De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Neque hoc loco dici potest: \'quis enim facit omnia uerba domini quae in ipso euangelico sermone conscripta sunt, quem concludens ait aedificare super petram qui eadem uerba audirent et facerent, super harenam autem qui audirent et non facerent?\' quia, etsi a quibusdam non implentur omnia, in eodem tamen sermone posuit medicinam dicens: dimittite et dimittetur uobis. et post orationem dominicam in eodem ipso sermone commemoratam adque conscriptam: dico enim uobis, inquit: si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si autem n ö n dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. hinc et Iohannes ait: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum, quam utique non habebant illi ac per hoc super harenam aedificabant, de quibus idem Cyprianus dicit quod intus in maliuola inuidia etiam temporibus apostolicis sine caritate conuersabantur. et ideo intus quidem esse uidebantur, sed foris erant, quia in illa petra per quam significatur ecclesia non erant.
Sedatus a Tuburbo dixit: In quantum aqua sacerdotis prece in ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone uelut canccre infecta cumulat peccata. quare omnibus pacificis quidem uiribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et tinctus singularem et uerum[*](8 Luc. 6, 37 10 Matth. 6, 14-15 14 I Petro 4, 8 17 cf. Cypr. ep. 73, 14 21 Cypr. sentent. episc. 18 )[*]( 2 destinantis fxg 4 dei L euangelio Kml 5 concludens (con s. I.) L eandem ppr. 6 et om. Jml arenam LM 8 sermonem Vm/fi;, om. J 11 inquid Vç 12 dimittetur LV et nobis v 13 nec V 14 Johannes) Petrus v 16 habeant Kml$pr. arenam Mç 21 tuborbo MNpq Thuburbo Cypr. 23 uelud L cancro Nm2 cancer Cypr. comulat Xml 24 pacis L ne qui Cypr. 25 singulare v Cypr. )
Huic respondetur quia, si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris uerba per inperitiam precator effundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia non sanctificant aquam. multorum enim preces emendantur cotidie, si doctioribus fuerint recitatae, et multa in eis repperiuntur contra catholicam fidem. numquid, si manifestetur aliquos baptizatos, cum illae preces dictae super aquam fuissent, iubebuntur denuo baptizari? quid ita? quia plerumque precis uitium superat precantis adfectus et quia certa illa uerba euangelica sine quibus non potest baptismus consecrari, tantum ualent, ut per illa sic euacuentur quaecumque in prece uitiosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium Christi nomine excluditur. nam utique haereticus, si adferat precem uitiosam, nec bonum habet caritatis adfectum, quo possit illa inperitia superari, et ideo similis est ei quicumque in ipsa datholica inuidus et maliuolus, quales illic arguit Cyprianus, adferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem in qua loquatur contra regulam fidei. multi quippe inruunt in preces non solum ab inperitis loquacibus, sed etiam ab haereticis conpositas, et per ignorantiae simplicitatem non eas ualentes discernere utuntur eis arbitrantes quod bonae sunt; nec tamen quod in eis peruersum est euacuat illa quae ibi recta sunt, sed ab eis potius euacuatur, sicut in ipso homine bonae spei et probabilis fidei, sed tamen homine, si quid aliter sapit, non inde euacuantur quae recte sapit, donec ei deus reuelet et quod aliter sapit. si autem malus est ipse adque peruersus, si precem integram [*]( 14 cf. Marc. 16, 17 27 cf. Phil. 3, 15 ) [*]( 1 ecclesiae om. gw baptisma v retrectet V detrectet v quiaquis v Cypr. (quisque = quisquis) 2 regnum L 4 peccator J effudit Nml 5 malis ppr. 6 cottidie M 7 doctoribus ppr. reperiuntur L 8 manifestatur Nml manifestarentur aliqui baptizati Nm2 9 aqua J iuberentur Nm2 11 effectus Vml euangelica uerba v 14 quemammodum MNp.r; 21 imperitis KN 23 sint Vv 24 euacuant L 27 reuelaret Nml quid JL 28 ipse malus est v ) [*]( 21* )
Sane in ista quoque sententia non neglegenter omittendum est quod hic interposuit et ait: quare omnibus pacificis quidem uiribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et cetera. respexit enim uerba illa beati Cypriani dicentis: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. ecce quantum ualeat in bonis ecclesiae filiis amor unitatis et pacis, ut, quos dicebant sacrilegos et profanos sine baptismo ut arbitrabantur admissos, si eos quantum putabant corrigere non ualerent, eligerent potius tolerare quam propter eos sanctum illud uinculum rumpere, ne propter zizania eradicaretur simul et triticum, permittentes quantum in ipsis erat, sicut in illo nobilissimo iudicio Salomonis, infantile corpus a falsa matre nutriri potius quam [*]( 17 Cypr. sentent. episc. 18 20 Cypr. sentent. episc. praef. 26 cf. Matth. 13, 29 27 cf. III Reg. 3, 26 ) [*]( 1 ideo] idem J 2 ipsam N 3 uerbis euangelicis (3 5 hominis Ntnl antiquam Jml 6 baptizetur (3 ad se ueraciter v 7 conuertetur L 8 certum L nesciet (3 11 pr. baptizant N(i att. baptizant β 14 eumdem Lml 19 respecxit Lml 20 nemine L 24 ualebant N elegerent Nml 25 tollerare Nml illum$pr. 26 eradicetur (3 et om. L 27 salamonis Nml )
Priuatianus a Sufetula dixit: Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. si enim haeresis a deo est, habere et indulgentiam diuinam potest; si uero a deo non est, quomodo gratiam dei aut habere aut conferre alicui potest %
Huic totidem uerbis ita respondetur: \'Qui maliuolos et inuidos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis maliuolentiam inuidiamque condiderit. si enim maliuolentia et inuidia a deo est, habere et indulgentiam diuinam potest; si uero a deo non est, quomodo gratiam dei aut habere aut conferre alicui potest?\' sed sicut ista eodem modo dicta manifestissime falsa sunt, sic etiam illa, quae ut conuincerentur haec dicta sunt. baptizant enim maliuoli et inuidi, sicut concedit ipse Cyprianus, quia eos etiam intus esse testatur. sic ergo possunt etiam haeretici baptizare, quia baptismus sacramentum Christi est, inuidia uero et haeresis opera diaboli, quae quisquis habuerit non hinc efficit ut, si habet sacramentum Christi, etiam ipsum numeretur inter. opera diaboli.
Priuatus a Sufibus dixit: Qui haereticorum baptismus probant quid aliud quam haereticis communicant?
Huic respondetur: Non est baptismus haereticorum quem in haereticis probamus, sicut non est baptismus auarorum insidiosorum fraudatorum raptorum inuidorum quem in eis probamus. omnes quippe isti iniqui sunt, sed iustus est Christus, [*](4 Cypr. sentent. episc. 19 22 ibid. 20 ) [*]( 6 et om. (šv 9 responderi potest v 10 qui L 11 condederit Nml 12 a deo om. β 13 dei gratiam J aut gratiam dei v 14 modo s. I. K 16 baptizent L 17 esse etiam intus KmlL esse intus J 19 est om. L 20 habet] habeat Nm2v 22 heriticorum L 23 probat Cypr. comminicant L communicat Cypr. 24 haereticorumbaptismtis mg. L 26 insidiosorum fraudatorum raptorum om. (3 probamus in eis v 27 sunt 8. 1. Į1 )