De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Iam pauca restant ex epistula ad Iubaianum. sed quia in eis et de praeterita ecclesiae consuetudine dicitur et de baptismo Iohannis, quod solet non paruam mouere quaestionem hominibus rem manifestam parum adtendentibus, quia iussi sunt ab apostolo in Christo baptizari qui baptismum Iohannis acceperant, non neglegenter tractanda sunt et in uolumen aliud differenda, ne huius modus inmoderatus sit.
Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis uel schismaticis uenientes, si euangelicis uerbis consecratum baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum siue quaerentium ueritatem siue pro ueritate certantium. inter disputationes enim suas, quibus uolebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? hic tota causa [*]( 11 cf. Act. 19, 3-5 23 Cypr. ep. 73, 23 ) [*]( 2 quo scripsi quod codd. v deprauitati Nml 5 quod L 6 discamus }iml 9 solet] add. et Nml 13 suft\'erenoia J modos L sit] add. amen JKVI1<; contuli deo gratias K EXPLICIT (EXPL J) LIBER QUARTUS <1111 M) INCIPIT LIBER QUINTUSJQVNTUS L QUINTUS DO GRA- TIAS K) JKLMVps EXPLICIT LIB QUARTUS SCI AGUSTINI IN- CIPIT EIUSDE LIB. V N 15 prestinam Nml 16 cum om. L ab 011, Nmhml 17 baptizatur ji? 22 disseruimus om. J, dictum est suppl. m2 )
Sed nunc quod cum beato Cypriano homine pacifico sermocinari instituimus peragamus. qui cum sibi opposuisset quod dici a fratribus nouerat: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt?, potens est, inquit, dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. bene quidem praesumpsit, quod caritas unitatis cooperire posset multitudinem peccatorum. quodsi habebant baptismum et ab his non recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat caritas unitatis, quamdiu inerat ista non diabolica discessio, sed humana temptatio, donec eis, sicut apostolus dicit, si quid aliter sapiebant dominus reuelaret. et ideo uae istis, qui per sacrilegam praecisionem ab unitate dirrupti, si et aput nos et aput illos est baptismus, rebaptizant, si autem in catholica sola est, nec baptizant. siue ergo rebaptizent sine non baptizent, non sunt in uinculo pacis, unde cuilibet istorum uulneri adhibeant medicinam. nos autem si ad ecclesiam sine baptismo admittimus; in eo numero sumus quibus Cyprianus propter unitatis custodiam ignosci posse praesumpsit. si autem — sicut iam, ut arbitror, ex his quae [*]( 8 Cypr. ep. 73, 23 14. 17 cf. I Petr. 4, 8 19 cf. Phil. 3, 15 ) [*]( 2 potest contagione v 3 conuincuntur edd. uet. euincuntur Mps uincuntur cet. v 6 cypriano beato Kml 7 pergamus v obposuisset V 9 ad ecclesiam de haereei v 10 potenst est L inquid KVq 11 et om. N eosque Nm2 eis Mmlp.çm2 14 praesumsit K cooperiret Lml posset cooperire v 15 abebant L 17 unitatis charitas v 18 dissensio MVv dissessio p.ç 19 dicit apostolus v quod Lml 20 ue L Vç 21 disrupti LNsv 23 rebaptizant et baptizant N 27 praesumsit K praesumit N )