De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Marcellus a Zama d;.ât: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat.

Quid? ille -qui hoc facienti communicat nonne peccatori communicat? quid autem aliud faciebant omnes iudicantes neminem aut a iure communionis amouentes diuersa sentientem? ubi est ergo ecclesia? an patientibus et ne triticum eradicetur zizania tolerantibus ista non obsunt? discant ergo isti qui se ab orbe terrarum frustra separando sacrilegium schismatis admiserunt. ut quid habent in ore Cypriani sententiam qui non habent in corde Cypriani patientiam? huic autem Marcello respondetur ex his quae de baptismo et de remissione peccatorum supra dicta sunt, quomodo possit esse baptismus in homine, quamuis in eo non sit remissio peccatorum. [*]( 2 Cypr. sentent. episc. 52 12 ibid. 53 16 cf. Cypr. sentent. cpisc. praef. ) [*]( . 1 paruum L 4 ad deum v gentiles Lml in eum Fmlp.; 6 nouerat] non erat MmlNmlpz non errabat Mm2 sed] non puto, sed KVv idolatriam JLVps approbaret KLN 9 marchionista JK mnrtionista. L 12 Mareellus jj. dama N 13 in om. V baptismo ecclesiae v remittantantur L remittuntur Nml 14 pectori L, item lin. 15 15 supra quid signum li in K 16 faciebat L 19 non eras. M dicant jst; 20 ob L 21 sententiam Cypriani v 22 quipatientiam om. N in cor s. I. m2; 23 quae] qui L alt. de om. 24 super Nml baptismum qml 25 non sit in eo v )

355

Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est.

Hoc modo dici potest: Si ideo ecclesia auarum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, auaritia maior est. hoc autem falsum est; ita ergo et illud.

Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam pael.esiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic ecclesiam.

Huic respondetur: Si baptismi gratiam hoc esse dicis quod est baptismus, est aput haereticos; si autem baptismus sacramentum est gratiae, ipsa uero gratia abolitio peccatorum est, non est aput haereticos baptismi gratia. sic est autem unum baptisma et una ecclesia quemadmodum est una spes. sicut ergo boni et mali non habentes unam spem possunt tamen habere unum baptisma, ita quibus non est communis ecclesia potest baptisma esse commune.

Zosimus a Tarassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti.-

Potest etiam nostra esse ista sententia et ita factum est in hac de baptismo quaestione. nam ueritate postea liquidius reuelata cessit error ueritati, cum illa saluberrima consuetudo etiam plenarii concilii auctoritate firmata est. bene tamen quod [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 54 7 ibid. 55 19 ibid. 56 20 cf. Gal. 2, 11. ) [*](del. V) [*]( 1 Ireneus JKLMN hireneus Vp.ç Usulis ed. Louo,n. haereticom Nml 2 non his Kml quid Jml 4 Respondetur: Hoc modo v • posset KVv, auarum ecclesia v 5 dicitur L 7 ciabaliana Nm1 8 dicant p pr. 10 illi Mp.ç ecciesiam] add. Responsio in fin. fol. 90r V; fol. 91r incipit quos non conuincerunt (p. 357, 22); intercidit unum folium 15 quemammodum MIlçm2 17 tamen om. Mpq ecclesia (del.) communis ecclesia K 19 Zozimus v tharassa Mp.çv Cypr., cf. p. 203, 22 20 primus Nml 21 cesset Nml 22 Respondetur: Potest v sententia ista v 23 in] ut J baptismi Jm2 25 planarii X ) [*]( 23* )

356
totiens meminerunt etiam primum apostolorum Petrum potuisse aliter sapere quam ueritas postulabat. quod accidisse etiam Cypriano sine ulla eius contumelia credimus quicumque diligimus Cyprianum, quia non eum fas est diligi maiore caritate quam Petrum.

Iulianus,,, a Telepte dixit: Scriptum est: nemo potest accipere aliquid, uisi datum illi fuerit de caelo. si haeresis de caelo est, potest baptisma dare.

Audiat et alium dicentem: \'si auaritia de caelo est, potest baptisma dare.\' et tamen dant auari; sic ergo et haeretici.

Faustus a Timida Regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. qui pro haereticis ecclesiastico baptismo intercedit illos christianos et nos haereticos facit,

Huic respondetur: Si quisquam dicat eum, qui cum baptismum acciperet, quia odium fraternum tenebat in corde, non acceperat remissionem peccatorum, non eum iterum baptizandum quando illud odium de corde dimittit, numquid ecclesiastico baptismo pro homicidis intercedit aut illos iustos et nos homicidas facit? hoc ergo et de haereticis intellegat.

Geminius a Furm\'s dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. et ideo quod semel decreuimus tenemus ut ab haereticis uenientes baptizemus.

