De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Immo uero modo non rebaptizat, quia nisi eos qui baptizati non sunt non baptizat; quam consuetudinem anteriorem perspecta diligentius ueritas etiam concilio posteriore firmauit.
Demetrius a Leptiminus dixit: Unum baptisma nos custodimus, qui ecclesiae catholicae soli rem suam uindicamus. qui autem dicunt quia haeretici uere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non dico sed multa baptismata faciunt. nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata conputabuntur.
Huic respondetur: Si ita est, tot ergo numerentur baptismata quot sunt opera carnis de quibus ait apostolus: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt; inter quae numerantur et haereses. et tam multa ipsorum operum intus tamquam in palea tolerantur, et tamen unum baptisma omnibus est quod nullo iniquitatis opere uiolatur.
Uincentius a Tibari dixit: Haereticos scimus illos esse peiores quam ethnicos. si conuersi ad deum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis, quam dominus praecepto diuino mandauit apostolis dicens: ite, in nomine meo manum inpo nite, daemonia expellite, et alio loco: ite et docete gentes, tinguentes eas in nomine[*]( 7 Cypr. sentent. episc. 36 15 Gal. 5, 21 20 Cypr. aentent. episc. 37 28 Marc. 16, 17 25 Matth. 28, 19 )[*]( 2 rebaptizat sed baptizat Nm2 sed baptizet s. l, L 4 modo 8. l. K rebaptizet L 5 baptizet Fjjl; 6 perfecta v 8 nos] non J qui] quia Sv Cypr. catholicae om. Cypr. 12 computabuntur KL V com- (con- p.)putabant Mmlp. com(con- ç)putabunt Mm2qml 16 numerentur ç 18 baptismata Lml quod ex quo, opere ex operator N 20 Thibari v Cypr. scimus] cimus Kml scisjmus L scismus mus Nml simus V 21 illos] illo Mm2, om. v dominum Cypr. 23 apostolus Jml 24 imponite K 25 docente Lml tingentes v eos (atjtoii;) L )
Ex qua regula dicat haereticos peiores esse quam ethnicos nescio, cum dominus dicat: si neque ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. an etiam tali haereticus peior est? nihil resisto. non tamen propterea, quia ipse homo peior est ethnico, id est gentili adque pagano, sacramentum etiam Christi, si quod habet, uitiis eius moribusque miscetur et eadem permixtione corruptum perit. nam illi qui recedunt de ecclesia et fiunt haeresum non tantum sectatores sed etiam conditores, si iam baptizati recedunt, cum secundum istam regulam peiores sint ethnicis, habent tamen baptisma; nam si correcti redeant, non accipiunt quod, si amisissent, utique acciperent. potest ergo fieri ut aliquis peior sit ethnico et tamen in eo Christi sacramentum non solum sit, sed etiam non sit peius quam in homine sancto et iusto. etsi enim, quantum in illo homine est, non eum seruauit sed animo et uoluntate uiolauit, tamen, quantum ad ipsum adtinet sacramentum, et cum contemptore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? peiores ergo erant Iudaei quibus dominus dicit: tolerabilius erit Sodomis in die iudicii quam uobis et quibus propheta dicit: iustificastis Sodoipam, id est (in conparatione uestra Sodoma iusta facta est.\' numquid tamen ideo sacramenta diuina, quae aput Iudaeos erant, talia erant [*]( 6 Matth. 18, 17 16 uerba potest ergo fieri-po 341, 10 nolimus agnoscere = Eug. c. 216 24 Matth. 11, 24 25 Ezech. 16, 51 ) [*]( 1 fili Kml 2 impositionem KVp.ç inpositioni Nml secundum Nml 3 pollitationem L 4 fieri] add. censeo v 5 ethinicos Jml 6 sine quae Nml 7 ethnicos et buplicanus L 10 si om. J 11 nam] add. et v 15 alt. si s. L L 16 utque L 19 eum] ipsum Mv 21 contemptatore M contemtore fis repidiatore N 25 iustificatis L 26 iustificata £ p Eug. ) [*]( 22* )