De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Huic respondetur: Si baptismi gratiam hoc esse dicis quod est baptismus, est aput haereticos; si autem baptismus sacramentum est gratiae, ipsa uero gratia abolitio peccatorum est, non est aput haereticos baptismi gratia. sic est autem unum baptisma et una ecclesia quemadmodum est una spes. sicut ergo boni et mali non habentes unam spem possunt tamen habere unum baptisma, ita quibus non est communis ecclesia potest baptisma esse commune.
Zosimus a Tarassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti.-
Potest etiam nostra esse ista sententia et ita factum est in hac de baptismo quaestione. nam ueritate postea liquidius reuelata cessit error ueritati, cum illa saluberrima consuetudo etiam plenarii concilii auctoritate firmata est. bene tamen quod [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 54 7 ibid. 55 19 ibid. 56 20 cf. Gal. 2, 11. ) [*](del. V) [*]( 1 Ireneus JKLMN hireneus Vp.ç Usulis ed. Louo,n. haereticom Nml 2 non his Kml quid Jml 4 Respondetur: Hoc modo v • posset KVv, auarum ecclesia v 5 dicitur L 7 ciabaliana Nm1 8 dicant p pr. 10 illi Mp.ç ecciesiam] add. Responsio in fin. fol. 90r V; fol. 91r incipit quos non conuincerunt (p. 357, 22); intercidit unum folium 15 quemammodum MIlçm2 17 tamen om. Mpq ecclesia (del.) communis ecclesia K 19 Zozimus v tharassa Mp.çv Cypr., cf. p. 203, 22 20 primus Nml 21 cesset Nml 22 Respondetur: Potest v sententia ista v 23 in] ut J baptismi Jm2 25 planarii X ) [*]( 23* )