De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Geminius a Furm\'s dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. et ideo quod semel decreuimus tenemus ut ab haereticis uenientes baptizemus.

Et hic apertissime confitetur quosdam de collegis suis diuersa sensisse. unde etiam adque etiam confirmatur amor [*]( 6 Cypr. scntent. episc. 57 Ioh. 3, 27 11 Cypr. sentent. episc. 58 21 ibid. 59 ) [*](def. V) [*]( 1 potuissej potius se Kml 2 quod] quo Mmlp. etiam accidisse M 4 maiori Kv 6 Thelepte Cypr. 7 aliquid accipere Cypr. aliquod L illi om. Mtiq fuerit illi Cypr. 8 potest et Cypr. 9 et om. L 10 tarag L 17 acciperet L eum] esse Nv, cf. index lstiU errata\' 19 baptisma jx; intercedit pro homicidis v homicidiis Mmlpz 21 Geminimus L Geminus Mp.ç fornis N 22 proponere L 23 ab haereticis] haereticos Cypr. 25 hinc Mmlpz conStetur apertissime v )

357
unitatis, quod ab inuicem nullo schismate separati sunt, donec alteris eorum, si quid aliter saperent, deus reuelaret. sed huic respondetur collegas eius non sibi haereticos praeposuisse, sed baptismum Christi, sicut cognoscitur in auaris fraudatoribus raptoribus homicidis, sic etiam in haereticis cognouisse.

Rogatianus a Nona dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. quomodo potest habere baptismum Christi synagoga satanae?