De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Quid autem ualeat et quid agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio sacramenti — sine qua tamen latro ille non fuit, quia non eius accipiendae uoluntas defuit, sed non accipiendae necessitas adfuit —, difficile est dicere. nisi tamen plurimum ualeret, non serui baptismum dominus accepisset. uerum quia per se ipsa consideranda est excepta salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod et in malis et in eis, qui saeculo uerbis, non factis renuntiant, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur salutem habere non possint. sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter adfuit, sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. quod traditum tenet uniuersitas ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad iustitiam et ore confiteri ad salutem quod latro potuit, quin etiam flendo et uagiendo, cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis uocibus obstrepunt; et tamen nullus christianorum dixerit eos inaniter baptizari. [*]( 1 cf. Matth. 3, 6. 13. Phil. 2, 7 26 cf. Eora. 10, 10 ) [*]( 1 cum serui] conserui V 2 sperneret (in mg. ml spreuisset) L 3 quanti] quinta Nml 5 peritissimus v \'quorumdam N 6 defuturo Mml probabilius L 7 proficissent Mq adque om. L 9 illam J se peruenisse] superuenisse L 13 athibita K 14 ille latro v 15 affuit Jm2N 17 ipsam Mm2 18 athibetur K 24 de adfuit L affuit Jm2N 28 obstrepuit L )
Et si quisquam quaerat in hac re auctoritatem diuinam, quamquam, quod uniuersa tenet ecclesia nec conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica traditum. rectissime creditur, tamen ueraciter conicere possumus, quid ualeat in paruulis baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet iustificatus est Abraham, sicut Cornelius etiam dono spiritus sancti priusquam baptizaretur ditatus est. dicit tamen apostolus de ipso Abraham: signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, qui iam corde crediderat, et deputatum illi erat ad iustitiam. cur ergo ei praeceptum est, ut omnem deinceps infantem masculum octauo die circumcideret, qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad iustitiam, nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum ualebat? quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et euidenti periculo ut circumcideretur exactum est et, cum factum esset, depulsa pernicies. sicut ergo in Abraham praecessit iustitia fidei et accessit circumcisio signaculum iustitiae fidei, ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritalis in dono spiritus sancti et accessit sacramentum regenerationis in lauacro baptismi. et sicut in Isaac, qui octauo suae natiuitatis die circumcisus est, praecessit signaculum iustitiae fidei et, quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa iustitia cuius signaculum in infante praecesserat, ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis sacramentum et, si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conuersio cuius mysterium praecessit in corpore. et sicut in [*]( 7 cf. Iac. 2, 21 9 Rom. 4, 11 11 cf. Rom. 4, 3 13 cf. Gen. 17, 9. 14 15 cf. Ex. 4, 24-26 ) [*]( 1 quaerat post diuinam exhibet v 8 spiritu Nml 9 habraham J 10 qui] quam Nml 13 poteiant Nml 15 se om. M ipsum delendum uidetur 16 per angelum om. q 17 feretur Mml 18 depulsa] add. est v 19 sicur Nml habraham L processit N fidei iustitia v et accessit—fidei mg. K 21 spiritu sancto Nml 22 isaach p.ç 24 sequuta L increscente L 25 cuius] cum L 27 sequitur β ) [*]( 17* )
Quibus omnibus rebus ostenditur aliud esse sacramentum baptismi, aliud conuersionem cordis, sed salutem hominis ex utroque conpleri. nec, si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse in infante et hoc sine illo potuit esse in latrone, conplente deo siue in illo siue in isto quod non ex uoluntate defuisset, cum uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui. et baptismus quidem potest inesse ubi conuersio cordis defuerit, conuersio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto baptismo non potest. neque enim ullo modo dicenda est conuersio cordis ad deum, cum dei sacramentum contemnitur. iuste igitur reprehendimus anathemamus detestamur abominamur peruersitatem cordis haereticorum, sacramentum tamen euangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent. quapropter, cum ad fidem et ueritatem ueniunt et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non [*]( 5 cf. Rom. 10, 10 11 Ioh. 9, 21 28 cf. Cypr. ep. 73, 22 ) [*]( 2 contemtu Jml contemptus Mmlpml contentus Vml contemtus q 4 impleri Ntn2 5 indientia L 7 eis] eisi Jml alii pro eis v 13 rebus omnibus v 17 illo] ullo NmlVml 22 contemto JmlKp.ç 23 baptismo om. Nv nullo L dicendum N 24 cum] con Mml 28 et ueritatem om. M 29 nonn N ml )
Iam pauca restant ex epistula ad Iubaianum. sed quia in eis et de praeterita ecclesiae consuetudine dicitur et de baptismo Iohannis, quod solet non paruam mouere quaestionem hominibus rem manifestam parum adtendentibus, quia iussi sunt ab apostolo in Christo baptizari qui baptismum Iohannis acceperant, non neglegenter tractanda sunt et in uolumen aliud differenda, ne huius modus inmoderatus sit.
Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis uel schismaticis uenientes, si euangelicis uerbis consecratum baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum siue quaerentium ueritatem siue pro ueritate certantium. inter disputationes enim suas, quibus uolebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? hic tota causa [*]( 11 cf. Act. 19, 3-5 23 Cypr. ep. 73, 23 ) [*]( 2 quo scripsi quod codd. v deprauitati Nml 5 quod L 6 discamus }iml 9 solet] add. et Nml 13 suft\'erenoia J modos L sit] add. amen JKVI1<; contuli deo gratias K EXPLICIT (EXPL J) LIBER QUARTUS <1111 M) INCIPIT LIBER QUINTUSJQVNTUS L QUINTUS DO GRA- TIAS K) JKLMVps EXPLICIT LIB QUARTUS SCI AGUSTINI IN- CIPIT EIUSDE LIB. V N 15 prestinam Nml 16 cum om. L ab 011, Nmhml 17 baptizatur ji? 22 disseruimus om. J, dictum est suppl. m2 )