De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Neque enim de solis haeresibus dicit apostolus: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. sed non pigeat paululum aduertere quae simul enumeret. manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorumseruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia. quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. constituamus ergo aliquem castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum, [*]( 10 cf. Matth. 12, 30 13 I Cor. 6, 10 17 Gal. 5, 21 19 Gal. 5, 19-21 25 uerba constituamus ergo-po 253, 14 Sodomis quam uobis in die iudicii — Eug. c. 212 ) [*]( 2 adulteria L 7 potest] puto N communem Lml 8 de] in p 10 proecisi Jml 11 si] qui L 18 paulolum L paulam ppr. 19 inquid q 20 immanditiae KVm2 luxoriae Mq 23 comesationes JNm2\\s. commessationes LM comissationes Nml commesationes ç •comessationes Vv 26 hospitalitatem p )

252
non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est regnum dei non possessurum. constituamus alium fornicatorem, inmundum, luxuriosum, auarum uel etiam apertius idolis deditum, ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit apostolus: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? si hoc dicimus, nos ipsos seducimus; nam sermo dei non nos seducit, qui nec tacet nec parcit nec ulla adulatione nos decipit. ideo quippe et alibi dicit: hoc enim scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus uerbis. non est ergo quod de sermone dei conqueramur. dicit omnino et aperte ac libere dicit eos qui male uiuunt ad regnum dei non pertinere.

His igitur omnibus uitiis circumsaeptum catholicum non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est, inpunitatem quam scriptura diuina non promittit promittere audeamus. nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur quod regnum dei non possidebunt. nolite, inquit,\' errare. neque fornicatores neque idolis seruientes [*]( 9 Gal. 5, 21 12 cf. I Ioh. 1, 8 14 Eph. 5, 5-6 27 I Cor. 6, 9-10 2 sed haereticum v 5 luxoriosum Mmlq 7 commessatorem L commisatorem M comesatorem Nm2 comissatorem ç comessatorem Vv sed catholicum v 9 conclusit <; 11 possedebunt Nml (saepius) 14 et om. M enim] autem βυ Eug. quoniam] quod (d s. Z.) N 18 de om. L 21 circumseptum codd. praeter NVm2 circumsepto catholico v 22 adulemur Jm2Vv 23 impunitatem KNm2§ 24 iis v 26 corinteos Nml 27 inquid ç )

253
neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. non ait: \'qui haec omnia uitia simul habuerint regnum dei non possidebunt\', sed: \'neque illi neque illi\', ut in singulis hoc subaudias quod nulli eorum regnum dei possidebunt. sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt, pro diuersitate criminum esse diuersas et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam uobisin die iudicii. sed tamen ad non possidendum regnum dei tantundem ualet ex uitiis illis quod elegeris mitius, quantum uel plura uel unum quod perspexeris grauius. et quia illi possessuri sunt regnum dei quos ad dextram constituet ille iudex, nec eis qui ad dextram constitui non merebuntur aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit. nulla uox reliqua est quam sicut haedi audiant ex ore pastoris nisi: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, licet ex illo igne, sicut dixi, diuersa possint distribui pro criminum diuersitate supplicia.

Utrum autem catholicum pessimis moribus alicui haeretico, in cuius uita praeter id quod haereticus est non inueniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. si autem quis dicat: \'quia haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia [*]( 13 Matth. 11, 24 20 Matth. 25, 41 ) [*]( 6 in s. Z. L, om. p Eug. subaudiatis N 9 ipsas poenas v cruciabantur Jml qui] quibus L 11 disparilibus N 12 peccatorim Jml frustra enim Lml 13 ait] dicit Mv 17 sint p.ml dexteram JVfit?, item lin. 18 19 sinistra L reliqua uox v 20 hedi KLMNp.ç 21 diabulo J 22 dixit ppr. possunt N 26 proponere Vmlpml 27 quis autem L 28 qui ne talia$pr. )

254
consequantur; carnalis est enim et animalis ac per hoc et aemulus sit necesse est et animosus et inuidus et inimicus ipsi ueritati ab eaque dissentiens>, intellegat et de illis malis quod unum mitius elegerit solum in quoquam esse non posse, ea scilicet causa, quoniam carnalis et animalis est. uelut ebriositas, quam non solum sine horrore nominare sed etiam cum hilaritate praedicare iam populi consuerunt, numquid in quo fuerit sola esse poterit? quis enim ebriosus non et contentiosus et animosus et inuidus et a praeceptorum sanitate dissentiens et arguentibus se grauiter inimicus? iam uero ut et fornicator et adulter non sit, difficile est. potest tamen non esse haereticus, sicut haereticus potest non esse ebriosus nec adulter aut fornicator nec luxuriosus aut amator pecuniae aut ueneficus et simul haec omnia potest non esse. neque enim unum aliquod uitium omnia cetera consequuntur. propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus uitiis, alio haeretico sine his quae possunt non esse in haeretico, quamuis contra fidem non uterque disputet et tamen contra fidem uterque uiuat et spe uana uterque fallatur et a caritate spiritali uterque dissentiat et ob hoc uterque ab illius unicae columbae corpore alienus sit, cur in uno eorum sacramentum Christi cognoscimus, in alio nolumus, quasi aut huius aut huius sit, cum in utroque idem sit et non nisi dei sit et quamuis in pessimis bonum sit? et si hominum qui hoc habent alius est alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo quam in isto, quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem baptismum gerit, nec si unus eorum sit bonus alius malus, in malo malus est baptismus et in bono [*]( 20 cf. Cant. 6, 8 ) [*]( 2 ueritate Nml 3 habeaque p.ml 4 eligeret L 5 est et ani-_ malis L 7 populi praedicare iam consueuerunt v 8 potuerit L 11 post (in mg. potest) Lml pot#est p. 13 luxoriosus ç; pecunia Vml\\jl? 15 consecuntur Vç; 17 iis Vv 18 pr. utraque Jml 19 a om. L(i pr. 20 ob] ab Nml illis L 22 agnoscimus v 23 cum 8. l, K 26 alt. in om. N 28 malo] malum fis )
255
bonus, sed in utroque bonus, sicut lumen solis uel etiam lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam in melioribus, sed idem in utrisque, quamuis eos diuerse pro illorum diuersitate uel laetificet uel excruciet.

Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi et pro Christi nomine occisi etiam sine baptismo coronarentur, quid ad rem pertineat non satis intellego, nisi forte quia dicebant multo magis haereticos cum baptismo Christi posse ad regnum eius admitti quo catechumeni admitterentur, cum ipse dixerit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum diuina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere. sed etiam in ipsa intus catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus, nec ideo tamen sacramento baptismatis, quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam aut catechumeni sacramentum sacramento baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. iste enim et ante baptismum sancto spiritu impletus est, ille et post baptismum inmundo spiritu inflatus est. uerumtamen Cornelius si etiam spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti tanti sacramenti reus fieret. cum autem baptizatus est, non utique melius sacramentum quam Simon accepit, sed diuersa hominum merita sub eiusdem sacramenti pari sanctitate [*]( 5 cf. Cypr. ep. 73, 22 10 Ioh. 3, 5 21 cf. Act. cap. 10 cf. Act. 8, 13. 18. 19 ) [*]( 3 alt. in] non Nml 5 de om. L cathecumenus JmlK constantert cathecuminus M, cet. uariant 7 conarentur L pertineant L 9 quo (o in ras.) L q** J 11 intrauit Ntnl 16 imbutus KMYp. 17 sacramento om. ppr. baptismo Mm2 19 enim] add. erat Mm2 20 simomone Lml 21 sancto—baptismum om. L sanctum spiritum Nml 22 immundo KNm2\\j.qv 23 uoluisset L contemtu J contenti Vml contemti !-,-mlç 24 baptizatus (om. est) p. baptizatur M 25 sinon q )

