De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Ad ea quae Felix a Misgirpa dixit haec dicimus: Si non esset baptisma unum et uerum nisi in ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. est autem in eis; nam non id recipiunt redeuntes non ob aliud, nisi quia non amiserant recedentes. quod autem ait: nam quae foris exercentur nullum habent salutis effectum, consentio et omnino uerum esse credo. aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. uenientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant.

Polycarpo autem Adrumetino, quoniam dixit: qui haereticorum baptismum probant nostrum euacuant, [*]( 2. 8 Cypr. sentent. episc. 1 12 Cypr. sentent. episc. praef. 19 Cypr. sentfcnt. episc. 2 24 Cypr. sentent. episc. 3, ) [*]( 1 et quando-rebaptizantur om. L 3 cogitatur ecclesie Nml ecclesia cogitur v 4 compellitur KL YIJo 5 utique] add. haec Nm2v dicerent Vmifi? etiam ostenditur illos v 6 tunc om. N quia L 8 autem om. N quam ob rem N 9 fugire Vmlpq 12 prioribus v 13 post ambuentes primus, ut uidetur, Erasmus sent. 2 ex Cypriano inseruit, cuius uerba etiam Maurini repraesentant sectioni 13 ea adsignantes; nos eam cum codicibus omisimus 15 Felix] Primus Cypr. misgirpa Kml Cypr. migirpa cet. v dixit om. Nml 17 non om. Jml 18 id non v alto non del. Nm2 22 affectam L Y 24 Policarpo LMN adrumentino L hadrumentino ppr, hadrumetino Vm2 25 nostrorum V )

309
respondemus: Si haereticorum est baptismus qui per haereticos datur, auarorum et homicidarum est qui intus a talibus datur. si\' autem hoc istorum non est, nec illud illorum est, ac per hoc aput quoscumque sit Christi est.

Nouatus a Thamugade quid fecerit dixit, non! autem aliquid adtulit, unde se ostenderet facere debuisse quod: fecit. nominauit enim testimonium scripturarum et decretum collegarum, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus.