Sane uerba ipsa Cypriani cum intueor, ammoneor quaedam multum necessaria dicere dirimendae huiusmodi quaestioni. nam si uiderint, inquit, iudicio et sententia [*]( 19 cf. Cypr. ep. 73, 24 27 Cypr. ep. 73, 24 ) [*]( 2 conuenirent pm2 3 urguentibus J unguentibus Nml pascales N 4 baptizauerunt Z 7 suo eirorea Nml qualemcumque M qualecumque Vp<; 10 in 8. l. L possint Nml 11 faterentur JV iidem v 12 maximiniani Lml 13 typhus JLv tyfus (f in ras.) N tifus (3 15 arbitrentur ppr. horrore Mp.ç 17 deterri (in mg. deterreri) L 20 commemoraui Mml memorare Nml 21 poene LNml pene MNmHVmlpv 22 insideat v infusus JmlVml 25 uesba Jml admoneor M 26 uerba dirimendae- p. 271,17inueniretur desuntin V, uno folio deperdito 27 inquid c et] ac Cypr. )
269
nostra id decerni et statui, ut baptisma iustum et legitimum conputetur quod illic baptizantur, putabunt se ecclesiam quoque et cetera ecclesiae munera iuste et legitime possidere. non ait: \'putabunt se ecclesiae munera possidere\', sed: \'iuste et legitime possidere.\' nos autem baptismum eos non iuste et legitime possidere concedimus, non possidere autem non possumus dicere, cum sacramentum dominicum in euangelicis uerbis cognoscimus. baptismum ergo legitimum habent, sed non legitime habent. quisquis enim eum et in unitate catholica et eo digne uiuens habet, et legitimum et legitime habet, quisquis autem uel in ipsa catholica sicut palea commixta frumento uel extra sicut palea uento sublata habet, hunc baptismum legitimum quidem habet, sed non legitime; ita enim habet quemadmodum utitur. non autem legitime utitur qui eo utitur contra legem, quod facit omnis qui baptizatus perdite uiuit siue intus siue foris.
Quapropter sicut de lege dixit apostolus: bona. est lex, si quis ea legitime utatur, ita de baptismo recte dicere possumus: \'bonus est baptismus, si quis eo legitime utatur\'. et sicut non faciebant tunc ut lex bona non esset aut ut omnino nulla esset qui ea non legitime utebantur, sic nullo modo facit ut baptismus bonus non sit aut ut omnino baptismus non sit, quisquis eo siue quia in haeresi siue quia in pessimis moribus uiuit non legitime utitur. et ideo cum uel ad unitatem catholicam uel ad uitam tanto sacramento dignam conuertitur, non aliud baptisma incipit habere [*](18 I Tim. 1, 8 ) [*](def. V) [*](1 ut JLN Cypr. uti Kqv ubi Mmlp., del. Mm2 2 quo v Cypr. putabant J 3 munera ecclesiae v 4 post munera eras. possidere sed L 5 munera ecclesiae v sed] add. et N 8 domini Nm2 in om. Mpq 10 eum s. l. KL 15 quae(quem J4)ammodum Jfji.? non autem om. L contra legem utitur v 16 baptizatur L 18 dicit Nml 19 eam MmlNp.mlç 20 si om. fxc 21 non sicut L 22 ut om. MNpqv eam Mmlpq 23 alt. ut] ut in L ut non Nml 27 aliut L baptismum Mp. baptismam s )
270
legitimum, sed illud ipsum incipit habere legitime. nec remissio inreuocabilium peccatorum consequitur baptisma, nisi non solum legitimum, sed etiam legitime habeatur. nec tamen, si legitime non habebitur et peccata uel non remittentur uel remissa replicabuntur, propterea uel malum uel nullum erit in baptizato baptismi sacramentum. sicut enim ludas, cui buccellam tradidit dominus, non malum accipiendo sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit, sic indigne quisque sumens dominicum sacramentum non efficit, ut quia ipse malus est malum sit aut quia non ad salutem accipit nihil acceperit. corpus enim domini et sanguis domini nihilominus erat etiam illis quibus dicebat apostolus: qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. non ergo quaerant in catholica haeretici quod habent sed quod non habent, id est finem praecepti, sine quo multa sancta haberi possunt, sed prodesse non possunt. finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. lauacri uero sacramentum non ut habeant, si iam eodem ipso quamuis in haeresi tincti sunt, sed ut salubriter habeant, ad catholicae unitatem ueritatemque festinent.