256
distincta sunt. ita non auget aut minuit baptismatis sanctitatem uel bonum uel malum hominis meritum. sicut autem bono catechumeno baptismus deest ad capessendum regnum caelorum, sic malo baptizato uera conuersio. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. namque ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. rursus ne percepto baptismo secura esset iniquitas, dictum est: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. alterum sine altero parum est; utrumque perficit illius possessionis heredem. sicut ergo non debemus inprobare iustitiam hominis quae prius esse coepit quam coniungeretur ecclesiae, sicut esse coeperat Cornelii iustitia prius quam esset ipse in plebe christiana — quae neque si inprobaretur dixisset ei angelus: acceptatae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae, neque si sufficeret ad capessendum regnum caelorum ut ad Petrum mitteret moneretur —, sic non est inprobandum euangelicum baptismi sacramentum, etiamsi extra ecclesiam fuerit acceptum. quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem baptismi sua quoque prauitate correcta incorporetur ecclesiae, sic haereticorum errorem corrigamus, ut quod in eis non eorum sed Christi est agnoscamus. [*]( 5. 10 Ioh. 3, 5 6. 12 Matth. 5, 20 19 Act. 10, 31 ) [*]( 1 ita] add. ut L 3 capescendum Nml 4 conuersio (uer in ras.) Nm2 6 intrauit Nml 8 farisseorum N, item lin. 13 9 cathecumeni JKNml cathecumini cet. 11 introibit Mp. 12 iniquitas] inquit N iniquitas baptizatorum v 18 corneli Mws iustitia Cornelii v ipse esset v christiani Nml 19 acceptae qm2v 21 si om. L 26 non corporetur L errore Kml corrigamus errorem v 28 agnoscimus L )
257

Baptismi sane uicem aliquando implere passionem de latrone illo, cui non baptizato dictum est: hodie mecum eris in paradiso, non leue documentum idem beatus Cyprianus adsumit. quod etiam adque etiam considerans inuenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. quantum itaque ualeat etiam sine uisibili baptismi sacramento quod ait apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est. sed tunc impletur inuisibiliter, cum ministerium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. nam multo magis in Cornelio et in amicis eius quam in illo latrone posset uideri superfluum ut aqua etiam tinguerentur, in quibus iam donum spiritus sancti, quod non nisi baptizatos alios accepisse sancta scriptura testatur, certo quoque indicio, quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. baptizati sunt tamen et in hoc facto apostolica extat auctoritas. usque adeo nemo debet in quolibet prouectu interioris hominis, si forte ante baptismum usque ad spiritalem intellectum pio corde profecerit, contemnere sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc deus hominis consecrationem spiritaliter operatur. nec ob aliud existimo baptizandi munus Iohanni fuisse adtributum, ita ut Iohannis [*]( 2 Luc. 23, 43 12 Rom. 10, 10 ) [*]( 3 beatus 8. 1. L 4 ad quae L 5 ex] et Nml 6 suplere JmlL conuersationemque L 7 ad s. 1. K cebrandum Nml 8 christi nomine M 9 facinerum V 10 passus-credidit mg. Km2 alt. credit Lml 11 sacramento baptismi v 12 corde] add. enim L ore] add. autem Lv 14 inpletur V 16 possit Nml 18 non Mm2v, om. cet. 19 sanctae Vpmlc, indictio Jml iudicio L 22 profectu Vml 24 proficerit Mml 25 athibetur K dei nominis N 26 munus baptizandi v ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 17 )

258
baptismus diceretur, nisi ut dominus ipse qui dederat, cum serui baptismum non spreuisset accipere, dedicaret humilitatis uiam et quanti pendendum esset suum baptisma, quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet. uidebat enim tamquam potentissimus medicus salutis aeternae quorundam non defuturum tumorem, qui, cum intellectu ueritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis uita adque doctrina se praeponere minime dubitarent, superuacaneum sibi esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se peruenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur.

