Iam uero cum dicit episcopum docibilem esse debere et adiungit: docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora, his utique uerbis satis indicat uir sanctus et pia caritate praeditus non esse metuendum sic eius epistulas legere, ut, si quid postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus conpertum ecclesia confirmauit, non ambigamus, quia, sicut multa erant quae doctus Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis disceret. quod autem nos ammonet, ut ad fontem recurramus, id est ad apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora dirigamus, optimum est et sine dubitatione faciendum. traditum est [*]( 10 cf. Cypr. ep. 74, 8 14 cf. II Tim. 2, 24 15 Cypr. ep. 74, 10 25 cf. Cypr. ep. 74, 10 27 Cypr. ep. 74, 11 ) [*]( 2 staphanus L enim JK et in ras. L autem cet. v 6 deuersa Ntnl 7 indignaretur Nv 8 disceptione Lml 9 oriretur Jm2LM Nm2;mlv 13 frustra L 15 docibiles jxwil 16 discendum Vv patientia v 17 episcopus Nml episcopum v 18 cottidie p. 22 compertum KL ecclesiam p confirmauerit Vv 25 admonet MNm2 26 carnalem L )
293
ergo nobis, sicut ipse commemorat, ab apostolis, quod sit unus deus et Christus unus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum. cum ergo ipsis apostolorum temporibus inueniamus fuisse quosdam quibus una spes non erat et unus baptismus erat, ex ipso fonte ita in nos ducitur ueritas, ut appareat nobis sic fieri posse, ut, cum sit una ecclesia sicut spes una et baptisma unum, habeant tamen unum baptisma qui non habent unam ecclesiam, sicut illis etiam temporibus fieri potuit, ut baptisma unum haberent qui unam spem non haberent. quomodo enim habebant unam spem cum sanctis et iustis illi qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum? et tamen in ipsis erant quibus idem apostolus dicit: numquid Paulus pro nobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? ad eos enim apertissime scribit dicens: quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est?
Et quod in Canticis canticorum ecclesia sic describitur: hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteusaquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum, hoc intellegere non audeo nisi in sanctis et iustis, non in auaris et fraudatoribus et raptoribus et faeneratoribus et ebriosis et inuidis, quos tamen cum iustis baptismum habuisse commune, cum quibus communem non habebant utique caritatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoraui, uberius discimus et docemus. nam dicat mihi aliquis, quomodo [*]( 12 I Cor. 15, 32 14 I Cor. 1, 13 16 I Cor. 15, 12 20 Cant. 4, 12-13. Cypr. ep. 74, 11 ) [*]( 1 quid Mp.ç 2 una fides V 3 baptismum Nmlq 4 ipsis] si Ppr., del. Mm2 5 unum baptisma v 7 sicut] add. et Nml 12 moriemur Lv moriamur qml 14 crucifixus est pro uobis M 17 quidam in uobis dicunt v 19 cantica V cantico Mpqv 23 foeneratoribus LNm2 fenetoribus Nml feneratoribus (J 24 inuidus Nml 25 commune KmlN communem cet. v communem] conmunem Nml communionem ppr. habeant N 27 nam] non Nml )
294
inrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo uerbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus et tamen intus fuisse testatur. si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt. itane uero talis est illa sine macula et ruga, et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? an istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem cantico dicitur? in quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus, in illis uidelicet iustis qui in occulto Iudaei sunt circumcisione cordis — omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus —, in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. illa uero multitudo spinarum siue occultis siue apertis separationibus forinsecus adiacet super numerum. adnuntiaui, inquit, et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. numerus ergo ille iustorum qui secundum propositum uocati sunt, de quibus dictum est: nouit dominus qui sunt eius, ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. ex hoc numero quidam spiritaliter uiuunt et supereminentem uiam caritatis ingrediuntur et, cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu lenitatis, intendunt ne et ipsi temptentur, et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem extinguitur caritatis adfectus rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. norunt enim dicere: dormitauit anima mea prae taedio: confirma me in uerbis tuis. cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in caritatis flagrantia permanentibus nec rumpentibus uinculum pacis deus reuelabit. quidam uero adhuc
[*]( 4 cf. Eph. 5, 27 5 cf. Cant. 2, 10. 13. 14 6 cf. Cant. 2, 2 9 cf. Rom. 2, 29 Ps. 44, 14 13 Ps. 39, 6 15 cf. Rom. 8, 28 16 Il Tim. 2, 19 17 cf. Cant. 4, 12-13 19 cf. Eph. 3, 19 20 cf. Gal. 6, 1 25 Ps. 118, 28 26 cf. Phil. 3, 15 ) [*]( 3 pr. et om. N 5 turbatur JKm2L 10 regum β 11 certus numerus L praedistinatus LMç. 14 inquid NmlV 15 proposito p.ç 16 sunt] add. sancti Nm2 de om. Vmlq 19 ueritatis (in mg. al. caritatis) L 21 temtentur [x ) 295
