De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Huic respondetur: Si potest luci et tenebris conuenire, potest iustis et iniustis aliquid esse commune. censeat ergo illos iniustos denuo baptizari quos in ipsa ecclesia Cyprianus arguebat; aut si non sunt iniusti qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, dicat qui potest.
Pelagianus a Luperciana dixit: Scriptum est: aut deus deus est aut Bal deus. ita et nunc aut ecclesia ecclesia est aut haeresis ecclesia. porro si haeresis ecclesia non est, quomodo esse aput haereticos baptisma ecclesiae potest?
Huic ita possumus respondere: Aut paradisus paradisus aut Aegyptus paradisus. porro si Aegyptus paradisus non est, quomodo esse in Aegypto aqua paradisi potest? sed dicetur nobis: \'etiam illuc exeundo peruenit\'; sic ergo ad haereticos baptismus. item dicimus: \'aut petra ecclesia aut harena ecclesia. porro quia harena non est ecclesia, quomodo aput eos qui [*](7 Cypr. sentent. episc. 43 Gen. 1, 4 17 Cypr. sentent. episc. 44 18 III Reg. 18, 21 26 cf. Matth. 7, 26 ) [*]( 1 profectos Jml 3 eadem Kml 4 lauantur quidem v ualantur Nml sed] add. in v 5 mutare N sic et] sicut J 7 rucuma N 10 hereticus Lml 18 pr. aut] aut enim Cypr. pr. deus] dominus v bahal Np Baal v Cypr. deus] add. est Nv Cypr. 19 ecclesiae porro p.mls ecclesia est. porro Mv Cypr. 22 aut] est aut N est porro N porro si aegyptus paradisus s. I. K 23 in egypto esse g sed] add. et V dicitur Nm2Vml 25 petra ecclesia est Nv herena Lml arena pv 26 quia om. q harena om. $pr. arena Mm2 non est arena v )