De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Huic respondemus patrem et filium et spiritum sanctum in sacramento dumtaxat omnes habere, qui baptismo uerbis ; 1 \' [*]( \'6 Cypr. sentent, episc. 9 15 Cypr. sentent. episc. 10 18 Matth. 28, 19 ) [*]( 2 eam] etiam Kml 3 redarguet Lml 4 dato om. J 5 post nihil ras. 5 litt. N 6 NICOMEDIS A SE GERMES dicit N scientia L haec om. v 7 hęiretici Nml 8 foris nullam N 10 uniuersae s l. K sentia Mml sententiae (a eras.) N 14 baptizati ab eis L 15 Mom- Dulus L Monnullua p.ml girpa L 16 ueritas s. I. K apud nos, fratres, semper v nos om. N et mansit Cypr. 17 manet] tamen J 18 ite et Cypr. omnes (dėl. ml) gentes L fili Kym2 19 inquid Nml V ç 23 ire (ire V) terroris Np 26 habere omnes v. )
Secundinus a Cexas dixit: cum dominus noster Christus dicat: qui mecum non est aduersus me est, et Johannes apostolus eos qui ab ecclesia exeunt antichristos dicat, indubitanter hostes Christi quique antichristi nominati sunt gratiam baptismi salutaris ministrare non possunt. et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad ecclesiam baptizandos esse n nobis qui amici appellati sumus dei de eius dignatione.
Cui respondetur Christi aduersarios omnes esse quibus dicentibus: domine, in nomine tuo uirtutes multas fecimus et alia quae ibi dicuntur in fine dicturus est: non noui uos; recedite a me omnes qui operamini iniquitatem. quae tota palea si usque ad ultimum in malitia perseuerabit, siue aliquid eius ante uentilationem foras uolet siue intus esse uideatur, igni destinata est. si ergo propterea baptizandi sunt ad ecclesiam uenientes haeretici, ut ab amicis dei baptizentur, numquid illi auari, raptores, homicidae amici dei sunt aut quos baptizauerint denuo baptizandi sunt?
Felix a Bagai dixit: Sicut caecus caecum ducens simul in foueam cadunt, ita haereticus haereticum. baptizans simul in mortem cadunt.
Hoc uerum est, sed non propterea uerum est quod adiungit: et ideo, inquit, haereticus baptizans est et [*]( 3 Cypr. sentent. episc. 11 4 Matth. 12, 30 5 cf. I Ioh. 2, 18 9 cf. Ioh. 15, 14. 15 12 Matth. 7, 22 13 Matth. 7, 23 21. 25 Cypr. sentent. episc. 12 cf. Matth. 15, 14 ) [*]( 3 chezas M\\L$chezias V Cedias v Cypr. 4 aduersum jVpv Cypr. 5 et 6 anticristos et anticristi N 7 ministra Vmlp. possent Lml 8 haereticorum insidiis v 10 dei Vv, cf. lin. 18 ab amicis dei, om. cet. 12 in] nonne in Vv, cf. Petil. II 55, 125 in nomine om. 5 13 quae] qui M 15 palea om. J si usque] suisque Vjx 16 ante uentilationem eius aliquid v 18 inimicis J 19 amicide Nrnl 20 pr. sunt] facti sunt Nml 21 uagai JKLN bigai <; 22 et 23 cadent Gyp. 25 inquid Y; eat om. v )
Pollianus a Mileo dixit: Iustum est haereticum baptizari in ecclesia sancta.
Nihil quidem breuius dici potuit, sed puto et hoc breue est: Iustum est baptismum Christi non exsufflari in ecclesia Christi.
Theogenes ab Hippone Regio dixit: Secundum sacramentum dei gratiae caelestis quod accepimus unum baptismum quod est in ecclesia sancta credimus.