De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nam et hoc in quadam epistula sua dicit ad clericos de deprecando deo, transfigurans in se sicut sanctus Danihel peccata populi sui. nam inter multa mala quae commemorat etiam hoc ait: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, sicut de quibusdam dicit apostolus: confitentur enim deum se nosse, factis autem negant. hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus ecclesia uersari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo uerbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus: sic et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in deum, quam utique non habebant de quibus dicitur: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes. et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in uia Christi et eius amici malint esse quam saeculi.

Cui si obtemperassent et recte iam uiuere non ut pseudochristiani, sed ut ueri christiani coepissent, numquid eos iuberet denuo baptizari? non utique, sed hoc eis praestaret uera conuersio, ut sacramentum, quod. non mutatis ualebat ad perniciem, mutatis ualere inciperet ad salutem, quia nec isti ecclesiae deuoti sunt, qui uidentur esse intus et contra [*](9. 18 Cypr. ep. 11, 1 10 Tit. 1, 16 15 I Petr. 3, 21 26 cf. Cypr. ep. 73, 11 ) [*]( 2 pertinent ad eam M 7 deprecando JLN Cypr. codd. precando cet. v 11 nosae se deum v negat Vς 12 hoc N ecclesiae Nml 15 sic] quod v saluos facit baptisma v 17 in deum JK (s. Z. m2), L, om. cet. v 18 et om. M 22 si] se ppr. 23 uere Mws 25 conuersionem Nml conuersatio $pr. 26 quia] qua J qu*a (i eras.) K 27 deuote Nml )

225
Christum uiuunt, id est contra mandata Christi faciunt, nec omnino ad illam ecclesiam pertinere iudicandi sunt, quam sic ipse mundat lauacro aquae in uerbo, ut exhibeat sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi. quodsi in ista ecclesia non sunt, ad cuius membra non pertinent, non sunt in ecclesia de qua dicitur: una est columba mea, una est matri suae; ipsa est enim sine macula et ruga. aut asserat, qui potest, huius columbae membra esse qui saeculo uerbis, non factis renuntiant. interim, ad quod uidemus. unde dictum arbitror: qui sapit diem, domino sapit; deus enim iudicat omnem diem. secundum eius autem praescientiam, qui nouit quos praedestinauerit ante mundi constitutionem conformes imaginis filii sui, multi etiam, qui aperte foris sunt et haeretici appellantur, multis et bonis catholicis meliores sunt; quid enim sint hodie uidemus, quid cras futuri sint ignoramus. et deo quidem, aput quem sunt praesentia quae uentura sunt, etiam quod futuri sunt iam sunt, nos autem secundum id quod in praesenti est quisque hominum quaerimus, utrum in illius ecclesiae membris, quae unica columba dicta est et sponsa Christi sine macula et ruga, hodie deputandi sint de quibus dicit Cyprianus in epistula quam commemoraui, quod uiam domini non tenerent nec data sibi ad salutem caelestia mandata seruarent, quod non facerent domini uoluntatem patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni uacantes, simplicitatis et fidei neglegentes, saeculo uerbis solis et non factis [*](3 cf. Eph. 5, 26-27 6 Cant. 6, 8 10 Rom. 14, 6 11 cf. Rom. 14, 5 12 cf. Rom. 8, 29. Eph. 1, 4 22 cf. Cypr. ep. 11, 1 ) [*]( 1 Christi mandata v nec—sunt mg. L 3 ut om. L exbibeat Lml 4 huius modo Nml 7 matris MNmlVmlp. 9 ad quod] aliquod V aliquid v 11 indicat Nml eius om. Kml$ autem eius v 12 praesentiam p dei qui Mm2 praedistinauerat Lml praedistinauerit Lm2MNml 13 imagini Kml ijnaginis N 19 illius scripsi illis codd. v 20 unica JLN una cet. v, cf. p. 214, 18. 226, 25. 240, 21 21 sunt J 23 reseruarent β 24 fecerent Nml et om. pjpr. 25 aemulationi (ae in ras., u ex i) K dissensio Jml ) [*]( Ll. August. c Don. I. ) [*]( 15 )
226
renuntiantes, unusquisque sibi placentes et omnibus displicentes. quodsi eos in suis membris nec illa columba cognoscit et talibus, si in eadem peruersitate permanserint, dicturus est dominus: non noui uos; recedite a me qui operamini iniquitatem, uidentur in ecclesia esse, sed non sunt, immo et contra ecclesiam faciunt. quomodo ergo baptizare baptismo ecclesiae possunt, quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrinsecus uera conuersione mutentur, ut ipsum sacramentum, quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo uerbis, non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coeperint renuntiare, ita et illi quorum est aperta separatio, quia in membris illius columbae nec hi nec illi sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt.

Non itaque baptisma haereticorum acceptamus, quando post eos non baptizamus, sed quod Christi esse cognoscimus etiam in malis hominibus siue aperte foris siue intus occulte separatis, illis in ea re in qua deuiabant correctis debita ueneratione suscipimus. sicut autem urgeri uideor cum mihi dicitur: \'ergo haereticus dimittit peccata?\', sic et ego urgeo cum dico: \'ergo qui caelestia mandata non seruat, auarus raptor faenerator inuidus, uerbis saeculo, non factis renuntians dimittit peccata?\' si per uim sacramenti dei, sicut ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille, illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, incorruptae sanctae pudicae, non habentis maculam et rugam, nec ille nec ille inuenitur. et quomodo accipienti non prodest baptismus ei qui saeculo uerbis, non factis renuntiat, sic non prodest ei qui in haeresi uel in [*]( 4 Matth. 7, 23 5 cf. Cypr. ep. 73, 11 25 cf. Eph. 5, 27 ) [*]( 4 discedite j3 5 esse in ecclesia v 6 baptismo ecclesiae baptizare v 7 prode est p.ç 8 uerba J conuersatione LNml$pr. mutantur Nml 10 prode esse fjn; 11 et] est Nml 14 haereticorum baptisma v 17 deuiebant Nml correptis ppr. 18 suscepimus Nml 19 urgueo J 20 foenerator Nm2 fenerator w 21 non factis saeculo v 25 habentes Nml 26 pr. et] aut Nm2 Vv 28 renuntiant Lçml alt. in om. Nv )

227
schismate baptizatur, utrique autem correcto prodesse incipit quod ante non proderat, sed tamen inerat.