Iam illa quae in Stephanum inritatus effudit retractare nolo, quia et non opus est. eadem quippe ipsa dicuntur [*]( 2. 13 II Cor. 6, 16 10 cf. I Reg. 19, 23 cf. Matth. 12, 28 12 cf. Marc. 9, 37 17 cf. Cypr. ep. 74, 6 20 cf. Eph. 5, 27 22 cf. Cypr. ep. 74, 7 ) [*]( 1 me om. KmlNVml 3 dei] sit L auaritia p.<; idololatriam Vv (non JK) 4 adsumserit K. 5 sacramenti** J 9 pernetiem L 10 nam] non Nml per s. l. p. 15 spiritu] add. dei (s. I.) N 17 dei Js 18 illa malorum] illorum Nml 22 sicut] si NmlVmlqml 23 haereticus Nml 28 eadem (dem s. l.) K ) [*]( 19* )
292
quae iam satis discussa sunt et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus enim etiam abstinendos putauerat qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem conuellere conarentur, iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus et sanctis caritatis uisceribus largissime praeditus in unitate cum eis manendum qui diuersa sentirent. ita quamuis commotius sed tamen fraterne indignetur, uicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oreretur. non autem hinc uberius excreuerunt haereses et schismata, quia id quod in eis Christi est adprobatur, quod autem ipsorum est inprobatur. magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt in plura frusta concisi sunt.
Iam uero cum dicit episcopum docibilem esse debere et adiungit: docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora, his utique uerbis satis indicat uir sanctus et pia caritate praeditus non esse metuendum sic eius epistulas legere, ut, si quid postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus conpertum ecclesia confirmauit, non ambigamus, quia, sicut multa erant quae doctus Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis disceret. quod autem nos ammonet, ut ad fontem recurramus, id est ad apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora dirigamus, optimum est et sine dubitatione faciendum. traditum est [*]( 10 cf. Cypr. ep. 74, 8 14 cf. II Tim. 2, 24 15 Cypr. ep. 74, 10 25 cf. Cypr. ep. 74, 10 27 Cypr. ep. 74, 11 ) [*]( 2 staphanus L enim JK et in ras. L autem cet. v 6 deuersa Ntnl 7 indignaretur Nv 8 disceptione Lml 9 oriretur Jm2LM Nm2;mlv 13 frustra L 15 docibiles jxwil 16 discendum Vv patientia v 17 episcopus Nml episcopum v 18 cottidie p. 22 compertum KL ecclesiam p confirmauerit Vv 25 admonet MNm2 26 carnalem L )
293
ergo nobis, sicut ipse commemorat, ab apostolis, quod sit unus deus et Christus unus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum. cum ergo ipsis apostolorum temporibus inueniamus fuisse quosdam quibus una spes non erat et unus baptismus erat, ex ipso fonte ita in nos ducitur ueritas, ut appareat nobis sic fieri posse, ut, cum sit una ecclesia sicut spes una et baptisma unum, habeant tamen unum baptisma qui non habent unam ecclesiam, sicut illis etiam temporibus fieri potuit, ut baptisma unum haberent qui unam spem non haberent. quomodo enim habebant unam spem cum sanctis et iustis illi qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum? et tamen in ipsis erant quibus idem apostolus dicit: numquid Paulus pro nobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? ad eos enim apertissime scribit dicens: quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est?
Et quod in Canticis canticorum ecclesia sic describitur: hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteusaquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum, hoc intellegere non audeo nisi in sanctis et iustis, non in auaris et fraudatoribus et raptoribus et faeneratoribus et ebriosis et inuidis, quos tamen cum iustis baptismum habuisse commune, cum quibus communem non habebant utique caritatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoraui, uberius discimus et docemus. nam dicat mihi aliquis, quomodo [*]( 12 I Cor. 15, 32 14 I Cor. 1, 13 16 I Cor. 15, 12 20 Cant. 4, 12-13. Cypr. ep. 74, 11 ) [*]( 1 quid Mp.ç 2 una fides V 3 baptismum Nmlq 4 ipsis] si Ppr., del. Mm2 5 unum baptisma v 7 sicut] add. et Nml 12 moriemur Lv moriamur qml 14 crucifixus est pro uobis M 17 quidam in uobis dicunt v 19 cantica V cantico Mpqv 23 foeneratoribus LNm2 fenetoribus Nml feneratoribus (J 24 inuidus Nml 25 commune KmlN communem cet. v communem] conmunem Nml communionem ppr. habeant N 27 nam] non Nml )
294
inrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo uerbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus et tamen intus fuisse testatur. si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt. itane uero talis est illa sine macula et ruga, et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? an istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem cantico dicitur? in quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus, in illis uidelicet iustis qui in occulto Iudaei sunt circumcisione cordis — omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus —, in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. illa uero multitudo spinarum siue occultis siue apertis separationibus forinsecus adiacet super numerum. adnuntiaui, inquit, et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. numerus ergo ille iustorum qui secundum propositum uocati sunt, de quibus dictum est: nouit dominus qui sunt eius, ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. ex hoc numero quidam spiritaliter uiuunt et supereminentem uiam caritatis ingrediuntur et, cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu lenitatis, intendunt ne et ipsi temptentur, et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem extinguitur caritatis adfectus rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. norunt enim dicere: dormitauit anima mea prae taedio: confirma me in uerbis tuis. cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in caritatis flagrantia permanentibus nec rumpentibus uinculum pacis deus reuelabit. quidam uero adhuc
[*]( 4 cf. Eph. 5, 27 5 cf. Cant. 2, 10. 13. 14 6 cf. Cant. 2, 2 9 cf. Rom. 2, 29 Ps. 44, 14 13 Ps. 39, 6 15 cf. Rom. 8, 28 16 Il Tim. 2, 19 17 cf. Cant. 4, 12-13 19 cf. Eph. 3, 19 20 cf. Gal. 6, 1 25 Ps. 118, 28 26 cf. Phil. 3, 15 ) [*]( 3 pr. et om. N 5 turbatur JKm2L 10 regum β 11 certus numerus L praedistinatus LMç. 14 inquid NmlV 15 proposito p.ç 16 sunt] add. sancti Nm2 de om. Vmlq 19 ueritatis (in mg. al. caritatis) L 21 temtentur [x ) 295
carnales et animales prouectus suos instanter exercent et, ut cibo spiritalium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in prauis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt in dei timore deuitant et, ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, uigilantissime satagunt, regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent et, si quid ab ea deuiant, cito auctoritate catholica corriguntur, quamuis in eius uerbis pro sensu carnali uariis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent, sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter uiuant aut etiam in haeresibus uel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic nouit dominusquisunteius. namque in illa ineffabili praescientia dei multi qui foris uidentur intus sunt et multi qui intus uidentur foris sunt. ex illis ergo omnibus, qui ut ita dicam intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. horum munera concessa diuinitus partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas et in futuro saeculo uita aeterna, partim uero cum malis peruersisque communia, sicut omnia cetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.