Quid autem ualeat et quid agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio sacramenti — sine qua tamen latro ille non fuit, quia non eius accipiendae uoluntas defuit, sed non accipiendae necessitas adfuit —, difficile est dicere. nisi tamen plurimum ualeret, non serui baptismum dominus accepisset. uerum quia per se ipsa consideranda est excepta salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod et in malis et in eis, qui saeculo uerbis, non factis renuntiant, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur salutem habere non possint. sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter adfuit, sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. quod traditum tenet uniuersitas ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad iustitiam et ore confiteri ad salutem quod latro potuit, quin etiam flendo et uagiendo, cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis uocibus obstrepunt; et tamen nullus christianorum dixerit eos inaniter baptizari. [*]( 1 cf. Matth. 3, 6. 13. Phil. 2, 7 26 cf. Eora. 10, 10 ) [*]( 1 cum serui] conserui V 2 sperneret (in mg. ml spreuisset) L 3 quanti] quinta Nml 5 peritissimus v \'quorumdam N 6 defuturo Mml probabilius L 7 proficissent Mq adque om. L 9 illam J se peruenisse] superuenisse L 13 athibita K 14 ille latro v 15 affuit Jm2N 17 ipsam Mm2 18 athibetur K 24 de adfuit L affuit Jm2N 28 obstrepuit L )

259

Et si quisquam quaerat in hac re auctoritatem diuinam, quamquam, quod uniuersa tenet ecclesia nec conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica traditum. rectissime creditur, tamen ueraciter conicere possumus, quid ualeat in paruulis baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet iustificatus est Abraham, sicut Cornelius etiam dono spiritus sancti priusquam baptizaretur ditatus est. dicit tamen apostolus de ipso Abraham: signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, qui iam corde crediderat, et deputatum illi erat ad iustitiam. cur ergo ei praeceptum est, ut omnem deinceps infantem masculum octauo die circumcideret, qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad iustitiam, nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum ualebat? quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et euidenti periculo ut circumcideretur exactum est et, cum factum esset, depulsa pernicies. sicut ergo in Abraham praecessit iustitia fidei et accessit circumcisio signaculum iustitiae fidei, ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritalis in dono spiritus sancti et accessit sacramentum regenerationis in lauacro baptismi. et sicut in Isaac, qui octauo suae natiuitatis die circumcisus est, praecessit signaculum iustitiae fidei et, quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa iustitia cuius signaculum in infante praecesserat, ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis sacramentum et, si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conuersio cuius mysterium praecessit in corpore. et sicut in [*]( 7 cf. Iac. 2, 21 9 Rom. 4, 11 11 cf. Rom. 4, 3 13 cf. Gen. 17, 9. 14 15 cf. Ex. 4, 24-26 ) [*]( 1 quaerat post diuinam exhibet v 8 spiritu Nml 9 habraham J 10 qui] quam Nml 13 poteiant Nml 15 se om. M ipsum delendum uidetur 16 per angelum om. q 17 feretur Mml 18 depulsa] add. est v 19 sicur Nml habraham L processit N fidei iustitia v et accessit—fidei mg. K 21 spiritu sancto Nml 22 isaach p.ç 24 sequuta L increscente L 25 cuius] cum L 27 sequitur β ) [*]( 17* )

260
illo latrone quod ex baptismi sacramento defuerat conpleuit omnipotentis benignitas, quia non superbia uel contemptu, sed necessitate defuerat, sic in infantibus qui baptizati moriuntur eadem gratia omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia uoluntate, sed ex aetatis indigentia nec corde credere ad iustitiam possunt nec ore confiteri ad salutem. ideo cum pro eis alii respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. at si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem ualet. ex qua regula illud in euangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter mouet: aetatem habet, ipse pro se loquatur.

Quibus omnibus rebus ostenditur aliud esse sacramentum baptismi, aliud conuersionem cordis, sed salutem hominis ex utroque conpleri. nec, si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse in infante et hoc sine illo potuit esse in latrone, conplente deo siue in illo siue in isto quod non ex uoluntate defuisset, cum uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui. et baptismus quidem potest inesse ubi conuersio cordis defuerit, conuersio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto baptismo non potest. neque enim ullo modo dicenda est conuersio cordis ad deum, cum dei sacramentum contemnitur. iuste igitur reprehendimus anathemamus detestamur abominamur peruersitatem cordis haereticorum, sacramentum tamen euangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent. quapropter, cum ad fidem et ueritatem ueniunt et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non [*]( 5 cf. Rom. 10, 10 11 Ioh. 9, 21 28 cf. Cypr. ep. 73, 22 ) [*]( 2 contemtu Jml contemptus Mmlpml contentus Vml contemtus q 4 impleri Ntn2 5 indientia L 7 eis] eisi Jml alii pro eis v 13 rebus omnibus v 17 illo] ullo NmlVml 22 contemto JmlKp.ç 23 baptismo om. Nv nullo L dicendum N 24 cum] con Mml 28 et ueritatem om. M 29 nonn N ml )

