De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quaero itaque, si baptismo Iohannis peccata dimittebantur, quid amplius praestari potuit per baptismum Christi eis, quos apostolus Paulus post Iohannis baptismum Christi [*]( 8 Rom. 10, 4 26 cf. Act. 19, 3-5 ) [*]( 1 iohannis Nml pertinguebat N praetingebat v esse (i pr. 2 repetatur om. Mp. 3 baptismum Ioannis v 5 baptismum N 6 rursum v 9 adhuc L 10 permaneretur LNv 12 infirmum L Vp.ç 13 Ioannes dispensator v 14 quod L quam] quia L 15 quod L tinguuntur N 19 esset Mmlp.ç dominus] cbristus Lml salutarem JKml 20 baptismum] baptisma Vv solum LmlN 21 superans J 22 ne] nec KmlN 23 quod KmlN et ipse J 25 amplium Lml praestare Vsml praestare potuit baptismus v per in ras. J, om. N 26 baptismum Ioannis v )

273
baptismo uoluit baptizari? si autem Iohannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Iohanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum P an quia eos unitas ecclesiae tenebat? quid ergo? Iohannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, uiae dominicae praeparator et ipsius domini baptizator? quis hoc dementissimus dixerit? quapropter quamquam ita credam baptizasse Iohannem in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, re ipsa uero in domini baptismo id fieret, sicut resurrectio quae expectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit apostolus, quia simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, et idem dicit: spe enim salui facti sumus — nam et Iohannes ipse cum dicat: ego quidem baptizo uos in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, dominum uidens ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi-, tamen, ne quisque contendat etiam in baptismo Iohannis dimissa esse peccata, sed ampliorem aliquam sanctificationem eis quos iussit Paulus denuo baptizari per baptismum Christi esse conlatam, non ago pugnaciter.

Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet intuendum est, quoquo modo se habeat baptisma Iohannis, cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit, quae causa fecerit, ut post Iohannem sanctum baptizari homines oportuerit et post episcopos auaros non oportuerit. nemo enim negat, quod in agro dominico Iohannes triticum erat et, si [*]( . 3 cf. Cypr. de lapsis c. 6 7 cf. Ioh. 3, 29 9 cf. Matth. 3, 11 13 Eph. 2, 6 15 Rom. 8, 24 16 Matth. 3, 11 18 Ioh. 1, 29 ) [*]( 10 in v et JKLMNp.ç, ras. in V remissione MN baptizati Kml 11 re] se N 13 nobis] uobis L 15 ipse Ioannes v 16 paenitentiae J in paenitentia cet. in poenitentiam v 17 remissione N 20 aliquam ampliorem v 21 conlatum KMp.mlç collatum Vml collatam NVm2 24 quomodo LMp.ç 27 pr. oportuerint ppr. 28 domini V ml ) [*]( LI. August. 0. Don. I. ) [*]( 18 )

274
amplius non potest, in ubertate centena; item nemo dubitat auaritiam, quae est idolorum seruitus, in messe dominica inter paleas numerari. cur ergo post triticum baptizatur et post paleam non baptizatur? si propterea Paulus post Iohannem baptizauit, quia Iohanne melior erat, cur non et Cyprianus post faeneratores collegas suos baptizauit, quibus ultra conparationem melior erat? si propterea post tales collegas Cyprianus non baptizauit, quia in unitate cum illo erant, \'nec post Iohannem Paulus debuit, quia eadem unitate continebantur. an forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae membra pertinent et ille non pertinet, cui potestas ipsa domini Iesu Christi per columbae speciem spiritu sancto descendente monstrata est? immo uero ille intime pertinet, isti uero uel occasione alicuius scandali uel ultima uentilatione a tritico separandi nequaquam pertinent, et tamen post illum baptizatum est, post istos non baptizatur. quae igitur causa est, nisi quia baptisma, quod illos iussit Paulus accipere, non hoc erat quod per Iohannem dabatur? et ideo in eadem ipsa unitate ecclesiae baptismus Christi, si baptizante faeneratore tradatur, repeti non potest, baptismum autem Iohannis etiam ab ipso Iohanne accipientes postea Christi baptismo baptizari oportebat.

