De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Non itaque baptisma haereticorum acceptamus, quando post eos non baptizamus, sed quod Christi esse cognoscimus etiam in malis hominibus siue aperte foris siue intus occulte separatis, illis in ea re in qua deuiabant correctis debita ueneratione suscipimus. sicut autem urgeri uideor cum mihi dicitur: \'ergo haereticus dimittit peccata?\', sic et ego urgeo cum dico: \'ergo qui caelestia mandata non seruat, auarus raptor faenerator inuidus, uerbis saeculo, non factis renuntians dimittit peccata?\' si per uim sacramenti dei, sicut ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille, illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, incorruptae sanctae pudicae, non habentis maculam et rugam, nec ille nec ille inuenitur. et quomodo accipienti non prodest baptismus ei qui saeculo uerbis, non factis renuntiat, sic non prodest ei qui in haeresi uel in [*]( 4 Matth. 7, 23 5 cf. Cypr. ep. 73, 11 25 cf. Eph. 5, 27 ) [*]( 4 discedite j3 5 esse in ecclesia v 6 baptismo ecclesiae baptizare v 7 prode est p.ç 8 uerba J conuersatione LNml$pr. mutantur Nml 10 prode esse fjn; 11 et] est Nml 14 haereticorum baptisma v 17 deuiebant Nml correptis ppr. 18 suscepimus Nml 19 urgueo J 20 foenerator Nm2 fenerator w 21 non factis saeculo v 25 habentes Nml 26 pr. et] aut Nm2 Vv 28 renuntiant Lçml alt. in om. Nv )

227
schismate baptizatur, utrique autem correcto prodesse incipit quod ante non proderat, sed tamen inerat.

Baptizatus ergo in haeresi non fit templum dei. numquid tamen ideo pro non baptizato habendus est? nam nec intus auarus baptizatus fit templum dei, si ab auaritia non recesserit. qui enim fiunt templum dei. possident utique regnum dei. apostolus autem dicit inter multa: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt. auaritiam quippe idolorum seruituti alio loco idem apostolus conparat: et auaritia, inquit, quae est idolorum seruitus. quem sensum idem Cyprianus sic exaggerauit in epistula ad Antonianum, ut eorum peccato, qui tempore persecutionis per libellos se turificaturos professi erant, auarit(iam) conparare non dubitaret. sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae trinitatis non fit tamen templum dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in eodem nomine baptizatus fit templum dei, si ab auaritia non recedat, quae est idolorum seruitus. nam et hoc idem apostolus dicit: quae conpositio templo dei cum idolis? non ergo de nobis quaeratur, cuius dei templum fiat quem dicimus templum dei non fieri. nec tamen ideo non baptizatur nec eius error inmundus efficit ut non sit sanctum sacramentum, quod accepit uerbis euangelicis consecratum, sicut nec illius auaritia quae est idolorum seruitus et magna inmunditia potest efficere, ut non sit sanctum baptisma quod accipit, etiam si ab alio similiter auaro per eadem uerba euangelica baptizetur. [*]( 3 cf. Cypr, ep. 73, 12 7 1 Cor. 6, 10 9 Col. 3, 5 11 cf. Cypr. ep. 55, 27 18 II Cor. 6, 16 ) [*]( 1 baptizatus L 4 pro s. l. K baptizato non N$v auarus intus v 5 ab om. p 9 auaritiam L 10 inquid Vq 12 peccata Mm2 purificaturos Lm2§ 13 auaritiam scripsi auaris codd. auaros v, cf. p. 58, 20. 110, 18. Cresc. IIII 26, 33 med. computare ppr. dubitarent Lml sic] si Mp.ç 14 trinitates Nml tamen non fit v 18 templi J 20 alt. non del. M 21 infundus L 25 auaro similiter v ) [*]( 15* )