carnales et animales prouectus suos instanter exercent et, ut cibo spiritalium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in prauis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt in dei timore deuitant et, ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, uigilantissime satagunt, regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent et, si quid ab ea deuiant, cito auctoritate catholica corriguntur, quamuis in eius uerbis pro sensu carnali uariis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent, sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter uiuant aut etiam in haeresibus uel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic nouit dominusquisunteius. namque in illa ineffabili praescientia dei multi qui foris uidentur intus sunt et multi qui intus uidentur foris sunt. ex illis ergo omnibus, qui ut ita dicam intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. horum munera concessa diuinitus partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas et in futuro saeculo uita aeterna, partim uero cum malis peruersisque communia, sicut omnia cetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.
Hinc itaque iam facilior nobis et expeditior arcae illius, cuius Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. ait enim Petrus: in arca Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt peraquam. quod et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae [*]( 9 uerba sunt etiam quidatn-p. 297, 5 haeretici pereunt = Eug. c. 213 11 II Tim. 2, 19 15 cf. Cant. 4, 12-13 23 I Petro 3, 20-21. cf. Cypr. ep. 74, 11 ) [*]( 4 rebusque Nml 5 delectantur ppr. 6 quid Mv qui cet. 7 diuiant Nml catholica s. l. K 8 pro sensu] propensu L fantasmatum LMN 10 uiuunt LMm2Nm2 aut] ut Lm2 12 praesentia g 13 dei om. Eug. codd. VA 17 partem Jml sunt*»»* L 18 saeculo om. $Eug. 21 et expeditior nobis v 22 arcae in ras. K arche FJJL frabricator N 23 archa LV 24 aquae Nml 25 soluos Lml )
296
bonae interrogatio. quapropter si apparent hominibus in unitate catholica baptizati, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, quomodo pertinent ad huius arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio? aut quomodo salui fiunt per aquam, qui sancto baptismate male utentes, cum uideantur esse intus, usque in finem uitae in flagitiosis et perditis moribus perseuerant? aut quomodo non sunt per aquam saluati, quos in praeteritum cum eo baptismate, quod in haeresi acceperant, in ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat? eadem quippe arcae unitas eos saluos fecit in qua nemo nisi per aquam saluatus est. ipse enim dicit: potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormieruntab ecclesiae suae muneribus non separare. si non per aquam, quomodo in arca? si non in arca, quomodo in ecclesia? si autem in ecclesia, utique in arca, et si in arca, utique per aquam. potest ergo fieri, ut et quidam foris baptizati per dei praescientiam uerius intus baptizati deputentur, quia illic, eis incipit aqua prodesse ad salutem — neque enim aliter dici possunt salui facti in arca nisi per aquam —, et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, per eandem praescientiam dei foris baptizati uerius deputentur. male quippe utentes baptismo per aquam moriuntur, quod nulli tunc accidit nisi qui praeter aream fuit. certe manifestum est id, quod dicitur in ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore cogitandum, quandoquidem omnes, qui corde sunt intus, in arcae unitate per eandem aquam salui fiunt, per quam
[*](12 Cypr. ep. 73, 23 ) [*]( 1 si] sicut JLN$Eug. apparet KmlMp.ç Eug., cf. Cresc. III 65, 73: etiamsi in eius communione non tantum sint uerum appareant peccatores 2 baptizatis M Eug. codd. AP 3 hius N arche V (passim) 10 eos] eius J 12 potis ut uid. Lml dominus om. q 13 eis pjw. 14 in ecclesiam Vp.ç 15 archa LV (passim) 17 et ut p Eug. 18 praesentiam s 19 aqua incipit v 21 quidam om. N baptizari J 24 accidit tunc M 26 intus om. Eug. ) 297
omnes qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris sint siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. sicut ergo non alia sed eadem aqua et in arca positos saluos fecit et extra arcam positos interemit, sic non alio sed eodem baptismo et boni catholici salui fiunt et mali catholici uel haeretici pereunt. quid autem beatissimus Cyprianus de catholica sentiat et quomodo eius auctoritate penitus obterantur haeretici, quamquam multa dixerim, seorsum tamen, si domino placuerit, aliquanto uberius adque manifestius dicere statui, cum prius de concilio eius dixero quae deberi a me puto. quod in dei uoluntate sequenti uolumine adgrediar.
