De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nimirum cum talia dicuntur exceditur modus nec consideratur, quia et ipsi talibus communicabant neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum sentiebat amouentes. sed habet iste in hac ipsa sententia sua unde ammoneri posset, si aduerteret id in quoque corrigendum esse [*]( 1 Ps. 49, 16 4 Ps. 49, 18 13 Matth. 7, 23 16 Cypr. sentent. episc. 52 19 cf. Cypr. ep. 74, 7 23 cf. Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 1 pectori L inquid NmlV dicit om. Nv deus v 2 enarnas L adsumes Nm1 7 ne] nisi (si del.) L eradicetur MNmla 11 defenso Vm1 14 unde] add. et v 15 praecepit jS 16 saturaius L 18 in del. Mm2 martion L blasphemant Kml$pr. 19 qui dum Nm2 20 sacerdotum L$pr. 22 Respondetur: Nimirum v ante nimirum in K s. l. add. signum K (= responsio) cum s. 1. K exciditur J 24 sentiebant ppr. senserit v 26 admoneri w ) [*]( LT. August. c. Don. I. ) [*]( 23 )

354
quod prauum est, quod autem rectum est adprobandum, quandoquidem ait: gentiles quamuis idola colant, tamen summum deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. si quis ergo ad eum talis gentilis ueniret, numquid uellet in eo corrigere adque mutare quod deum patrem creatorem confitebatur et nouerat? sed emendaret in eo idololatriam quod malum habebat et traderet sacramenta christiana quae non habebat, et si quid rectum nosset in eo adprobaret, si quid inueniret peruersum emendaret, si quid defuisset daret. sic et in Marcionista haeretico agnosceret baptismi integritatem, corrigeret eius peruersitatem, doceret catholicam ueritatem.

Marcellus a Zama d;.ât: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat.

Quid? ille -qui hoc facienti communicat nonne peccatori communicat? quid autem aliud faciebant omnes iudicantes neminem aut a iure communionis amouentes diuersa sentientem? ubi est ergo ecclesia? an patientibus et ne triticum eradicetur zizania tolerantibus ista non obsunt? discant ergo isti qui se ab orbe terrarum frustra separando sacrilegium schismatis admiserunt. ut quid habent in ore Cypriani sententiam qui non habent in corde Cypriani patientiam? huic autem Marcello respondetur ex his quae de baptismo et de remissione peccatorum supra dicta sunt, quomodo possit esse baptismus in homine, quamuis in eo non sit remissio peccatorum. [*]( 2 Cypr. sentent. episc. 52 12 ibid. 53 16 cf. Cypr. sentent. cpisc. praef. ) [*]( . 1 paruum L 4 ad deum v gentiles Lml in eum Fmlp.; 6 nouerat] non erat MmlNmlpz non errabat Mm2 sed] non puto, sed KVv idolatriam JLVps approbaret KLN 9 marchionista JK mnrtionista. L 12 Mareellus jj. dama N 13 in om. V baptismo ecclesiae v remittantantur L remittuntur Nml 14 pectori L, item lin. 15 15 supra quid signum li in K 16 faciebat L 19 non eras. M dicant jst; 20 ob L 21 sententiam Cypriani v 22 quipatientiam om. N in cor s. I. m2; 23 quae] qui L alt. de om. 24 super Nml baptismum qml 25 non sit in eo v )

355