228

Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis obiciunt, quasi -consuetudo maior sit ueritate aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a . sancto spiritu reuelatum. hoc plane uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini praeponenda est. sed cum consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. deinde sequitur et dicit: ignosci enim potest, inquit, simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus: \'qui primo fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam merui, quia ignoransfeci\' postinspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo quod errauerat perseuerat prudens et sciens, sineueniaignorantiae peccat. praesumptione enim adque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. hoc uerissimum est longe grauius esse peccatum eius qui sciens quam eius qui nesciens peccauerit. et ideo uir sanctus Cyprianus, non solum doctus sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat apostolus sic ipse intellexit, ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat, non dubito quod, si istam quaestionem in ecclesia diu multumque uersatam cum uiris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est, ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae [*]( 1. 8 Cypr. ep. 73, 13 10 I Tim. 1, 13 19 cf. II Tim. 2, 24. Cypr. ep. 74, 10 ) [*]( 1 inquid Vç rationem ppr. 2 opponunt Cypr. 3 ueritati (alt. i in ras.) J 4 in del. N 5 spiritu sancto v 6 praeponenda—consuetudini om. J 7 retinere Nml 8 ignosce Vmlpq inquit (inquid 5) potest p inquit om. Kv 9 se om. L beatus apostolus Cypr. 10 primo] prius v primo, inquit Cypr. blasfemus N 17 quam eius qui nesciens s. l, K 19 docilis p 20 intellexit ipse Yx 21 deligendum Km2 ut om. p pr. 23 uersantem Mp.ml uersatem Vp.m2q 24 quas Nml 25 consilio Nml 26 demonstrarent L )

229
firmissima ueritate perceperat, uerum etiam quam docibilis in his quae minus aduerterat. et tamen, cum manifestissimum sit multo grauius peccare scientem quam nescientem, uellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresem incurrat nesciens quantum malum sit, et alius ab auaritia non recedat sciens quantum malum sit, quis eorum sit peior. possum etiam ita proponere: si alius nesciens in haeresem inruat et sciens alius ab idololatria non recedat — quia et apostolus dicit: auaritia quae est idolorum seruitus et ipse Cyprianus eandem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens ubi ait: nec sibi in hoc noui haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint aput illos et adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine.\'hocenimscitoteintellegentes, quia omnis fornicator aut inmundus aut fraudator quod est idololatra non habet hereditatem in regno Christi et dei) et iterum:(mortificate itaque membra uestra quae super terram sunt, fornicationem, inmunditiam et concupiscentiam malam et auaritiam quae est idolorum seruitus\'—, quaero ergo quis peccet grauius, qui nesciens in haeresem incurrerit an qui sciens ab auaritia id est ab idololatria non recesserit. secundum quidem illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiae praeponuntur, auarus cum scientia uincit in scelere. sed ne forte [*]( 8 Col. 3, 5 10 Cypr. ep. 55, 27 14 Eph. 5, 5 17 Col. 3, 5 ) [*]( 1 docilis MVp. 4 haeresim MNv 5 et alius-malum sit om. c, 7 haeresim MNv idolatria JLNm2\\ic, 8 seruituus Nml 10 dixi] dixit Jtfp.5 antonium Lml ubi om. J noui in hoc v 11 haeretici om. β idolatris Jm2LNm2 idolatriis Mp.ç 12 et apud v 13 idolatriae Lp,ç 14 crimine] add. secundum apostolum dicentem Cypr. 16 idolatria (alt. i in ras. L) Zppf. idolatra Nm2Vm2 idololatria Cypr. 18 super terram] in terra Cypr. sunt super terram [to exponentes fornicationem Cypr. 19 auaritiam] cupiditatem Cypr. 20 est] sunt Cypr. peccat N 21 haeresim MNm2v incurrit Lml 22 idolatria Jm2LNm2\\i<; illam quidem Jm2 23 quae L ignorantium MVv proponuntur p_pr. 24 uincet Kml )
230
hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo quod facit in auaritia scientis admissio, haereticus nesciens auaro scienti coaequetur, quamquam non hoc uideatur ostendere testimonium , quod ipse ex apostolo posuit. quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? uolens autem demonstrare ad facilitatem ueniae ignorantium pertinere peccata, posuit ex apostolo ubi ait: qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. sed si possunt, ut dixi, ambo peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia et scientis idololatria, et eadem sententia iudicentur ille qui Christum quaerendo in uerisimilem sermonem falsitatis incurrit et ille qui sciens Christo resistit loquenti per apostolum: quoniam omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. cur in illo baptismus et euangelica uerba inprobantur, in isto autem adprobantur, cum ab illius columbae membris uterque inueniatur alienus? an quia ille\' foris apertus litigator est ne intromittatur, iste uero intus callidus adsentator ne foras proiciatur?

