De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Hortensianus a Laribus dixit: Uiderint aut praesumptores aut fautores haereticorum: nos unum baptisma quod non nisi in ecclesia nouimus ecclesiae uindicamus. aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse ? \'

Huic simili tenore uerborum ita respondemus: \'Uiderint aut praesumptores aut fautores iniquorum: nos unum baptisma, quod non nisi ecclesiae nouimus, ubicumque inuentum quando possumus ad ecclesiam reuocamus. aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse?\' omnibus quippe iniquis dicit: non noui uos: recedite a me qui operamini iniquitatem, et tamen cum baptizant non ipsi baptizant, sed ille de quo Iohannes dicit: ipse est qui baptizat.

Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse. non possint, qui haereticis baptismum concedit sibi tollit. censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse, cum ad ecclesiam uenire coeperint, ut sacra et diuina lauatione lotos et lumine uitae inluminatos non hostes sed pacificos, non alienos sed fidei domini domesticos, non adulteros sed dci filios, non erroris sed salutis effectos in[*]( 6 Cypr. sentent. episc. 21 10 cf. Matth. 12, 30 16 Matth. 7, 23 19 loh. 1, 33 20 Cypr. sentent. episc. 22 )[*]( 1 se om. L ad om. L 2 possit Nml 4 quod] quid Mml 6 Quot sint baptismi, uiderint v autem N 7 praesumtores (item lin. 12) K fautores] fraudatores Mp.; baptismum p.ml 9 quos] quod Jml 11 respondentes v 12 frautores Nml fraudatores [3 unum] add. nouimus p 13 ecclesiae] in ecclesia p 18 pr. paptizant L 19 pabtizat L 20 Casius fl mocamadibus ç 21 possunt JmlVml 23 ecclesia VI\'-\'; ut] et v Cypr., cf. p. 362, 2 et 13 )

327
ecclesiam recipi, absque his qui de ecclesia fideles supplantati ad haeresis tenebras transierant, sed eos per manus inpositioncm restituendos.