De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Huic respondetur: Sic dicimus non licere haereticis baptizare quomodo dicimus non licere fraudatoribus baptizare. non [*]( 1 I Cor. 15, 32 3 II Cor. 11, 3 8 cf. Esai. 61, 10 9 Cypr. sentent. episc. 50 22 Ioh. 1, 33 23 Cypr. sentent. episc. 51 ) [*]( 2 moriemur qv 3 timeo] timotheo Kml 4 corrumpuntur MInI Vp. 7 sponsa L 8 munile LMml monele Nml 9 Aymnus L Aymnius v Ahymmus Cypr. ausaugiga N ausagiga V Ausuaga v Cypr. 10 alt. et om. Cypr. 11 duo qml 13 sibi contrarii v 21 quia] qua J 23 Saturnius L hereticus L 25 apostolos Nml antichristus LVml 27 si M 28 jpr. non del. Mm2 )

353
enim haeretico tantum, sed peccatori, inquit, dicit dominus: ut quid enarras iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? huic utique \' dixit: si uidebas furem, concurrebas ei. quanto ergo illi peiores qui non cum furibus concurrebant, sed ipsi fundos insidiosis fraudibus rapiebant! sed non eis concurrebat Cyprianus, quamuis eos in catholica segete toleraret, ne simul eradicaretur et triticum. et tamen etiam ipsi quem dabant idem ipse baptismus erat, quia non ipsorum sed Christi erat. sicut ergo isti, quamuis in eis Christi baptismus agnoscatur, non sunt tamen excusati et defensi inlicita facientes et recte illos Christus aduersarios suos appellat, quia in talibus perseuerantes audituri sunt: recedite a me qui operamini iniquitatem — unde antichristi appellantur, quia Christo contrarii sunt, dum contra quod praecipit uiuunt —, ita et haeretici.

Alius Saturninus a Tucca dixit: Gentiles quamuis idola colant, tamen summum deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. in hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. quo, modo tales sacerdotes sacerdotium dei aut seruant aut uindicant qui hostes dei non baptixant et sic illis communicant?

Nimirum cum talia dicuntur exceditur modus nec consideratur, quia et ipsi talibus communicabant neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum sentiebat amouentes. sed habet iste in hac ipsa sententia sua unde ammoneri posset, si aduerteret id in quoque corrigendum esse [*]( 1 Ps. 49, 16 4 Ps. 49, 18 13 Matth. 7, 23 16 Cypr. sentent. episc. 52 19 cf. Cypr. ep. 74, 7 23 cf. Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 1 pectori L inquid NmlV dicit om. Nv deus v 2 enarnas L adsumes Nm1 7 ne] nisi (si del.) L eradicetur MNmla 11 defenso Vm1 14 unde] add. et v 15 praecepit jS 16 saturaius L 18 in del. Mm2 martion L blasphemant Kml$pr. 19 qui dum Nm2 20 sacerdotum L$pr. 22 Respondetur: Nimirum v ante nimirum in K s. l. add. signum K (= responsio) cum s. 1. K exciditur J 24 sentiebant ppr. senserit v 26 admoneri w ) [*]( LT. August. c. Don. I. ) [*]( 23 )

354
quod prauum est, quod autem rectum est adprobandum, quandoquidem ait: gentiles quamuis idola colant, tamen summum deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. si quis ergo ad eum talis gentilis ueniret, numquid uellet in eo corrigere adque mutare quod deum patrem creatorem confitebatur et nouerat? sed emendaret in eo idololatriam quod malum habebat et traderet sacramenta christiana quae non habebat, et si quid rectum nosset in eo adprobaret, si quid inueniret peruersum emendaret, si quid defuisset daret. sic et in Marcionista haeretico agnosceret baptismi integritatem, corrigeret eius peruersitatem, doceret catholicam ueritatem.