De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Iam nunc de Iohannis baptismo uidendum est quid dicatur. baptizatos enim a Paulo eos qui iam baptismo Iohannis baptizati fuissent legimus in Actibus apostolorum non ob aliud, nisi quia Iohannis baptismus non fuit Christi baptismus, sed Iohanni a Christo concessus, qui Iohannis proprie diceretur, sicut idem Iohannes dicit: non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit de caelo. et ne [*](6 cf. Ioh. 13, 27 12 I Cor. 11, 29 16 I Tim. 1, 5 24 cf. Act. 19, 3-5 27 Ioh. 3, 27 ) [*](def. V) [*]( 1 illut L 8 diabulo Nml sumens quisque 5 10 acciperit p 11 sanguinis p.mlç nihilhominus LN 12 et bibit M, om. cet. v 15 habere Lml 20 ad om. J 22 baptismo Iohannis Nv 25 iohannes Lml 26 quia L 28 ei fuerit N. )

271
forsitan hoc sic a deo patre accepisse uideretur ut a filio non acciperet, de ipso Christo identidem loquens ait: nos omnes de plenitudine eius accepimus. accepit autem hoc Iohannes certae dispensationis gratia non diu mansurum, sed quantum satis esset ad parandam uiam domino, cuius eum esse praecursorem oportebat. quam ille humiliter ingressurus et se humiliter sequentes ad excellentiam deducturus, sicut seruis pedes lauit, ita serui baptismo tingui uoluit. sicut enim se subiecit pedibus eorum quos ipse dirigebat, sic Iohannis muneri quod ipse donauerat, ut intellegerent omnes, quanto superbiae sacrilegio quisque contemneret baptisma quod a domino deberet accipere, quando ipse dominus accepisset, quod seruo ut proprium dare posset ipse praestiterat, et cum Iohannes, quo nemo exsurrexit maior in natis mulierum, tantum testimonium Christo perhiberet, ut soluendae corrigiae calciamenti eius se fateretur indignum, Christus et baptismum eius accipiendo humillimus inter homines inueniretur et baptismo eius locum auferendo deus altissimus crederetur, idem humilitatis doctor et celsitudinis dator.

Nulli enim prophetarum, nulli prorsus hominum in scripturis diuinis legimus esse concessum baptizare in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, quod Iohanni concessum est, qua mirabili gratia suspendens in se corda populorum uiam praepararet in eis illi, quem se tanto praedicaret esse maiorem. sed dominus Iesus Christus tali baptismo mundat ecclesiam, quo accepto nullum alterum requiratur, [*]( 2 Ioh. 1,16 5.24 cf. Matth. 11,10 8 cr. lob. 13, 4-5 cf. Matth. 3, 13 14 cf. Matth. 11, 11 15 cf. Ioh. 1, 27 21 cf. Matth. 3, 11 ) [*](.uf. v) [*]( 1 patere $pr. accipere Nv accepissi p.ç 2 ipso] idem Lml 3 accepimus (iXaaofjisv) Lml accipimus cet. v, cf. p. 85, 2 4 certe JZ.Np.c 5 eum om. L 6 quem Nml 8 tingi v 9 subiecit se L 10 muniri quos Lml 11 contempneret L 13 potuisset M 14 in] inter p.ml 15 calceamenti v 16 baptismus L 17 humilissimus Nml et baptismo] pergit V baptismi M baptisme jx; 18 locum s. l. L offerendo p 21 scribturis Jml concessum esse v aqua] qua L aquam p pr. 22 remissionem Mm2v remissione cet. )

272
Iohannes autem tali baptismo praetinguebat, quo accepto esset baptisma etiam dominicum necessarium, non ut illud repetatur, sed ut eis qui Iohannis baptismum acceperant etiam Christi baptismus, cui uiam praeparabat ille, traderetur. si enim Christi humilitas conmendanda non esset, nec baptismo Iohannis opus esset; rursus si in Iohanne finis esset, post Iohannis baptisma Christi baptismate opus non esset. sed quia finis legis Christus ad iustitiam omni credenti, ab illo demonstratum est ad quem pergeretur, ad hunc cum peruentum fuerit permanetur. idem igitur Iohannes et celsitudinem domini praedicauit, cum eum sibi longe praeposuit, et humilitatem, cum eum tamquam infimum baptizauit. sed si Iohannes Christum solum baptizasset, melioris baptismi dispensator Iohannes fuisse putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset, quam Christi est quo christiani tinguntur. et rursus si omnes prius baptismo Iohannis et deinde Christi baptizari oporteret, minus plenus minusque perfectus Christi baptismus merito uideretur, qui non sufficeret ad salutem. quocirca et baptismo Iohannis baptizatus est dominus, ut superbas hominum ceruices ad salutare suum baptismum flecteret, et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipso superius illud ostenderet quod eo solus ipse baptizari meruisset, et ultra illud perseuerare non siuit, ne hoc unum quo ipse baptizat indigere praecedente altero uideretur.

Quaero itaque, si baptismo Iohannis peccata dimittebantur, quid amplius praestari potuit per baptismum Christi eis, quos apostolus Paulus post Iohannis baptismum Christi [*]( 8 Rom. 10, 4 26 cf. Act. 19, 3-5 ) [*]( 1 iohannis Nml pertinguebat N praetingebat v esse (i pr. 2 repetatur om. Mp. 3 baptismum Ioannis v 5 baptismum N 6 rursum v 9 adhuc L 10 permaneretur LNv 12 infirmum L Vp.ç 13 Ioannes dispensator v 14 quod L quam] quia L 15 quod L tinguuntur N 19 esset Mmlp.ç dominus] cbristus Lml salutarem JKml 20 baptismum] baptisma Vv solum LmlN 21 superans J 22 ne] nec KmlN 23 quod KmlN et ipse J 25 amplium Lml praestare Vsml praestare potuit baptismus v per in ras. J, om. N 26 baptismum Ioannis v )

273
baptismo uoluit baptizari? si autem Iohannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Iohanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum P an quia eos unitas ecclesiae tenebat? quid ergo? Iohannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, uiae dominicae praeparator et ipsius domini baptizator? quis hoc dementissimus dixerit? quapropter quamquam ita credam baptizasse Iohannem in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, re ipsa uero in domini baptismo id fieret, sicut resurrectio quae expectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit apostolus, quia simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, et idem dicit: spe enim salui facti sumus — nam et Iohannes ipse cum dicat: ego quidem baptizo uos in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, dominum uidens ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi-, tamen, ne quisque contendat etiam in baptismo Iohannis dimissa esse peccata, sed ampliorem aliquam sanctificationem eis quos iussit Paulus denuo baptizari per baptismum Christi esse conlatam, non ago pugnaciter.