De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui potestatem non habent ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint.
Respondetur: Hanc potestatem nec homicidae habent, id est qui fratres oderunt. non enim talibus dictum est: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, et tamen baptizant et eos in eadem baptismi communione et Paulus tolerat et Cyprianus agnoscit.
Uenantius a Tinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens amico suo ronmendasset uxorem suam custodiendam, conmendatam sibi ille quanta posset diligentia conseruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus dominus et deus noster ad patrem proficiscens sponsam suam nobis conmendauit, utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? qui enim baptisma ecclesiae commune cum haereticis facit sponsam Christi adulteris prodit.