De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Alius Ianuarius a Uico Caesaris dixit: Si non obtemperat error ueritati, multo magis ueritas non consentit errori. et ideo nos ecclesiae adsistimus, in qua praesidemus, ut baptismum eius ipsi soli uindicantes eos quos ecclesia non baptizanit baptis emus.
Respondetur: Quos ecclesia baptizat, utique petra illa baptizat, extra quam sunt omnes qui audiunt uerba Christi et non faciunt. baptizentur ergo quicumque a talibus baptizati sunt. quod si non fit, sicut in istis, ita in haereticis baptismus Christi eorum iniquitate et peruersitate damnata siue correcta agnoscendus et adprobandus est.
Alius Secundinus a Carpis dixit: Haeretici christiani sunt an non\' si. christiani sunt, cur in ecclesia dei non sunt? si Christiani non sunt, fiant. aut quo pertinebit sermo domini dicentis: qui non est mecum aduersum me est, et qui mecum non colligit spargit? unde constat super filios alienos et suboles antichristi spiritum sanctum per manus inpositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos baptisma non habere.
Huic respondetur: Iniqui christiani sunt an non? si christiani sunt, cur in illa petra non sunt in qua aedificatur ecclesia? — audiunt enim uerba Christi et non faciunt-; si christiani non sunt, fiant. aut quo pertinebit sermo domini dicentis: [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 22 5 ibid. 23 16 ibid. 24 19 Matth. 12, 30 ) [*]( 1 supplatanti Nml subplantati Vp.ç 4 quod] quid. J 5 ianuiarius L 6 ueritas non consentit om. J ml, spat. uac. relicto; non obtemperat ueritas suppl. m2 ueritas-adsistimus detrita in K, om. L tribm lineis uacuis relictis 7 adsistimus] amittimus J 13 Bicut-ita] ita-sicut uml 16 Carpos Cypr. 17 non (del.) sunt cur K 18 pertinet Cypt., 19 aduersus Vv 20 non mecum Cypr. non colligit mecum v collegit Nml 21 soboles Jm2LMNm2v 22 impositionem KNp.;;. non tantummodo non Gypr, )
Uictoricus a Tabraca dixit: Si licet haereticis baptizare et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus, ut haereticos illos appellemus?
Quid si alius diceret: \'si licet iniquis baptizare et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus, ut iniquos illos appellemus?\' quod huic responderetur de iniquis, hoc et illi respondeatur de haereticis, id est neque eorum esse baptismum quo baptizant et non esse consequens, ut quisquis habet baptismum Christi etiam de peccatorum remissione securus sit, si hoc in sacramento tantum habet nec ueraci cordis confessione conuersus est, ut dimittenti dimitteretur.
Alius Felix ab Utina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumptionem, quam domini nostri Christi adorandam et uenerabilem maiestatem. memores ergo periculi hoc quoque non tantum obseruarc debemus, uerum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris ecclesiae adcurrunt baptizentur, ut mens haeretica quae diuturna tabe polluta est sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur. [*]( 8 Cypr. sentent. episc. 25 19 ibid. 26 )[*]( 2 dei Cypr. 4 ad KL 6 seruanda Mmlp. 8 Uictoricos L thabraca MVp. Gypr. thabra q scilicet Nmlqml 9 remissam Mv remissl K (in fine lin.) remissa cet. 10 haereticos] iniquos Mp. illos ovi. NVçv 11 si ibi alius N scilicet Nmlç baptizare iniquis N 12 remissa JKLNps 14 ille ppr. 15 quo] quod LN qui s quisquis] ouis quis J 17 conuersione v 19 Uthina v Cypr. dubitum L 21 praesumtionem K quam] qua N quantum v Cypr. cod. S Iesu Christi LNmlqv 23 uerum] ut N 25 occurrunt çlnl 26 sanctificationi Nml reformemur (3 )
Fortassis iste, qui in diuturna tabe purganda causam posuit cur deberent haeretici baptizari, parceret eis qui in aliquam haeresem inruentes exiguo illic tempore fuissent et cito correcti ad catholicam inde migrassent. deinde et ipse parum aduertit ita dici posse, ut iniqui omnes, qui ad illam petram in qua ecclesia significatur adcurrunt, baptizentur, ut mens iniqua, quae extra petram in harena aedificabat audiendo uerba Christi et non faciendo, sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur; et tamen non fit, si iam baptizati sunt, etiam si probentur tales fuisse cum baptizarentur, id est ut saeculo uerbis et non factis renuntiarent.