De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed iam ut existimo tempus est hos etiam libros de quaestione baptismi debito fine concludere. ubi nobis ostendit dominus deus noster per pacificum episcopum [*](6 I Cor. 13, 2 13 I Ioh. 2, 19 25 uerba ostendit dominzcsaedificamur in petra — Eug. c. 218 ) [*](def. N) [*](1 sentiret Lml eos N modo—p. 375, 1 qui ei con- om. N 2 eos baptismum v 6 pro si om. Kml qua] quo JLppr. inserentnr JZppr. 7 inquid V 10 accipiunt g 11 accipiant MVp., om. L putatur esse v 13 esset (ss in ras., in mg. /\'■) J, om. L 14 credentium] crederet (ret in ras.) J credendum Vml 15 ioculanter M iocalater Vmlp ioculatur <; agentur Jml 17 orationem ppr. etdeuotione om. J, in mg. m2 X suplici L subplici p. 18 cernerem Mp 19 ne quid iam] nequitiam fipr. 20 expectarent L exspectarem p.v 22 istum J istuc Mp. illud Yv 24 dubito J )

375
Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec deus id quoque reuelaret, tolerarent potius diuersa sentientes quam se ab eis nefario schismate separarent; ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam iam ecclesiam cui sociaretur uel ipse Cyprianus inuenit. si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus Donatista proponit. baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt regnum dei non possidebunt, habent ac tradunt et haeretici qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt, sed tam infructuose adque inutiliter tales talibus, quam et illi ceteri pares eorum in eo quod regnum dei non possidebunt. et quemadmodum illis correctis baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat, sic et haereticis. unde Cyprianus et qui cum eo senserunt catholicae ecclesiae quam noluerunt praecidere non potuerunt praescribere. quod uero aliter sapuerunt, non expauescimus, quia cum eis ueneramur et Petrum; quod autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra. [*]( 2 cf. Phil. 3, 15 10 cf. Gal. 5, 19-21 ) [*]( 1 <con)senseruntl pergit N 2 id quoque deus v quoque] desinit J 4 donadistarum L 5 claudantur p. 6 mali bonos] maliuolos Kml contiminant L communicant fJ-ml 10 operatur L 12 opere Fm/ji enumerati LV Eug. 13 tradere ex tradendo ut uid. K remanendo L redeundo Mvi2 tamen N 14 patres N 16 quode erat L 18 praecedere Lml 19 praescripere L 20 non bis Kml 22 petram M petra. amen KL EXPL. LIBRI DE BAPTISMO NUMERO SEPTEM DO GRATIAS QUI LEGIS ORA PRO ME K EXPLICIUNT LIBRI DE BAPTISMO. SCI AUGUSTINI. NVMERO. VII. L EXPLICIT DR BAPTISMO BEATI AUSTINI (sic) LIBER SEPTIMUS N EXPLICIT DE BAPTISMO LIBER SEPTIMUS β)

376
(PAG. 152, 10 ED. KNOELL). DE BAPTISMO LIBRI SEPTEM.

Contra Donatistas auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes septem libros de baptismo scripsi, in quibus docui nihil sic ualere ad refellendos Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne aduersus catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani.

Ubicumque autem in his libris commemoraui \'ecclesiam non habentem maculam aut rugam\', non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum habet, unde cottidie tota dicat: dimitte nobis debita nostra.

In quarto libro, cum dicerem uicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est.

In libro septimo de uasis aureis et argenteis in domo magna constitutis sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis, in malis autem lignea et fictilia, ad illa referens quod dictum est: alia quidem in honorem, ad haec autem quod dictum est: alia uero in contumeliam. sed magis approbo, quod apud Tyconium postea repperi uel aduerti, in utrisque intellegendum quaedam in honore, non sola scilicet aurea et argentea, et rursus in utrisque quaedam in contumelia,- non utique lignea et fictilia.

. 5. Hoc opus sic incipit: in eis libris, quos aduersus epi stulam Parmeniani. [*]( - 10 cf. De bapt. I 17, 26. III 18, 23. IIII 3, 4. 4, 5. 10, 16. V 16, 21. 24, 35. 27, 38. VI 3, 5. VII 10, 19. 51, 99 16 cf. De bapt. IIII 22, 29 19 cf. De bapt. VII 51, 99 )

377