Proinde possum et ego uerbis utens ipsius beati Cypriani ad cuiusdam miraculi considerationem audientium corda conuertere, si dicam: ille Iohannes maior inter prophetashabitus, illediuinagratiaadhucin utero matris impletus, ille Heliae spiritu et uirtute subnixus, qui non aduersarius domini sed praecursor ac paedicatorfuit, qui dominum non tantum uerbis praenuntiauit sed et oculis ostendit, qui ipsum [*]( 2 cf. Col. 3, 5 10 cf. Cant. 6, 8 12 cf. Matth. 3, 16. Ioh. 1, 33 24 Cypr. ep. 73, 25 ) [*]( 1 ubertate] ueritate p ita L dubitet Mtnlp. 6 suos collegas v 9 debuit Paulus JJv continebatur v 11 illi non pertinent L 12 sancto spiritu descendentem N 14 occansione Nml ultime N uentilationi Nm2 17 erat om. N 19 baptizantur Lml foeneratore N 25 profetas K illa Lm2 adhuc om. ppr. 26 haelie N )

275
Christum per quem baptizantur ceteri baptizauit, sic baptizare non meruit, ut post eum non baptizarentur qui ab eo fuerint baptizati: et post auaros fraudatores rapaces faeneratores nemo quemquam in ecclesia baptizandum putabit? nonne, cum haec inuidiose clamauero, respondetur mihi: \'quid hoc indignum putas, quasi aut Iohannes exhonoratus sit aut auarus honoratus? sed illius baptismum non oportuit iterari, de quo idem Iohannes ait: hic est qui baptizat in spiritu sancto. per quemlibet enim ministrum detur, illius est baptismus de quo dictum est: hic est qui baptizat. sed neque ipsius Iohannis baptismus iteratus est, cum ab eo baptizatos baptizari in Christo Paulus apostolus iussit. quod enim ab amico sponsi non acceperant, hoc ab eo ipso sponso accipere debuerunt, de quo ille amicus dixerat: hic est qui baptizat in spiritu sancto.\'

Poterat enim, si uoluisset, dominus Iesus baptismi sui potestatem dare alicui uel aliquibus praecipuis seruis suis quos iam fecisset amicos suos, qualibus ait: iam non uos dicam seruos sed amicos, ut, quemadmodum per uirgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita in eius ecclesia, ubi plura et maiora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. sed si hoc fieret, quamuis eis a domino adtributus tamen ipsorum iam baptismus diceretur, sicut baptismus Iohannis fuit. ideo Paulus gratias agit deo, quod neminem ipsorum baptizauerat, qui tamquam obliti in cuius nomine baptizati essent per hominum se nomina diuidebant. cum enim tantum ualet baptismus per [*]( 8. 10. 14 Ioh. 1, 33 13 cf. Ioh. 3, 29 18 Ioh. 15, 15 20 cf. Num. 17, 8 26 cf. I Cor. 1, 14 27 cf. I Cor. 1, 13 ) [*]( 2 baptizari J alt. non om. N 3 fuerant v 4 putauit JKm2L$ 5 qui$pr. 11 iteratur Lml baptizatus L 13 eo om. pv 16 soluisset Vml 18 qualibus-amicos om. L 19 quemammodum Mf\'- 20 ecclesiam Vmlp.mlç 21 miracula maiora M 23 ministeriorum L baptizari N 24 eis 8. I. K atributus L baptismus iam v 26 egit L 28 ualent Lml ) [*]( 18* )

276
hominem contemptibilem quantum per apostolum datus, ita nec illius nec illius, sed Christi esse cognoscitur; quod in ipso domino Iohannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. nam secundum quid aliud dixerit: et ego nesciebam eum, non plane uideo. si enim eum omnino nesciret, non uenienti ad baptismum suum diceret: ego a te debeo baptizari. quid est ergo quod ait: quoniam uidi spiritum uelut columbam descendentem de caelo, et mansit super eum. et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto? columba utique super baptizatum descenderat. adhuc autem uenienti ut baptizaretur dixerat: ego a te debeo baptizari. iam ergo sciebat eum. quid sibi itaque uult: ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipsemihidixit:super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eumipse est qui baptizatin spirtu sancto, cum hoc posteaquam baptizatus est factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? sciebat uidelicet sponsum filium dei de cuius plenitudine omnes acciperent, sed quia sic ex eius plenitudine ipse acceperat baptizandi potestatem, ut Iohannis baptismus diceretur, nesciebat, utrum sic esset daturus et ceteris an uero proprium baptismum sic habiturus, ut, per quemlibet daretur siue excellentioris gratiae ministrum siue inferioris siue per centeni fructus hominem siue sexageni siue triceni siue per frumentum siue per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur; et hoc per spiritum didicit uelut columbam descendentem et manentem super eum. [*]( 4 Ioh. 1, 33 6. 14 Matth. 3, 14 7 Ioh. 1, 32-33 15 loh. 1, 33 21 cf. Ioh. 1, 16 ) [*]( 1 contemtibilem K.Vml\\k$ita] add. ut (s. Z,), L 2 esse cognosoitur sed Christi v 3 se] si Lml dedisse J 5 eum om. JL 7 ergo est v quod s. l. K 13 itaque L 16 misit me L 22 sic post ipse habet v 26 centem Nml fructum N 27 sexagenus Nml treceni ppr. frumentum] fractum Nml 28 unicus L spiritum] christum J )
277

