De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est, si haeretici hostes adque inpugnatores ueritatis rem sibi uindicant potestatis et dignationis alienae. illud mirandum est quod quidam nostri praeuarica tores ueritatis haereticis suffragantur et christian is aduersantur. propterea decreuimus haereticos baptizandos esse.
Huic respondemus: Immo magis mirandum est et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut, quos praeuaricatores ueritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseuerantes ab eis pollui non timerent. nam cum iste dixisset: illud mirandum est quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur et christianis aduersantur, uidebatur esse dicturus: \'propterea decernimus eis non esse communicandum.\' non hoc dixit, sed ait: propterea decernimus haereticos baptizandos esse, seruans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. cum ergo Donatistae nobis calumniantur et nos dicunt traditores, si quis existat uel Iudaeus uel paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos secundum eorum regulas unitatis appellet praeuaricatores, uelim scire ad hoc tam graue crimen refutandum adque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. [*]( 7. 17. 20 Cypr. sentent. episc. 38 22 Cypr. sentent. episc. praef. 1 perseueritate Nml 2 abuntiam L habundantiam NQ 3 sorte S Eug. passione caritatis MJJ. claritate Vm2v caritate cet. et Eug. codd., cf. p. 243, 5 martyrii claritate exules LNV 5 obponunt (B s. l.) K 7 mattari N Macthari Cypr. 8 rem sibi-lin, 10 ueritatis om. J sibi rem v 9 est om. N 11 decernimus w 12 esse om. p 15 praedicatores ppr. 17 ueritates Jml 18 sufferantur Nml 22 praestrucgerat Lml 26 alt. et om. N ueritatis Kv )
Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo sito peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. nam cum in dic indicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de indicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. [*]( 23 Cypr. sentent. episc. 39 )[*]( 1 agatur Mm2 2 poterunt LmlN 3 conuincerent Lrnl conuincerint Lm2MmlNV\\i. 4 praeuaricationem-lt. 6 pro nostrorum om. N 5 hoc-lin. 6 pr. traditionem om. Lml 6 si] sic M sicut v 9 se uiuere v 10 preual\'iltio L 13 uera ex uestra L post est add. L s. l.: Si ergo nos propterea traditores, cf. ad pag. 344, 10 15 ergo habent L 19 pr. nos s. l. m2L pertinent JL pertineat \\trnl quemammodum M,... 23 Sattius Cypr. 26 peccatorum remissionem Vv. )
Et haec poterat etiam nostra esse sententia; uiderit autem auctor eius quo animo dicta sit. uerbis tamen ita modificata \' est, ut non me pigeat eo animo consentire adque suscribere, quo et ego sentio baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem peccatorum non habere. non autem ait: \'si haeretici baptizant aut baptizantur,\' sed: si haereticis, inquit, in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. namque pro haereticis ponamus illos, quos in ecclesia nouerat Cyprianus saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes: totidem uerbis possumus hanc sententiam etiam nos uerissime dicere: \'si fallaciter conuersis in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ueram conuersionem postea perducuntur. nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiarunt de iudicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.\' sed ista ratiocinatio tali conexione perficitur, ut adiungamus dicentes: \'debent autem timere Christi iudicium et ueraci corde aliquando conuerti; quod cum fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari.\' potuerunt igitur accipere baptismum et remissionem non accipere peccatorum aut remissis peccatis continuo rursus onerari. sic ergo et haeretici.