De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi et pro Christi nomine occisi etiam sine baptismo coronarentur, quid ad rem pertineat non satis intellego, nisi forte quia dicebant multo magis haereticos cum baptismo Christi posse ad regnum eius admitti quo catechumeni admitterentur, cum ipse dixerit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum diuina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere. sed etiam in ipsa intus catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus, nec ideo tamen sacramento baptismatis, quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam aut catechumeni sacramentum sacramento baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. iste enim et ante baptismum sancto spiritu impletus est, ille et post baptismum inmundo spiritu inflatus est. uerumtamen Cornelius si etiam spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti tanti sacramenti reus fieret. cum autem baptizatus est, non utique melius sacramentum quam Simon accepit, sed diuersa hominum merita sub eiusdem sacramenti pari sanctitate [*]( 5 cf. Cypr. ep. 73, 22 10 Ioh. 3, 5 21 cf. Act. cap. 10 cf. Act. 8, 13. 18. 19 ) [*]( 3 alt. in] non Nml 5 de om. L cathecumenus JmlK constantert cathecuminus M, cet. uariant 7 conarentur L pertineant L 9 quo (o in ras.) L q** J 11 intrauit Ntnl 16 imbutus KMYp. 17 sacramento om. ppr. baptismo Mm2 19 enim] add. erat Mm2 20 simomone Lml 21 sancto—baptismum om. L sanctum spiritum Nml 22 immundo KNm2\\j.qv 23 uoluisset L contemtu J contenti Vml contemti !-,-mlç 24 baptizatus (om. est) p. baptizatur M 25 sinon q )

256
distincta sunt. ita non auget aut minuit baptismatis sanctitatem uel bonum uel malum hominis meritum. sicut autem bono catechumeno baptismus deest ad capessendum regnum caelorum, sic malo baptizato uera conuersio. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. namque ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. rursus ne percepto baptismo secura esset iniquitas, dictum est: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. alterum sine altero parum est; utrumque perficit illius possessionis heredem. sicut ergo non debemus inprobare iustitiam hominis quae prius esse coepit quam coniungeretur ecclesiae, sicut esse coeperat Cornelii iustitia prius quam esset ipse in plebe christiana — quae neque si inprobaretur dixisset ei angelus: acceptatae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae, neque si sufficeret ad capessendum regnum caelorum ut ad Petrum mitteret moneretur —, sic non est inprobandum euangelicum baptismi sacramentum, etiamsi extra ecclesiam fuerit acceptum. quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem baptismi sua quoque prauitate correcta incorporetur ecclesiae, sic haereticorum errorem corrigamus, ut quod in eis non eorum sed Christi est agnoscamus. [*]( 5. 10 Ioh. 3, 5 6. 12 Matth. 5, 20 19 Act. 10, 31 ) [*]( 1 ita] add. ut L 3 capescendum Nml 4 conuersio (uer in ras.) Nm2 6 intrauit Nml 8 farisseorum N, item lin. 13 9 cathecumeni JKNml cathecumini cet. 11 introibit Mp. 12 iniquitas] inquit N iniquitas baptizatorum v 18 corneli Mws iustitia Cornelii v ipse esset v christiani Nml 19 acceptae qm2v 21 si om. L 26 non corporetur L errore Kml corrigamus errorem v 28 agnoscimus L )
257

Baptismi sane uicem aliquando implere passionem de latrone illo, cui non baptizato dictum est: hodie mecum eris in paradiso, non leue documentum idem beatus Cyprianus adsumit. quod etiam adque etiam considerans inuenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. quantum itaque ualeat etiam sine uisibili baptismi sacramento quod ait apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est. sed tunc impletur inuisibiliter, cum ministerium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. nam multo magis in Cornelio et in amicis eius quam in illo latrone posset uideri superfluum ut aqua etiam tinguerentur, in quibus iam donum spiritus sancti, quod non nisi baptizatos alios accepisse sancta scriptura testatur, certo quoque indicio, quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. baptizati sunt tamen et in hoc facto apostolica extat auctoritas. usque adeo nemo debet in quolibet prouectu interioris hominis, si forte ante baptismum usque ad spiritalem intellectum pio corde profecerit, contemnere sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc deus hominis consecrationem spiritaliter operatur. nec ob aliud existimo baptizandi munus Iohanni fuisse adtributum, ita ut Iohannis [*]( 2 Luc. 23, 43 12 Rom. 10, 10 ) [*]( 3 beatus 8. 1. L 4 ad quae L 5 ex] et Nml 6 suplere JmlL conuersationemque L 7 ad s. 1. K cebrandum Nml 8 christi nomine M 9 facinerum V 10 passus-credidit mg. Km2 alt. credit Lml 11 sacramento baptismi v 12 corde] add. enim L ore] add. autem Lv 14 inpletur V 16 possit Nml 18 non Mm2v, om. cet. 19 sanctae Vpmlc, indictio Jml iudicio L 22 profectu Vml 24 proficerit Mml 25 athibetur K dei nominis N 26 munus baptizandi v ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 17 )

258
baptismus diceretur, nisi ut dominus ipse qui dederat, cum serui baptismum non spreuisset accipere, dedicaret humilitatis uiam et quanti pendendum esset suum baptisma, quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet. uidebat enim tamquam potentissimus medicus salutis aeternae quorundam non defuturum tumorem, qui, cum intellectu ueritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis uita adque doctrina se praeponere minime dubitarent, superuacaneum sibi esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se peruenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur.

Quid autem ualeat et quid agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio sacramenti — sine qua tamen latro ille non fuit, quia non eius accipiendae uoluntas defuit, sed non accipiendae necessitas adfuit —, difficile est dicere. nisi tamen plurimum ualeret, non serui baptismum dominus accepisset. uerum quia per se ipsa consideranda est excepta salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod et in malis et in eis, qui saeculo uerbis, non factis renuntiant, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur salutem habere non possint. sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter adfuit, sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. quod traditum tenet uniuersitas ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad iustitiam et ore confiteri ad salutem quod latro potuit, quin etiam flendo et uagiendo, cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis uocibus obstrepunt; et tamen nullus christianorum dixerit eos inaniter baptizari. [*]( 1 cf. Matth. 3, 6. 13. Phil. 2, 7 26 cf. Eora. 10, 10 ) [*]( 1 cum serui] conserui V 2 sperneret (in mg. ml spreuisset) L 3 quanti] quinta Nml 5 peritissimus v \'quorumdam N 6 defuturo Mml probabilius L 7 proficissent Mq adque om. L 9 illam J se peruenisse] superuenisse L 13 athibita K 14 ille latro v 15 affuit Jm2N 17 ipsam Mm2 18 athibetur K 24 de adfuit L affuit Jm2N 28 obstrepuit L )

259