Itaque inuenimus dictum ab apostolis et gloriam meam, quamuis utique in domino, et ministerium meum et prudentiam meam et euangelium meum, quamuis utique a domino inpertitum adque donatum, (baptismus) autem (meus) nemo eorum dixit omnino. neque enim omnium aequalis est gloria nec ministrant omnes aequaliter nec aequali prudentia \' sunt omnes praediti et in euangelizando alius alio melius operatur et ideo dici potest alius alio doctior et ipsa doctrina salutari: alius autem alio magis minusue baptizatus dici non potest, siue ab inferiore siue a maiore baptizetur. proinde cum manifesta sint opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia, si mirabiliter dicitur: \'post Iohannem baptizati sunt homines et post haereticos non baptizantur,> cur non mirabiliter dicitur: \'post Iohannem baptizati sunt homines et post inuidos non baptizantur,\' cum ex parte diaboli esse inuidos ipse Cyprianus in epistula de zelo et liuore testetur et in ecclesia Christi fuisse inuidos Christi adnuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo Paulo, sicut iam docuimus, manifestet?

Quia ergo Iohannis baptismus non erat idem qui baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum. et propterea nihil ex illo documenti adferri potest, cur propterea post haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Iohannem, cum Iohannes haereticus non fuerit et potuerit habere baptismum quamuis a Christo concessum non tamen Christi proprium, cum Christi [*]( 1 I Cor. 9, 15 2 Rom. 11, 13 3 Eph. 3, 4 II Tim. 2, 8 11 cf. Gal. 5, 19-21 18 cf. Cypr. de zelo et liuore cap. 1-4 20 cf. Cypr. ep. 73, 14 21 cf. lib. IIIl 7, 10 ) [*]( 1 scriptum Lml ab om. Vml 5 eorum] autem pml dixit eorum v dixit om. L 6 ministrat Jml 8 alt. et] in v 9 maius JLMNpq minus uel Nç 11 sunt] sint Lml 12 luxoriae MmJp.ç benefitia Nml inimitiae Nml 14 eomesationes Jm2\\t.ml commessationes LM conmissationes N commissationes (pr. m m2) q 17 inuidios Lml 19 libore Kmlpq 24 documenti ex illov 26 quamuis-278, 1 baptismum om. ç 27 cum] sedJ )

278
habuerit caritatem, et possit haereticus habere baptismum Christi et peruersitatem diaboli, sicut intus alius potest habere baptismum Christi et inuidiam diaboli.

\'At enim multo magis post haereticum baptizandum est, quia Iohannes haereticus non erat et tamen post eum baptizatum est\'. \'sic\', dicit aliquis, \'multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Iohannes sobrius erat et tamen post eum baptizatum est\', et quid ei respondeamus non habebimus nisi baptizatis a Iohanne baptismum Christi non habentibus esse traditum, in quibus autem est baptismus Christi, quibuslibet peruersitatibus eorum nullo modo fieri, ut non sit in eis baptismus Christi.

Non itaque idcirco haereticus ius baptismi optinere potuit quia prior baptizauit, sed quia non suo baptismo baptizauit, et si ius baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit et ille Christi est quod accepit. multa enim contra ius dantur nec tamen ideo uel nulla uel non data dicuntur. neque enim et ille, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiat, iure accipit baptismum et tamen accipit. nam tales in ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat et nos experimur et gemimus.