De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
(Quietus a Buruc (fi.rit: Qui: fide uiuimus obsequi his quae instruendis nobis ante praedicta sunt credula obseruatione debemus. nam. scriptum est aput salomonem: qui bapti: atur a mortuo quid proficit lauatio eius? quod utique de his qui ab haereticis tinguntur et de tinguentibus loquitur. si enim qui aput illos baptizantur per remissionem peccatorum uitam aeternam consequuntur, cur ad ecclesiam ueniunt? si uero a mortuo salutis nihil accipitur ac propterea cognito errore pristino ad ueritatem cum paenitentia reuertuntur, uno uitali baptismate quod in ecclesia catholica est sanctificari debebunt.
Quid sit a mortuo baptizari sine praeiudicio diligentioris eiusdem scripturae considerationis alibi iam diximus. quaero autem cur haereticos solos uelint intellegi mortuos, cum Paulus apostolus generaliter de peccato dixerit: stipendium [*]( 12 Cypr. sentent. episc. 27 15 Eccli. 31 (34), 30 24 Parm. II c. 10 26 Rom. 6, 23 ) [*]( 1 purgandam p pr. 3 heresim MNm2(v) 7 arena Mqml 9 reformemur ppr, 10 ut om. L saeculum p 12 Quietis Lml burue J Buruch v 13 obsequiJ orbe qui J his] is KmlLapr. 15 a mortuo 8. l. K lauatione Cypr. 17 tingentibus v 18 consequantur Jml consecuntur p 19 ueniant codd. praeter Jml, cf. p. 332, 12 21 patientia L paenitentiam Vp.$ml catholica ecclesia Cypr. 22 sanctificare Vmlqml 26 apostulus L dixerit de peccato KmlL )
Castus a Sicca dixit: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est[*]( 1 Rom. 8, 6 2 cf. I Tim. 5, 6 9 Ioli. 1, 33 10 Cypr. sentent. episc. 27 18 Matth. 6, 15 19 cf. Ps. 34, 12 24 cf. Cant. 6, 8 26 Cypr. sentent. episc. 28 )[*]( 2 carnemj caritatem L 3 diliciis LM}im2q uiuat [iml 4 lauac- tio JrnJ 6 ei* p. 7 corde ad deum v 9 quolibet-baptizet om. Vm1 10 baptizat MNmlp.; 12 consecuntur Zp 13 quia] qui Mmlpz 15 sequunturi consecuntur 3 maleuoli Kv 16 inuidi.. N 17 hodium LV tenerentur $pr. 19 oderunt Lml 21 corrigentur $pr. 24 una J 26 dicit Yx contemta jxs )
Iste si conuinceret eos qui diuersa sentiebant et hoc tenebant, quod etiam postea totus orbis christiano concilio confirmatus optinuit, ita consuetudinem sequi ut contemnerent ueritatem, haec uerba formidare deberemus; cum uero illa consuetudo et a ueritate propagata et ueritate roborata repperiatur, nihil in hac sententia pertimescimus. et tamen si illi circa fratres inuidi erant et maligni aut circa deum ingrati, ecce qualibus communicabant, ecce quales diuersa sentientes, sicut Cyprianus praedixit, a iure communionis non amouebant, ecce a quibus non polluebantur in conseruatione unitatis, ecce quantum amandum sit uinculum pacis, ecce quid considerent qui nobis de praecessorum episcoporum concilio calumniantur, quorum caritatem non imitantur et quorum exemplo considerato iure damnantur. si consuetudo erat, sicut haec sententia testis est, ut haeretici uenientes ad ecclesiam cum baptismate quod habebant susciperentur, aut hoc recte fiebat aut mali bonos in unitate non maculant. si recte fiebat, cur orbem terrarum, quia sic recipiuntur, accusant? si autem mali bonos in unitate non maculant, quomodo se a crimine sacrilegae separationis excusant?