Quod autem ait: nec quisquam dicat: \'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur\', quando apostoli non nisi unam ecclesiam tradiderunt et baptisma unum, quod non nisi in eadem ecclesia sit constitutum, non me tantum mouet, ut baptismum Christi etiam aput haereticos inuentum audeam reprobare — sicut etiam ipsum euangelium cum aput eos inuenio necesse est ut [*]( 7 I Tim. 1, 13 13 Eph. 5, 5 21 Cypr. ep. 73, 13 ) [*]( 1 faciat-quod om. L 2 ammissio JKNml$pr. amissio L 5 blasfemias N 6 ignorantiam pertinere peccati Nm2v testimonium posuit. MNm2v 9 ut dixi s. 1. K amborum NVv 10 blesphemia J blasfemi*a N idolalatria J idolatria LNm2V)s.c, 12 inueniri similem F-pr. sermonem om. L 17 illis JVv 19 ligator Lml 22 apostolicis p 23 u*nam N tradiderint Cypr. 24 non om. Jffi; 25 mouet] uocet L 27 etiam] enim J .- )

231
adprobem, quamuis eorum detester errorem —, quantum ammonet fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam, contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit: frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis opponunt, dicerent ab apostolis traditam. nec inuenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus inuenerit, ut, cum eius mutandae auctoritatem quam sequeretur uir tanta scientia praeditus quaereret, non nisi in sola Africa factum paucis ante se annis Agrippini concilium repperiret. quod cum sibi aduersus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis et plenarii postea concilii auctoritate firmati diligentius considerantes uerisimiles potius quam ueras esse inuenimus, quae illi uerae uisae sunt in obscurissima quaestione laboranti et de peccatorum remissione fluctuanti, utrum possit in baptismo Christi non fieri et utrum possit aput haereticos fieri. ubi ei si minus aliquid reuelatum est, ut magnitudo caritatis eius qua unitatem non deseruit probaretur; non ideo quisquam tantis eius firmamentis meritisque uirtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia uniuersalis concilii ammonitus firmitate uidet aliquid quod ille non uidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat ecclesia; sicut nec Petri apostoli meritis se quisquam tam insanus est ut praeponat, quia Pauli apostoli edoctus litteris et ipsius [*]( 4 Cypr. ep. 73, 13 ) [*]( 1 admonet Nm2v 3 contra om. p pr. affricana L 4 quidem LVml 5 ut dicerent N 8 ante My.q 9 quam] quem L sequerentur J 10 Africa sola v 11 an I se L \' agripini L reperiret LNm2v 13 quos L 17 remissione peccatorum v in baptismo Christi possit Vv 19 ei si] eis JK si minus ei v 20 quia Jmlq 22 audire (ipr. proponere Nmlç uniuersali N 23 admonitus MNm2Vm2a, om. Vmlq uidit] uidet pjrr. 24 quia plenarium mg. L de] quia de L habeat L 25 nec om. ppr. se om. (3 pr., post ut exhibet v 26 praeponit Nml edoctis KmlNml \'- )
232
iam ecclesiae consuetudine roboratus non cogit gentes iudaizare, quod Petrus aliquando coegerat.

Non ergo inuenimus ab apostolis aliquem, cum aput haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse. sed neque hoc inuenimus, ab haereticis aliquem uenientem, qui aput illos fuerit baptizatus, ab apostolis denuo baptizatum. sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum uersus respicientes non uidebant a posterioribus institutam, recte ab apostolis tradita creditur, et talia multa sunt, quae longum est repetere. quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei uisum est uolens persuadere Cyprianus ait: nec quisquam dicat: \'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur\', quanto robustius nunc dicimus: \'quod ecclesiae consuetudo semper tenuit et quod haec disputatio dissuadere non potuit et quod plenarium concilium confirmauit, hoc sequimur\'! huc accedit, quia bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et scripturarum testimoniis potest etiam dici: \'quod ueritas declarauit, hoc sequimur.\'

Nam reuera illud, quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod ait apostolus: uerumtamen omni modo siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, recte Cyprianus refellit ostendens ad causam haereticorum non pertinere, quoniam de his dicebat apostolus, qui cum maliuola inuidia sua quaerentes interius uersabantur. Christum quidem adnuntiabant, sicut se habet ueritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis euangelistis illius columbae filiis adnuntiabatur. neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum baptismo [*]( 2 cf. Gal. 2, 14 12 Cypr. ep. 73, 13 21 Phil. 1, 18 28 Cypr. ep. 73, 14 ) [*]( 2 petrus apostolus L 4 esset et in Nml esse et] esset Kml 9 creditor Nml talia JKVm2v alia cet. 12 nec] ne KVv 13 sequitur L 14 et om. p pr. v 16 huc] hoc Nml quia] quod Vv 17 utraque Nml et s. l. L testimoniis scripturarum L 18 potes $pr. 20 quidem LV 21 apostolus ait v 22 occa.sionem N 25 maleuola Vv 29 inquid Nmlg )

233
loquebatur in epistula sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus siue euangelicam ueritatem de dei timore seruantibus. et quosdam ex eis posuit uerbum dei constanter adque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos, quosdam seruasse circa se beniuolam caritatem, alios uero habuisse maliuolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo siue in ueritate siue per occasionem nomen Christi quod Paulus praedicabat ad plurimorum notitiam perueniret et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. porro aliud est eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui, aliud eos qui foris sunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. haec uerba Cypriani ammonere nos uidentur, ut distinguamus inter eos qui foris mali sunt et eos qui intus mali sunt. et illos de quibus dicit apostolus, quod euangelium non caste, sed per inuidiam adnuntiarent, intus fuisse dicit et uerum dicit. hoc tamen puto me non temere dicere: si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? si autem [*]( 21 cf. Phil. 1, 17. 15 25 cf. Cant. 4, 12 ) [*]( 1 loquebantur L 2 potuisse p pr. uerum (s. I.) loquebantur (n del.) N 3 ecclesiae M 6 domini Cypr, 7 in om. Km] 9 ali- . quos Cypr. maleuolam Vv 10 se] sed JKm2LNVml sed tamen omnia se patienter v 15 crebesceret LVml creberesceret Vm2q 16 pr. in om. Vml alt. in om. JLNmlp de nomine Cypr. aliud est eos Cypr. 18 baptizare Mv Cypr. baptizari cet. et Cypr. codd. CLN admonere LMNm2v 19 ut s. 1. N qui-eos om. J mali- foris v 20 sint Vg alt. et] ut p 21 set Jm2 et cet. v, cf. p. 25, 7 22 utrumque dicit] dicat Mm2 23 habere aliquid Mp.<; 26 et s. 1, L manere LmlNmlVjj.? )
234
non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum inuidiae et maliuolae dissensionis? haec enim uerba Cypriani sunt. an forte inuidia et maliuola dissensio paruum malum est? quomodo ergo isti erant in unitate qui non erant in pace? uox enim non mea. nec cuiusquam hominis, sed ipsius domini, nec per homines, sed per angelos sonuit Christo nato: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi deus hoc uellet intellegi, eos esse in unitate corporis Christi qui sunt in pace Christi, eos autem esse in pace Christi qui sunt bonae uoluntatis. porro sicut in beniuolentia bona uoluntas, sic in maliuolentia mala uoluntas est..

Iam uero ipsa inuidia, quae non potest esse nisi maliuola, quantum malum est! non- quaeramus alios testes. sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et liuore dominus ueracissima intonuit et salubria praecepit. legamus ergo epistulam Cypriani de zelo et liuore et uideamus quantum malum sit inuidere melioribus, cuius mali originem ab ipso diabolo extitisse memoriter docet. zelare, inquit, quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi. deinde paulo post, cum eius mali caput adque originem quaereret: hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. et paulo post: quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti [*]( .. 7 Luc. 2, 14 20 Cypr. de zelo et liuore c. 1 24. 26 ibid. c. 4 ) [*]( . l in om. L,\' pauli apostoli L 2 discensionis Lml 3 inuidiae Mpmlq inuida (om.. et) Vml 4 discensio Ltml 5 quia$pr. 6 nec cuiusquam] aut alicuius (iv 7 nato Christo v 9 sonarent L 10 nisi.. p. corpus L 12 beneuolentia ppr. v 15 alios om. L 16 quam Nml 17 libore V,J. 18 libore Yp.ç 20 memorabiliter v iuquid Vmlz 22 ff dd Jfji? 23 delectissimi Nml postpaul-o J 24 inquid q 25 perit Cypr. 26 post om. L inquid Ve; ff Me; dd Mp.e; 27 in quo Ktnl)

235
alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deoeptus est ipse qui decepit. exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum. imitantur ergo \'illum qui sunt ex parte eius\'. haec uerba Cypriani in epistula populis nota quam uera quam fortia recognoscimus. uere decuit Cyprianum de zelo et liuore et arguere grauiter et monere, a quo tam mortifero malo cor eius penitus alienum tanta caritatis abundantia conprobauit. qua uigilantissime custodita cum collegis suis non maliuole de baptismo diuersa sentientibus nec ipse maliuola contentione, sed humana temptatione aliter sapiens, quod illi deus in caritate perseueranti cum uellet postea reuelaret, in communionis unitate permansit aperte dicens: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. et in fine huius epistulae: haec tibi breuibus, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, [*](5 Sap. 2, 24—25 14 cf. Phil. 3, 15 16 Cypr. sentent. episc. praef. 20 Cypr. ep. 73, 26. ) [*]( 1 quod Lq 3 magistrum Nm2 .4 subsequitur N 5 autem om. KVv 6 introiuit Cypr. 8 fortia sint v 9 docuit Nmlsnt2 10 mouere J alienatum MVp. 11 comprobauit K conprobabit Nm.l {}uia Minlp. custodit N 13 maliuolea Nml 16 neque KVo aut Cypr. 17 ammouėntes L 19 ab Nml suas N 20 breuiter Kv inquid Kml 22 nemine jaml praedicantes L 23 unus- om. Nml 24 liberam] libertatem L. )
236
cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus\', maxime cum et apostolus dicat: \'si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.\' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.

Hac ille caritatis patientia tolerauit non solum in obscura quaestione bonos collegas non maliuole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando deus uoluit, etiam declarata ueritate plenario concilio firmaretur, sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae uitae moribus contra quam praedicabant faciebant, sicut de illis apostolus dicit: qui praedicas non furandum furaris. de talibus enim et iste sui temporis episcopis collegis suis et secum in communione manentibus in epistula sua dicit: esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere. hic enim nulla est quaestionis obscuritas. aperte scriptura clamat: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt et: qui pecuniam suam non dedit in usuram et: omnis fornicator et [*]( 3 I Cor. 11, 16 19 Rom. 2, 21 22 Cypr. de lapsis c. 6 26 I Cor. 6, 10 27 Ps. 14, 5 28 Eph. 5, 5 ) [*]( 5 lentiter Mmlpmlq 6 honor om. J 7 nunc] hunc Mm2 8 bona. Jml 9 et inspirante domino v 10 ad te] ante J promisimus Kml 13 in] non L aliut ç 14 praecessu Fp. 15 quando (n s. I.) K 17 obsecuritate Mmlp.c; 19 faciebant om. jipr. dicit de illis apostolus v 21 suis collegis v 25 foenus Nm2 fenus Mv 28 non om. KL. del. Nm2 in] ad S aut immundus aut ç )

237
inmundus et auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. tales ergo auaros ille, ut non solum sua cupide thensaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatas, sicut et ipse intellegit adque conuincit, non utique argueret, nisi nosset; neque enim aduersus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. et tamen eos propter Christum, qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum, paternae et maternae caritatis uisceribus tolerauit, imitatus utique apostolum Paulum, qui maliuolos et inuidos sibi eadem circa ecclesiam caritate sustinuit.