Iam nunc de Iohannis baptismo uidendum est quid dicatur. baptizatos enim a Paulo eos qui iam baptismo Iohannis baptizati fuissent legimus in Actibus apostolorum non ob aliud, nisi quia Iohannis baptismus non fuit Christi baptismus, sed Iohanni a Christo concessus, qui Iohannis proprie diceretur, sicut idem Iohannes dicit: non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit de caelo. et ne [*](6 cf. Ioh. 13, 27 12 I Cor. 11, 29 16 I Tim. 1, 5 24 cf. Act. 19, 3-5 27 Ioh. 3, 27 ) [*](def. V) [*]( 1 illut L 8 diabulo Nml sumens quisque 5 10 acciperit p 11 sanguinis p.mlç nihilhominus LN 12 et bibit M, om. cet. v 15 habere Lml 20 ad om. J 22 baptismo Iohannis Nv 25 iohannes Lml 26 quia L 28 ei fuerit N. )
271
forsitan hoc sic a deo patre accepisse uideretur ut a filio non acciperet, de ipso Christo identidem loquens ait: nos omnes de plenitudine eius accepimus. accepit autem hoc Iohannes certae dispensationis gratia non diu mansurum, sed quantum satis esset ad parandam uiam domino, cuius eum esse praecursorem oportebat. quam ille humiliter ingressurus et se humiliter sequentes ad excellentiam deducturus, sicut seruis pedes lauit, ita serui baptismo tingui uoluit. sicut enim se subiecit pedibus eorum quos ipse dirigebat, sic Iohannis muneri quod ipse donauerat, ut intellegerent omnes, quanto superbiae sacrilegio quisque contemneret baptisma quod a domino deberet accipere, quando ipse dominus accepisset, quod seruo ut proprium dare posset ipse praestiterat, et cum Iohannes, quo nemo exsurrexit maior in natis mulierum, tantum testimonium Christo perhiberet, ut soluendae corrigiae calciamenti eius se fateretur indignum, Christus et baptismum eius accipiendo humillimus inter homines inueniretur et baptismo eius locum auferendo deus altissimus crederetur, idem humilitatis doctor et celsitudinis dator.
Nulli enim prophetarum, nulli prorsus hominum in scripturis diuinis legimus esse concessum baptizare in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, quod Iohanni concessum est, qua mirabili gratia suspendens in se corda populorum uiam praepararet in eis illi, quem se tanto praedicaret esse maiorem. sed dominus Iesus Christus tali baptismo mundat ecclesiam, quo accepto nullum alterum requiratur, [*]( 2 Ioh. 1,16 5.24 cf. Matth. 11,10 8 cr. lob. 13, 4-5 cf. Matth. 3, 13 14 cf. Matth. 11, 11 15 cf. Ioh. 1, 27 21 cf. Matth. 3, 11 ) [*](.uf. v) [*]( 1 patere $pr. accipere Nv accepissi p.ç 2 ipso] idem Lml 3 accepimus (iXaaofjisv) Lml accipimus cet. v, cf. p. 85, 2 4 certe JZ.Np.c 5 eum om. L 6 quem Nml 8 tingi v 9 subiecit se L 10 muniri quos Lml 11 contempneret L 13 potuisset M 14 in] inter p.ml 15 calceamenti v 16 baptismus L 17 humilissimus Nml et baptismo] pergit V baptismi M baptisme jx; 18 locum s. l. L offerendo p 21 scribturis Jml concessum esse v aqua] qua L aquam p pr. 22 remissionem Mm2v remissione cet. )
272
Iohannes autem tali baptismo praetinguebat, quo accepto esset baptisma etiam dominicum necessarium, non ut illud repetatur, sed ut eis qui Iohannis baptismum acceperant etiam Christi baptismus, cui uiam praeparabat ille, traderetur. si enim Christi humilitas conmendanda non esset, nec baptismo Iohannis opus esset; rursus si in Iohanne finis esset, post Iohannis baptisma Christi baptismate opus non esset. sed quia finis legis Christus ad iustitiam omni credenti, ab illo demonstratum est ad quem pergeretur, ad hunc cum peruentum fuerit permanetur. idem igitur Iohannes et celsitudinem domini praedicauit, cum eum sibi longe praeposuit, et humilitatem, cum eum tamquam infimum baptizauit. sed si Iohannes Christum solum baptizasset, melioris baptismi dispensator Iohannes fuisse putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset, quam Christi est quo christiani tinguntur. et rursus si omnes prius baptismo Iohannis et deinde Christi baptizari oporteret, minus plenus minusque perfectus Christi baptismus merito uideretur, qui non sufficeret ad salutem. quocirca et baptismo Iohannis baptizatus est dominus, ut superbas hominum ceruices ad salutare suum baptismum flecteret, et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipso superius illud ostenderet quod eo solus ipse baptizari meruisset, et ultra illud perseuerare non siuit, ne hoc unum quo ipse baptizat indigere praecedente altero uideretur.