LIBER SEXTUS.
Poterat iam fortasse sufficere, quod totiens repetitis rationibus et multipliciter disputando uersatis adque tractatis, adiunctis etiam diuinarum scripturarum documentis et ipsius Cypriani tot testimoniis suffragantibus iam etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt, baptismum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis siue accipientis posse uiolari. nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salua caritate adque unitate altercantibus discutiebatur, uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse aput haereticos uel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur [*]( 16 uerba etiam corde-p. 301, 6 sanctum est = Eug. c. 214 ) [*]( 1 sint] sunt Mp.ç Eug. 2 moriantur pml 3 aqua. J 4 inter- imit gjjr. sic] sicut L 7 poenitus L 9 studui fiwii 10 eius om. M .11 aggrediar KLNm2 CONTULI. EXPL- LIBER V INC- LIBER VI DO GRATIAS K EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER QUINcrus (V M). INCIPIT LIBER SEXTUS (VI M) JLp EXPLICIT LIB QUINTUS. SCI AGUSTINI. INCIPIT EIUSDE LIBER SEXTUS N 13 etiam Vml 16 tartariores Vmlp.ç 17 exaestimo V 19 utilem] neterem v 22 antestitibus J antistibus Nml$pr. )
298
sacramentum ab effectu uel usu sacramenti; et quia eius effectus adque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine aput haereticos non inueniebatur, ipsum quoque sacramentum illic non esse putabatur. sed conuertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi, qui in ipsa unitate peruersi sunt et perdite uiuunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, habere tamen et dare et accipere baptismi sacramentum, satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est, etiam ouem, quae foris errabat et dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, uenientem ad christianae unitatis salutem ab errore corrigi, a captiuitate liberari, a uulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam inprobari, quandoquidem ipsum characterem multi et lupi et lupis infigunt, qui uidentur quidem intus esse, uerumtamen ad illam ouem, quae etiam ex multis una est, non pertinere morum suorum fructibus conuincuntur, in quibus in finem usque perdurant, quia secundum praescientiam dei, sicut multae oues errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius. inter quos tamen nouit dominus qui sunt eius, qui non audiunt uocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes Pharisaeorum de quibus dictum est: quae dicunt facite.
Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et adgrauat animam minus liquide cernere et aliter sapere quod in eadem [*]( 8 Ioh. 20, 23 23 II Tim. 2, 19 25 Matth. 23, 3 26 cf. I Tim. 1, 5 28 cf. Sap. 9, 15 ) [*]( 1 usus (i pr. affectus Nml 3 non illic v 6 aperiant ex appereant N 9 tenuitenueritis J 13 caracterem JLMNpq a om. J 16 caracterem JLNa dominum Lml 17 caracterem JXp 20 usque in finem L 21 erant J 24 clamet Jml 29 eadam L )
299
caritate permanenti deus cum uoluerit reuelabit, sic in homine carnali adque peruerso potest aliquod bonum et utile repperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. nam ut in palmite fructuoso inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat, ita et in arundine sterili adque arida uel alligata solet uua pendere. et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia ubicumque suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis uenientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto uiro auersatur et emendanda sectatur nec ea ipsa quae sectatur adsequitur. ille enim dum zelo dei grauiter detestatur eos, qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso baptismo separatos esse arbitratus est; isti autem parum sceleris putantes, quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum eius illic non esse et secum exisse contendunt. tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur.