De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia haec est ut haeretici ad ecclesiam uenientes baptizentur, eo quod nullam foris aput peccatores remissionem peccatorum consequantur .

Cui respondetur: Uniuersae ecclesiae catholicae sententia haec est, ut haeretici, quamuis in haeresi, iam Christi baptismo baptizati ad ecclesiam uenientes non baptizentur. si enim nulla est aput peccatores remissie peccatorum, nec intus peccatores peccata dimittunt et tamen ab eis baptizati non rebaptizantur.

Monnulus a Girba dixit: Ecclesiae catholicae matris nostrae ueritas semper aput nos, fratres; mansit et manet uel maxime in baptismi trinitate domino nostro dicente: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. cum ergo manifesto, inquit, sciamus haereticos non habere nec patrem nec filium nec spiritum sanctum, debent uenientes ad ecclesiam matrem nostram uere renasci et baptizari, ut cancer quod habebant et damnationis ira et erroris offectura per sanctum et caeleste lauacrum sanctificetur.