De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Cui si obtemperassent et recte iam uiuere non ut pseudochristiani, sed ut ueri christiani coepissent, numquid eos iuberet denuo baptizari? non utique, sed hoc eis praestaret uera conuersio, ut sacramentum, quod. non mutatis ualebat ad perniciem, mutatis ualere inciperet ad salutem, quia nec isti ecclesiae deuoti sunt, qui uidentur esse intus et contra [*](9. 18 Cypr. ep. 11, 1 10 Tit. 1, 16 15 I Petr. 3, 21 26 cf. Cypr. ep. 73, 11 ) [*]( 2 pertinent ad eam M 7 deprecando JLN Cypr. codd. precando cet. v 11 nosae se deum v negat Vς 12 hoc N ecclesiae Nml 15 sic] quod v saluos facit baptisma v 17 in deum JK (s. Z. m2), L, om. cet. v 18 et om. M 22 si] se ppr. 23 uere Mws 25 conuersionem Nml conuersatio $pr. 26 quia] qua J qu*a (i eras.) K 27 deuote Nml )
Non itaque baptisma haereticorum acceptamus, quando post eos non baptizamus, sed quod Christi esse cognoscimus etiam in malis hominibus siue aperte foris siue intus occulte separatis, illis in ea re in qua deuiabant correctis debita ueneratione suscipimus. sicut autem urgeri uideor cum mihi dicitur: \'ergo haereticus dimittit peccata?\', sic et ego urgeo cum dico: \'ergo qui caelestia mandata non seruat, auarus raptor faenerator inuidus, uerbis saeculo, non factis renuntians dimittit peccata?\' si per uim sacramenti dei, sicut ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille, illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, incorruptae sanctae pudicae, non habentis maculam et rugam, nec ille nec ille inuenitur. et quomodo accipienti non prodest baptismus ei qui saeculo uerbis, non factis renuntiat, sic non prodest ei qui in haeresi uel in [*]( 4 Matth. 7, 23 5 cf. Cypr. ep. 73, 11 25 cf. Eph. 5, 27 ) [*]( 4 discedite j3 5 esse in ecclesia v 6 baptismo ecclesiae baptizare v 7 prode est p.ç 8 uerba J conuersatione LNml$pr. mutantur Nml 10 prode esse fjn; 11 et] est Nml 14 haereticorum baptisma v 17 deuiebant Nml correptis ppr. 18 suscepimus Nml 19 urgueo J 20 foenerator Nm2 fenerator w 21 non factis saeculo v 25 habentes Nml 26 pr. et] aut Nm2 Vv 28 renuntiant Lçml alt. in om. Nv )
Baptizatus ergo in haeresi non fit templum dei. numquid tamen ideo pro non baptizato habendus est? nam nec intus auarus baptizatus fit templum dei, si ab auaritia non recesserit. qui enim fiunt templum dei. possident utique regnum dei. apostolus autem dicit inter multa: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt. auaritiam quippe idolorum seruituti alio loco idem apostolus conparat: et auaritia, inquit, quae est idolorum seruitus. quem sensum idem Cyprianus sic exaggerauit in epistula ad Antonianum, ut eorum peccato, qui tempore persecutionis per libellos se turificaturos professi erant, auarit(iam) conparare non dubitaret. sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae trinitatis non fit tamen templum dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in eodem nomine baptizatus fit templum dei, si ab auaritia non recedat, quae est idolorum seruitus. nam et hoc idem apostolus dicit: quae conpositio templo dei cum idolis? non ergo de nobis quaeratur, cuius dei templum fiat quem dicimus templum dei non fieri. nec tamen ideo non baptizatur nec eius error inmundus efficit ut non sit sanctum sacramentum, quod accepit uerbis euangelicis consecratum, sicut nec illius auaritia quae est idolorum seruitus et magna inmunditia potest efficere, ut non sit sanctum baptisma quod accipit, etiam si ab alio similiter auaro per eadem uerba euangelica baptizetur. [*]( 3 cf. Cypr, ep. 73, 12 7 1 Cor. 6, 10 9 Col. 3, 5 11 cf. Cypr. ep. 55, 27 18 II Cor. 6, 16 ) [*]( 1 baptizatus L 4 pro s. l. K baptizato non N$v auarus intus v 5 ab om. p 9 auaritiam L 10 inquid Vq 12 peccata Mm2 purificaturos Lm2§ 13 auaritiam scripsi auaris codd. auaros v, cf. p. 58, 20. 110, 18. Cresc. IIII 26, 33 med. computare ppr. dubitarent Lml sic] si Mp.ç 14 trinitates Nml tamen non fit v 18 templi J 20 alt. non del. M 21 infundus L 25 auaro similiter v ) [*]( 15* )