Et hic apertissime confitetur quosdam de collegis suis diuersa sensisse. unde etiam adque etiam confirmatur amor [*]( 6 Cypr. scntent. episc. 57 Ioh. 3, 27 11 Cypr. sentent. episc. 58 21 ibid. 59 ) [*](def. V) [*]( 1 potuissej potius se Kml 2 quod] quo Mmlp. etiam accidisse M 4 maiori Kv 6 Thelepte Cypr. 7 aliquid accipere Cypr. aliquod L illi om. Mtiq fuerit illi Cypr. 8 potest et Cypr. 9 et om. L 10 tarag L 17 acciperet L eum] esse Nv, cf. index lstiU errata\' 19 baptisma jx; intercedit pro homicidis v homicidiis Mmlpz 21 Geminimus L Geminus Mp.ç fornis N 22 proponere L 23 ab haereticis] haereticos Cypr. 25 hinc Mmlpz conStetur apertissime v )

357
unitatis, quod ab inuicem nullo schismate separati sunt, donec alteris eorum, si quid aliter saperent, deus reuelaret. sed huic respondetur collegas eius non sibi haereticos praeposuisse, sed baptismum Christi, sicut cognoscitur in auaris fraudatoribus raptoribus homicidis, sic etiam in haereticis cognouisse.

Rogatianus a Nona dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. quomodo potest habere baptismum Christi synagoga satanae?

Huic respondetur: Numquid quia pios Christus instituit et inuidos diabolus, ideo non potest habere baptismum Christi quae in inuidis conuincitur esse pars diaboli?

1 Thcrapius a Bulla dixit: Qui haereticis ecclesiae baptismum concedit et prodit quid aliud quam sponsae Christi Iudas exsistit?

0 magna conuictio schismaticorum, qui se ab hereditate Christi toto orbe diffusa nefario sacrilegio separarunt, si Cyprianus talibus communicabat, qualis ludas traditor fuit, et tamen ab eis non maculabatur! aut si maculabatur, tunc Iudae facti sunt omnes; ergo et modo Iudae sunt omnes, aut si non sunt, non ergo pertinent ad posteros facinora priorum quamuis ex eadem communione propagatos. cur ergo nobis traditores obiciunt quos non conuicerunt, et sibi ludam non obiciunt cui Cyprianus et collegae eius communicauerunt? ecce concilium de quo solent isti gloriari: nos quidem dicimus, quia sic non prodit haereticis ecclesiae baptismum qui baptismum Christi et in haereticis probat, sicut non prodit homicidis ecclesiae baptismum qui baptismum Christi et in homicidis [*]( 2 cf. Phil. 3, 15 6 Cypr. sentent. episc. 60 12 ibid. 61 ) [*](def. V) [*]( 2 quod L post reuelaret add. p.ç: RESPONSIO huic] huc Jml 4 agnoscitur Nv in fraudatoribus Mp.( 7 baptimum M 9 constituit N 10 post diabolus del. in N: quomodo potest ha 11 in om. Mmlps 12 ab ulla J qui] quid Nml baptismum ecclesiae Kv 14 existit Jm2LNv extitit Mp.ç Cypr., cf. p. 358, 12 16 orbe] corde L 20 pertinet Mml\\i<;m2 posteriores v eorum priorum N 22 quos non] pergit V conuincerunt ppr. 23 eius non Mml 24 quia] qui MmlVml; 26 sicut] si non Jml )

358
probat; sed quia isti ex hoc concilio nobis praescribere quid sentire debeamus adfectant, ipsi priores ei consentiant. ecce Iudae traditori sunt conparati, qui dicebant haereticos quamuis in haeresi baptizatos non debere iterum baptizari. talibus autem Cyprianus communicabat qui dixit: neminem iudicantes aut <t iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. tales etiam antea fuisse in ecclesia per illam sententiam manifestantur ubi ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum in ecclesiam sine baptismo admissi sunt? talem fuisse ecclesiae consuetudinem ipsi qui hoc concilium faciunt saepe commemorant. si ergo nihil aliud quicumque hoc facit quam sponsae Christi ludas existit, sicut ista sententia pronuntiata est, ludas autem sicut docet euangelium traditor fuit, traditoribus ergo communicauerunt omnes, qui tunc etiam ista dicebant, et antequam ista dicerent traditores facti erant omnes per illam consuetudinem quam tunc ecclesia retinebat. omnes ergo, id est et nos et ipsi, quia ex illa unitate propagati sumus, traditores sumus. sed nos duobus modis defendimur, quia et huic concilio ubi hoc pronuntiatum est non consentimus saluo iure unitatis, sicut Cyprianus ipse praedixit, et bonis malos in unitate catholica, donec in fine a tritico palea separetur, nihil obesse arbitramur. isti autem, quia et hoc concilium tamquam pro se proferunt et malorum communione quasi contagione bonos perire contendunt, non inueniunt, quomodo dicant aut priores christianos unde isti propagantur non fuisse traditores, quia isto conoilio conuincuntur, aut ad se non pertinere facinora priorum, quia nobis maiores nostros obiciunt. [*]( 5 Cypr. sentent. episc. praef. 8 Cypr. ep. 73, 23 ) [*](def. N) [*]( 1 nobis] nibis N sentinere p. sustinere ç 2 debemus ppr. consentient Pjpr. iuda et traditori (i pr. 4 haeresim Mml 5 comjnicabat L dixih J 6 a om. Vmlc, 7 ante Lqml 9 in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine Cypr. 12 quam spoDsae- p. 359, 9 ueritati prae- desimt in W; interciderat unum folium in archetypo exsistit c 17 retinebat (ne .<?. l.) K idest om. qml quiar] qui w 20 ipse Cyprianus Jv 27 non s. l. JJ. )
359

Item alius Lucius a Membressa dixit: Scriptum est: deus peccatorem non audit. qui peccator est quomodo audiri in baptismo pbtest?