Quaero itaque, si baptismo Iohannis peccata dimittebantur, quid amplius praestari potuit per baptismum Christi eis, quos apostolus Paulus post Iohannis baptismum Christi [*]( 8 Rom. 10, 4 26 cf. Act. 19, 3-5 ) [*]( 1 iohannis Nml pertinguebat N praetingebat v esse (i pr. 2 repetatur om. Mp. 3 baptismum Ioannis v 5 baptismum N 6 rursum v 9 adhuc L 10 permaneretur LNv 12 infirmum L Vp.ç 13 Ioannes dispensator v 14 quod L quam] quia L 15 quod L tinguuntur N 19 esset Mmlp.ç dominus] cbristus Lml salutarem JKml 20 baptismum] baptisma Vv solum LmlN 21 superans J 22 ne] nec KmlN 23 quod KmlN et ipse J 25 amplium Lml praestare Vsml praestare potuit baptismus v per in ras. J, om. N 26 baptismum Ioannis v )
273
baptismo uoluit baptizari? si autem Iohannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Iohanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum P an quia eos unitas ecclesiae tenebat? quid ergo? Iohannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, uiae dominicae praeparator et ipsius domini baptizator? quis hoc dementissimus dixerit? quapropter quamquam ita credam baptizasse Iohannem in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, re ipsa uero in domini baptismo id fieret, sicut resurrectio quae expectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit apostolus, quia simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, et idem dicit: spe enim salui facti sumus — nam et Iohannes ipse cum dicat: ego quidem baptizo uos in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, dominum uidens ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi-, tamen, ne quisque contendat etiam in baptismo Iohannis dimissa esse peccata, sed ampliorem aliquam sanctificationem eis quos iussit Paulus denuo baptizari per baptismum Christi esse conlatam, non ago pugnaciter.
Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet intuendum est, quoquo modo se habeat baptisma Iohannis, cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit, quae causa fecerit, ut post Iohannem sanctum baptizari homines oportuerit et post episcopos auaros non oportuerit. nemo enim negat, quod in agro dominico Iohannes triticum erat et, si [*]( . 3 cf. Cypr. de lapsis c. 6 7 cf. Ioh. 3, 29 9 cf. Matth. 3, 11 13 Eph. 2, 6 15 Rom. 8, 24 16 Matth. 3, 11 18 Ioh. 1, 29 ) [*]( 10 in v et JKLMNp.ç, ras. in V remissione MN baptizati Kml 11 re] se N 13 nobis] uobis L 15 ipse Ioannes v 16 paenitentiae J in paenitentia cet. in poenitentiam v 17 remissione N 20 aliquam ampliorem v 21 conlatum KMp.mlç collatum Vml collatam NVm2 24 quomodo LMp.ç 27 pr. oportuerint ppr. 28 domini V ml ) [*]( LI. August. 0. Don. I. ) [*]( 18 )
274
amplius non potest, in ubertate centena; item nemo dubitat auaritiam, quae est idolorum seruitus, in messe dominica inter paleas numerari. cur ergo post triticum baptizatur et post paleam non baptizatur? si propterea Paulus post Iohannem baptizauit, quia Iohanne melior erat, cur non et Cyprianus post faeneratores collegas suos baptizauit, quibus ultra conparationem melior erat? si propterea post tales collegas Cyprianus non baptizauit, quia in unitate cum illo erant, \'nec post Iohannem Paulus debuit, quia eadem unitate continebantur. an forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae membra pertinent et ille non pertinet, cui potestas ipsa domini Iesu Christi per columbae speciem spiritu sancto descendente monstrata est? immo uero ille intime pertinet, isti uero uel occasione alicuius scandali uel ultima uentilatione a tritico separandi nequaquam pertinent, et tamen post illum baptizatum est, post istos non baptizatur. quae igitur causa est, nisi quia baptisma, quod illos iussit Paulus accipere, non hoc erat quod per Iohannem dabatur? et ideo in eadem ipsa unitate ecclesiae baptismus Christi, si baptizante faeneratore tradatur, repeti non potest, baptismum autem Iohannis etiam ab ipso Iohanne accipientes postea Christi baptismo baptizari oportebat.