261
eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos in eo quo deprauati adque peruersi sunt ad regnum caelorum sic disciplinis caelestibus erudimus, ut, quod in eis integrum est, nullo modo uiolemus nec propter hominis uitium, si quid in homine dei est, uel nullum uel uitiosum esse dicamus.

Iam pauca restant ex epistula ad Iubaianum. sed quia in eis et de praeterita ecclesiae consuetudine dicitur et de baptismo Iohannis, quod solet non paruam mouere quaestionem hominibus rem manifestam parum adtendentibus, quia iussi sunt ab apostolo in Christo baptizari qui baptismum Iohannis acceperant, non neglegenter tractanda sunt et in uolumen aliud differenda, ne huius modus inmoderatus sit.

LIBER QVINTUS.

Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis uel schismaticis uenientes, si euangelicis uerbis consecratum baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum siue quaerentium ueritatem siue pro ueritate certantium. inter disputationes enim suas, quibus uolebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? hic tota causa [*]( 11 cf. Act. 19, 3-5 23 Cypr. ep. 73, 23 ) [*]( 2 quo scripsi quod codd. v deprauitati Nml 5 quod L 6 discamus }iml 9 solet] add. et Nml 13 suft\'erenoia J modos L sit] add. amen JKVI1<; contuli deo gratias K EXPLICIT (EXPL J) LIBER QUARTUS <1111 M) INCIPIT LIBER QUINTUSJQVNTUS L QUINTUS DO GRA- TIAS K) JKLMVps EXPLICIT LIB QUARTUS SCI AGUSTINI IN- CIPIT EIUSDE LIB. V N 15 prestinam Nml 16 cum om. L ab 011, Nmhml 17 baptizatur ji? 22 disseruimus om. J, dictum est suppl. m2 )

262
Donatistarum, cum quibus nobis de hac quaestione conflictus est, penitus naufragauit. si enim uere baptismum non habebant, qui uenientes ab haereticis ita suscipiebantur, et super eos erant peccata eorum, cum communicatum est talibus siue ab eis qui erant ante Cyprianum siue ab ipso Cypriano, necesse est ut unum dicatur ex duobus, aut perisse iam tunc ecclesiam talium communione maculatam aut non obesse cuiquam in unitate permanenti aliena etiam nota peccata. illud autem quia dicere non possunt, perisse tunc ecclesiam contagione communionis eorum qui sine baptismo ad eam, sicut Cyprianus dicit, admissi sunt — alioquin nec originem suam poterunt adserere, si tunc periit ecclesia, quoniam plus quadraginta anni sunt inter Cypriani passionem et diuinorum codicum exustionem, unde isti calumniarum suarum fumos iactantes occasionem faciendi schismatis inuenerunt, sicut consulum ordo declarat —,*restat ut fateantur nulla malorum etiam cognitorum tali communione contaminari unitatem Christi. quod cum fassi fuerint, non inuenient causam, cur se ab ecclesiis orbis terrarum, quas per apostolos institutas pariter legimus. separare debuisse contendant, quia neque illae quorumlibet malorum commixtione perire potuerunt et isti, qui non perirent si cum illis in unitate mansissent, separando se ab eis et rumpendo uinculum pacis utique in schismate perierunt. apertissimum enim sacrilegium eminet schismatis, si nulla fuit causa separationis. nullam uero fuisse causam separationis apparet, si mali etiam cogniti bonos in unitate non maculant.non autem maculari in unitate bonos etiam a cognitis malis docemus teste Cypriano, qui dicit in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissos; quorum tamen nefaria sacrilegia quae super eos erant, quia baptismo dimissa. [*]( 3 cf. Ps. 50, 5 12 cf. VII 2, 3 med. ) [*]( 3 erant s. I. K 4 communicatus L erant] fuerant Kv 10 dicit Cyprianus v 11 poterant (a in ras.) J potuerunt L 12 plus] add. quam LMm2Vv 14 fumus Jml occa*sionem N 15 inuenerant v 17 falsi L fessi Mml 18 se] si p.ç 19 contendent Jml illae JK ille LmlNmlp.çml illi cet. v 21 in s. I. N 26 a del. N 27 docemur Nm2 )
263
non erant, si polluere et perdere non potuerunt ecclesiae sanctitatem, nulla malorum contagione potest perire. quapropter si Cyprianum uerum dixisse consentiunt, eo teste conuincuntur in crimine schismatis, si Cyprianum falsum dixisse contendunt, eo teste non utantur in quaestione baptismatis.

