tolerat.
Item alius Felix a Buslaccenis dixit: In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.
Huic respondetur: Ueritatem non ostendis, de consue- \'tudine confiteris. recte igitur consuetudinem teneremus plenario concilio posteriore firmatam, etiamsi ueritas adhuc lateret quam credimus iam esse manifestatam.
Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi.
Quid si alius diceret: \'si potest homicida dare alicui gratiam Christi, possunt et qui fratres oderunt baptizare qui appellati sunt homicidae\'? nempe quasi uerum dicere uideretur, et tamen possunt; sic ergo et haeretici.
Quintus ab Agguia dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habet. haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?
Huic respondetur: Si ergo potest dare aliquid qui aliquid habet, manifestum est posse dare haereticos baptismum, quia cum ab ecclesia recedunt habent lauacri sacramentum -quod ibi acceperant. nam redeuntes non recipiunt, quia non amiserant cum recesserunt. [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 62 2 Ioh. 9, 31 7 Cypr. sentent. episc. 63 15 ibid. 64 22 ibid. 65 ) [*](def. N) [*]( 1 Mtmbresa v Cypr. 2 qui] haereticus qui Cypr. 5 fenerator pw 7 buslacenis L Vv, cf. p. 204, 7 8 baptiamo ecclesiae v 9 (prae)ponat] pergit N 13 etiam seueritas V 14 manifestatn β pr. 15 ab abitinis JKL abitinis cet. ab Auitinis Cytpr. 16 anticristoi L 22 Aggya v Cypr. 25 alt. aliqui Jml 29 amiserunt N )
Alius Iulianus a Marcclliana dixit: Si potest homo duobus dominis seruire, deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.
Immo si potest continenti et auaro, sobrio et ebrioso, pio et homicidae, cur non etiam christiano et haeretico? quibus quidem non seruit, sed ministratur illis uel ab illis ad salutem bene utentibus et ad iudicium male utentibus.
Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Baptisma unum est, sed ecclesiae. ubi ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.
Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed harena est, cum ecclesia in petra, non in harena sit ?
Alius Uictor ah Assuris dixit: Scriptum est quia deus unus est et Christus unus et ecclesia una et baptisma unum; quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi deus et Christus et ecclesia non est?
Quomodo potest et in harena illa ubi nec ecclesia est, quia in petra est, nec deus et Christus, quia non est ibi templum dei et Christi?
Donatulus n Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici qui nihil foris consecuti sunt, quando ad ecclesiam conuertuntur, bapti\\entur.
Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad sacramentum. salus enim propria est bonis, sacramenta uero communia bonis et malis. [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 66 cf. Matth. 6, 24 8 Cypr. sentent. episc. 67 13 ibid. 68 14 cf. Eph. 4, 4 20 Cypr. sentent. epiac. 69 ) [*]( 1 marcellina p pr. 2 domnis K mammonae LMNzv 4 continentia Ymlp.mlç ebrioso] sobrio Vml 6 ministratur et illis v 7 ad om. JmlKmlMNţJ.ç 8 de confusione sentent. 67 et 68 cf. Cypr. ed. Hartel I 456, lo horreis (h s. I.) L caeliae (pr. a s. 1. ml) K caeleae ut uid. Lml celiae Nv baptismum . (est eras.) ? 12 arena utroque loco (iv 13 Assuras Cypr. 14 est om. Cypr. et ecclesia] est ecclesia Mp.ç ecclesia Vv baptismum Mil; 17 arena MVv nec] in N 21 possunt consequi Cypr. 22 conuertantur Mm2 23 foris om. ppr. 24 Saulus Lml 25 alt. bonis] et bonis KVv )