De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Itaque inuenimus dictum ab apostolis et gloriam meam, quamuis utique in domino, et ministerium meum et prudentiam meam et euangelium meum, quamuis utique a domino inpertitum adque donatum, (baptismus) autem (meus) nemo eorum dixit omnino. neque enim omnium aequalis est gloria nec ministrant omnes aequaliter nec aequali prudentia \' sunt omnes praediti et in euangelizando alius alio melius operatur et ideo dici potest alius alio doctior et ipsa doctrina salutari: alius autem alio magis minusue baptizatus dici non potest, siue ab inferiore siue a maiore baptizetur. proinde cum manifesta sint opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia, si mirabiliter dicitur: \'post Iohannem baptizati sunt homines et post haereticos non baptizantur,> cur non mirabiliter dicitur: \'post Iohannem baptizati sunt homines et post inuidos non baptizantur,\' cum ex parte diaboli esse inuidos ipse Cyprianus in epistula de zelo et liuore testetur et in ecclesia Christi fuisse inuidos Christi adnuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo Paulo, sicut iam docuimus, manifestet?
Quia ergo Iohannis baptismus non erat idem qui baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum. et propterea nihil ex illo documenti adferri potest, cur propterea post haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Iohannem, cum Iohannes haereticus non fuerit et potuerit habere baptismum quamuis a Christo concessum non tamen Christi proprium, cum Christi [*]( 1 I Cor. 9, 15 2 Rom. 11, 13 3 Eph. 3, 4 II Tim. 2, 8 11 cf. Gal. 5, 19-21 18 cf. Cypr. de zelo et liuore cap. 1-4 20 cf. Cypr. ep. 73, 14 21 cf. lib. IIIl 7, 10 ) [*]( 1 scriptum Lml ab om. Vml 5 eorum] autem pml dixit eorum v dixit om. L 6 ministrat Jml 8 alt. et] in v 9 maius JLMNpq minus uel Nç 11 sunt] sint Lml 12 luxoriae MmJp.ç benefitia Nml inimitiae Nml 14 eomesationes Jm2\\t.ml commessationes LM conmissationes N commissationes (pr. m m2) q 17 inuidios Lml 19 libore Kmlpq 24 documenti ex illov 26 quamuis-278, 1 baptismum om. ç 27 cum] sedJ )
\'At enim multo magis post haereticum baptizandum est, quia Iohannes haereticus non erat et tamen post eum baptizatum est\'. \'sic\', dicit aliquis, \'multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Iohannes sobrius erat et tamen post eum baptizatum est\', et quid ei respondeamus non habebimus nisi baptizatis a Iohanne baptismum Christi non habentibus esse traditum, in quibus autem est baptismus Christi, quibuslibet peruersitatibus eorum nullo modo fieri, ut non sit in eis baptismus Christi.
Non itaque idcirco haereticus ius baptismi optinere potuit quia prior baptizauit, sed quia non suo baptismo baptizauit, et si ius baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit et ille Christi est quod accepit. multa enim contra ius dantur nec tamen ideo uel nulla uel non data dicuntur. neque enim et ille, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiat, iure accipit baptismum et tamen accipit. nam tales in ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat et nos experimur et gemimus.