De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Hoc modo dici potest: Si ideo ecclesia auarum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, auaritia maior est. hoc autem falsum est; ita ergo et illud.
Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam pael.esiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic ecclesiam.
Huic respondetur: Si baptismi gratiam hoc esse dicis quod est baptismus, est aput haereticos; si autem baptismus sacramentum est gratiae, ipsa uero gratia abolitio peccatorum est, non est aput haereticos baptismi gratia. sic est autem unum baptisma et una ecclesia quemadmodum est una spes. sicut ergo boni et mali non habentes unam spem possunt tamen habere unum baptisma, ita quibus non est communis ecclesia potest baptisma esse commune.