Proinde possum et ego uerbis utens ipsius beati Cypriani ad cuiusdam miraculi considerationem audientium corda conuertere, si dicam: ille Iohannes maior inter prophetashabitus, illediuinagratiaadhucin utero matris impletus, ille Heliae spiritu et uirtute subnixus, qui non aduersarius domini sed praecursor ac paedicatorfuit, qui dominum non tantum uerbis praenuntiauit sed et oculis ostendit, qui ipsum [*]( 2 cf. Col. 3, 5 10 cf. Cant. 6, 8 12 cf. Matth. 3, 16. Ioh. 1, 33 24 Cypr. ep. 73, 25 ) [*]( 1 ubertate] ueritate p ita L dubitet Mtnlp. 6 suos collegas v 9 debuit Paulus JJv continebatur v 11 illi non pertinent L 12 sancto spiritu descendentem N 14 occansione Nml ultime N uentilationi Nm2 17 erat om. N 19 baptizantur Lml foeneratore N 25 profetas K illa Lm2 adhuc om. ppr. 26 haelie N )
275
Christum per quem baptizantur ceteri baptizauit, sic baptizare non meruit, ut post eum non baptizarentur qui ab eo fuerint baptizati: et post auaros fraudatores rapaces faeneratores nemo quemquam in ecclesia baptizandum putabit? nonne, cum haec inuidiose clamauero, respondetur mihi: \'quid hoc indignum putas, quasi aut Iohannes exhonoratus sit aut auarus honoratus? sed illius baptismum non oportuit iterari, de quo idem Iohannes ait: hic est qui baptizat in spiritu sancto. per quemlibet enim ministrum detur, illius est baptismus de quo dictum est: hic est qui baptizat. sed neque ipsius Iohannis baptismus iteratus est, cum ab eo baptizatos baptizari in Christo Paulus apostolus iussit. quod enim ab amico sponsi non acceperant, hoc ab eo ipso sponso accipere debuerunt, de quo ille amicus dixerat: hic est qui baptizat in spiritu sancto.\'
Poterat enim, si uoluisset, dominus Iesus baptismi sui potestatem dare alicui uel aliquibus praecipuis seruis suis quos iam fecisset amicos suos, qualibus ait: iam non uos dicam seruos sed amicos, ut, quemadmodum per uirgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita in eius ecclesia, ubi plura et maiora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. sed si hoc fieret, quamuis eis a domino adtributus tamen ipsorum iam baptismus diceretur, sicut baptismus Iohannis fuit. ideo Paulus gratias agit deo, quod neminem ipsorum baptizauerat, qui tamquam obliti in cuius nomine baptizati essent per hominum se nomina diuidebant. cum enim tantum ualet baptismus per [*]( 8. 10. 14 Ioh. 1, 33 13 cf. Ioh. 3, 29 18 Ioh. 15, 15 20 cf. Num. 17, 8 26 cf. I Cor. 1, 14 27 cf. I Cor. 1, 13 ) [*]( 2 baptizari J alt. non om. N 3 fuerant v 4 putauit JKm2L$ 5 qui$pr. 11 iteratur Lml baptizatus L 13 eo om. pv 16 soluisset Vml 18 qualibus-amicos om. L 19 quemammodum Mf\'- 20 ecclesiam Vmlp.mlç 21 miracula maiora M 23 ministeriorum L baptizari N 24 eis 8. I. K atributus L baptismus iam v 26 egit L 28 ualent Lml ) [*]( 18* )
276
hominem contemptibilem quantum per apostolum datus, ita nec illius nec illius, sed Christi esse cognoscitur; quod in ipso domino Iohannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. nam secundum quid aliud dixerit: et ego nesciebam eum, non plane uideo. si enim eum omnino nesciret, non uenienti ad baptismum suum diceret: ego a te debeo baptizari. quid est ergo quod ait: quoniam uidi spiritum uelut columbam descendentem de caelo, et mansit super eum. et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto? columba utique super baptizatum descenderat. adhuc autem uenienti ut baptizaretur dixerat: ego a te debeo baptizari. iam ergo sciebat eum. quid sibi itaque uult: ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipsemihidixit:super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eumipse est qui baptizatin spirtu sancto, cum hoc posteaquam baptizatus est factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? sciebat uidelicet sponsum filium dei de cuius plenitudine omnes acciperent, sed quia sic ex eius plenitudine ipse acceperat baptizandi potestatem, ut Iohannis baptismus diceretur, nesciebat, utrum sic esset daturus et ceteris an uero proprium baptismum sic habiturus, ut, per quemlibet daretur siue excellentioris gratiae ministrum siue inferioris siue per centeni fructus hominem siue sexageni siue triceni siue per frumentum siue per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur; et hoc per spiritum didicit uelut columbam descendentem et manentem super eum.
[*]( 4 Ioh. 1, 33 6. 14 Matth. 3, 14 7 Ioh. 1, 32-33 15 loh. 1, 33 21 cf. Ioh. 1, 16 ) [*]( 1 contemtibilem K.Vml\\k$ita] add. ut (s. Z,), L 2 esse cognosoitur sed Christi v 3 se] si Lml dedisse J 5 eum om. JL 7 ergo est v quod s. l. K 13 itaque L 16 misit me L 22 sic post ipse habet v 26 centem Nml fructum N 27 sexagenus Nml treceni ppr. frumentum] fractum Nml 28 unicus L spiritum] christum J ) 277