De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Ad ea quae Felix a Misgirpa dixit haec dicimus: Si non esset baptisma unum et uerum nisi in ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. est autem in eis; nam non id recipiunt redeuntes non ob aliud, nisi quia non amiserant recedentes. quod autem ait: nam quae foris exercentur nullum habent salutis effectum, consentio et omnino uerum esse credo. aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. uenientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant.
Polycarpo autem Adrumetino, quoniam dixit: qui haereticorum baptismum probant nostrum euacuant, [*]( 2. 8 Cypr. sentent. episc. 1 12 Cypr. sentent. episc. praef. 19 Cypr. sentfcnt. episc. 2 24 Cypr. sentent. episc. 3, ) [*]( 1 et quando-rebaptizantur om. L 3 cogitatur ecclesie Nml ecclesia cogitur v 4 compellitur KL YIJo 5 utique] add. haec Nm2v dicerent Vmifi? etiam ostenditur illos v 6 tunc om. N quia L 8 autem om. N quam ob rem N 9 fugire Vmlpq 12 prioribus v 13 post ambuentes primus, ut uidetur, Erasmus sent. 2 ex Cypriano inseruit, cuius uerba etiam Maurini repraesentant sectioni 13 ea adsignantes; nos eam cum codicibus omisimus 15 Felix] Primus Cypr. misgirpa Kml Cypr. migirpa cet. v dixit om. Nml 17 non om. Jml 18 id non v alto non del. Nm2 22 affectam L Y 24 Policarpo LMN adrumentino L hadrumentino ppr, hadrumetino Vm2 25 nostrorum V )
Nouatus a Thamugade quid fecerit dixit, non! autem aliquid adtulit, unde se ostenderet facere debuisse quod: fecit. nominauit enim testimonium scripturarum et decretum collegarum, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus.
Nemesianus autem a Tubunis multa posuit testimonia scripturarum, sed pro sententia catholicae quam declarandam et conmendandam suscepimus multa locutus est nisi forte putandum est, quia non fidit in falsis qui fidit in spe rerum temporalium, sicut omnes auari adque raptores et qui saeculo non factis sed uerbis renuntiant, quales tamen intus et. baptizare et baptizari etiam Cyprianus est testis. ipsi sequuntur etiam aues uolantes, quia non adprehendunt quae concupiscunt. deserit autem uias uineae suae et a semita agelli sui errat et ingreditur per auia loca adque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus infructuosa non haereticus tantum sed omnis qui male uiuit, quia omnis iustitia fructuosa est et omnis iniquitas infructuosa. qui uero aquam alienam de fonte extraneo bibunt, non haeretici tantum sunt, sed omnes qui non uiuunt secundum ea quae docet deus et uiuunt secundum ea quae docet diabolus. nam si de baptismo diceret, non [*](5 cf. Cypr. sentent. episc. 4 10 cf. Cypr. sentent. episc. 5 13-20] cf. Prout 9, 12 16 cf. Cypr. ep. 13 22 cf. Prout 9, 18 .\' ) [*](1 ante Si] R mg. J baptismns est M datur om. Mp. 3 storum Ktnl 4 apud (sic) s. I. K Christi est] post haec uulgo inseritur sententia 4 (sect. 16), om. codd. 5 thamucade J Thamogade Cypr. 7 decretur L 9 possimus LmlVm2. deinde uulgo inseritur sententia 5 (sect. 18), om. codd. 1.0 Nemessianus KLN autem om. v tubunus L Thubunas Gypr. 11 catholica N 13 pr. in] a N 16 secuntur LMV!-\'-\' 18 uineae] uiae ppr. uitae Mm2 angeli β 20 sitim qml in sitim Cypr. consequitur] contrahit Cypr. infructoosa Lml tantum hereticis (sic) N. 21 alt. omnes Nml 23 tantum heretici N 25 diabolos Lml, )