De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed iam ad illa eloquia pacifica Cypriani, hoc est ad epistulae finem omnibus consideratis pertractatisque peruentum est, quae me legentem et saepe repetentem non satiant. tanta ex eis iucunditas fraterni amoris exhalat, tanta dulcedo caritatis exuberat. haec tibi, inquit, breuissime nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominusunusquisqueepiscoporumquodputatfaciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus (diuinam) concordiam et dominicam pacem tenemus, maxime cum et apostolus dicat: \'si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.\' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum de bono patien-tiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.

In his uerbis multa consideranda sunt, quibus in hoc uiro, qui dilexit decorem domus domini et locum tabernaculi habitationis eius, christianae caritatis fulgor elucet: primo quia [*]( 9 Cypr. ep. 73, 26 17 I Cor. 11, 16 27 cf. Ps. 25, 8 ) [*]( 7 quem elegentem Nml$pr. quem legentem Nm2 non satiant] consatiant Nml 8 iocunditas LMNq exalat MVm2p. exaltat Vmlç 9 exhuberat Jml inquid V breuibus Cypr. 10 karissime Mp. 11 perscribentes NVp. 13 in (del.) quantum in fi 15 condimus Nml 16 diuinam inserui, cf. p. 281, 6 17 et om. LVml 19 reseruatur N 21 collegi Mmlp.ç honor collegii v 22 nunc de Cypr. 25 mutua] tua JLNa 28 ueritatis N fulgura lucent L )

281
id quod sensit non tacuit, deinde quia tam mansuete et pacifice protulit, quia cum his qui aliud sentiebant ecclesiasticam pacem tenuit, quia in unitatis uinculo tantam salubritatem esse intellexit, quia eam tantum dilexit et sobrie custodiuit, quia uidit et sensit etiam diuersa sentientes posse salua caritate sentire — neque enim cum malis tenere se diceret diuinam concordiam et dominicam pacem; bonus quippe habere erga malos pacem potest, tenere autem cum eis pacem non potest quam ipsi non tenent —, postremo quia nemini praescribens neque praeiudicans, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat habens arbitrii sui liberam potestatem, etiam nobis qualibuscumque locum dedit pacifice secum ista tractandi. praesens est enim non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam quae in illo maxime uiguit et mori numquam potuit caritatem. huic ergo inhaerere et conglutinari desiderans si non inpediar inconuenientia peccatorum meorum, orationibus eius adiutus discam, si potero, per litteras eius, quanta pace per eum ecclesiam suam dominus et quanto solacio gubernauerit, et per eius sermonis adfectum uisceribus humilitatis indutus si quid uerius sentio cum orbe terrarum, non ei praeponam cor meum nec in eo ipso, quod aliter sentiens non tamen diremptus est ab orbe terrarum. maius quippe in eo robur uirtutis eminuit, cum ista quaestio nondum discussa nutaret, quod aliter sentiens quam multi collegae tantam moderationem optinuit, ut ecclesiae dei sanctam societatem nulla schismatis labe truncaret, quam si omnia non solum ueraciter sed etiam pariter sine ista uirtute sentiret. neque enim ei placeo, si eius ingenium facultatemque sermonis et doctrinae ubertatem sancto concilio cunctarum gentium, cui profecto interfuit per [*]( 1 sentit L quia tam] quietam J quietem Kml 2 aliut Lml 5 sensis L 8 malis Nml 10 quominus (q in ras., pr. u s. I.) K 12 dedit locum L 15 impediar KLN 17 discat Lml pacem Kml 18 solatio LMNqv 19 sermones afflectum Nml 21 diremtus KNml Ffi? direptus L 22 eum Nml robor Vml rubor jjlc uirtutes Nml 23 emicuit L 24 collega et tantam (tanta ç) Mmlpz obtinuit KV, 25 sancta Nml 26 truncatur L 28 sancto eras. V )
282
spiritus unitatem, praeponere adfectem, praesertim iam in tali ueritatis luce posito, ubi certissime cernit quod hic pacatissime requirebat. ex illa enim ubertate haec nostra quae uidentur eloquia tamquam infantilia rudimenta deridet. ibi uidet qua regula pietatis hic egerit, ut nihil ei esset in ecclesia carius unitate. ibi etiam ineffabili delectatione contuetur, quam prouida et misericordissima dispensatione dominus, ut tumores nostros curaret, stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes adque in ordinibus membrorum ecclesiae suae tam salubriter omnia conlocaret, ne de ingenio uel litteris suis, quas adhuc ignorarent cuius munere haberent, electos se ad adiutorium euangelicum homines dicerent adque inde pestifera inflarentur superbia. quam gaudet Cyprianus, quanto serenius in illa luce contuetur, pro quanta salute humani generis factum sit, ut inueniatur aliquid, quod merito reprehendi possit, quamuis ip Christianis et piis litteris oratorum, et non inueniatur in litteris piscatorum! de hoc ego gaudio sanctae illius animae omnino securus neque ullo modo meas litteras ab omni errato liberas audeo uel putare uel dicere neque illius huic sententiae, in qua ei uisum est aliter suscipiendos ab haereticis uenientes quam uel in praeteritum suscipiebantur, sicut ipse testatur, uel nunc suscipiuntur, sicut totius orbis christiani plenario concilio rationabilis consuetudo firmata est, meam praepono sententiam sed ecclesiae sanctae catholicae, quam sic ille dilexit et diligit, in qua tam uberem cum tolerantia fructum adtulit, cuius uniuersitas ipse non fuit sed in eius uniuersitate permansit, cuius radicem numquam deseruit sed in cuius radice fecundus ut esset fecundior ab agricola caelesti purgatus est, pro cuius pace ac salute, ne simul cum zizaniis eradicaretur et [*]( 8 cf. I Cor. 1, 27 28 cf. Ioh. 15, 1 ) [*]( 1 affectum LMml 4 infantialia J 5 esset ei v 6 delectione Vml dilectatione p. 8 eligit ViiqmS 10 collocarent L 11 ad om. Lq 13 0 quam v quam audet Jml tanto gaudet Jm2 14 ut s. Z. K 15 reprehendatur v 17 ergo Nm2 gaudeo LNml 18 liberas} literas Lml 23 propono Nml 25 qua tam] quanta fypr. 29 eradicetur LVjju; eradiceretur Nml )
283
triticum, tanta mala hominum secum in unitate constitutorum et ueritatis libertate redarguit et caritatis uirtute sustinuit.

Unde nos idem ipse copiosissime ammonet multos in delictis et peccatis suis mortuos, quamuis ad Christi societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis membra non pertinentes, quae si sola baptizaret illi utique non baptizarent, specie tamen intus uideri et baptizari et baptizare, et in eis quamuis mortuis illius tamen baptismum uiuere, qui non moritur et mors ei ultra non dominabitur. cum ergo et intus sint mortui neque latentes — nam non de illis tanta diceret Cyprianus —, qui uel non pertineant ad illam uiuam columbam uel nondum pertineant, et foris sint mortui qui manifestius ad eam uel non pertineant uel nondum pertineant, uerumque sit non posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuit, manifestum est eos, qui intus a talibus baptizantur, si uera conuersione cordis accedunt, ab eo uiuificari cuius est baptismus, si autem saeculo uerbis et non factis renuntiant, quales Cyprianus et intus esse testatur, nec ipsos uiuificari nisi conuertantur et uerum tamen habere baptismum, etiamsi non conuertantur; unde etiam exteriores mortuos, quamuis neque uiuant neque uiuificent, habere tamen baptismum uiuum qui eis tunc prosit ad uitam, si conuertantur ad pacem, similiter manifestum est.