Sed nunc quod cum beato Cypriano homine pacifico sermocinari instituimus peragamus. qui cum sibi opposuisset quod dici a fratribus nouerat: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt?, potens est, inquit, dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. bene quidem praesumpsit, quod caritas unitatis cooperire posset multitudinem peccatorum. quodsi habebant baptismum et ab his non recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat caritas unitatis, quamdiu inerat ista non diabolica discessio, sed humana temptatio, donec eis, sicut apostolus dicit, si quid aliter sapiebant dominus reuelaret. et ideo uae istis, qui per sacrilegam praecisionem ab unitate dirrupti, si et aput nos et aput illos est baptismus, rebaptizant, si autem in catholica sola est, nec baptizant. siue ergo rebaptizent sine non baptizent, non sunt in uinculo pacis, unde cuilibet istorum uulneri adhibeant medicinam. nos autem si ad ecclesiam sine baptismo admittimus; in eo numero sumus quibus Cyprianus propter unitatis custodiam ignosci posse praesumpsit. si autem — sicut iam, ut arbitror, ex his quae [*]( 8 Cypr. ep. 73, 23 14. 17 cf. I Petr. 4, 8 19 cf. Phil. 3, 15 ) [*]( 2 potest contagione v 3 conuincuntur edd. uet. euincuntur Mps uincuntur cet. v 6 cypriano beato Kml 7 pergamus v obposuisset V 9 ad ecclesiam de haereei v 10 potenst est L inquid KVq 11 et om. N eosque Nm2 eis Mmlp.çm2 14 praesumsit K cooperiret Lml posset cooperire v 15 abebant L 17 unitatis charitas v 18 dissensio MVv dissessio p.ç 19 dicit apostolus v quod Lml 20 ue L Vç 21 disrupti LNsv 23 rebaptizant et baptizant N 27 praesumsit K praesumit N )

264
in superioribus libris diximus manifestum est — etiam in haereticorum peruersitate potest esse christiani baptismi integritas, si qui temporibus illis rebaptzauerunt nec tamen ab unitatis conpagine recesserunt, eadem dilectione pacis potuerunt ad ueniam pertinere, qua Cyprianus etiam sine baptismo admissos ab ecclesiae muneribus non separari potuisse testatur. porro si uerum est aput haereticos et schismaticos non esse baptismum Christi, quanto minus obessent in unitate positis aliena peccata, si ad unitatem uenientibus et sine baptismo admissis soluerentur et propria! nam si teste Cypriano unitatis uinculum tantum ualet, quomodo possent laedi peccatis alienis qui nollent ab unitate recedere, si etiam non baptizati peccatis propriis non perirent, qui ad eam uellent ex haeresi accedere?

Quod autem adiungit Cyprianus et dicit: non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et deum timentibus congruat patefactae et perspectae ueritati libenter adque incunctanter obsequi quam pertinaciter adque obstinate contra fratres et consacerdotes\' pro haereticis reluctari, uerissime dicit, nec alteri potius quam sibi aduersatur qui resistit apertissimae ueritati. sed per illa quae tam multa iam diximus, quantum arbitror, liquido apparet et certum est baptismum Christi nec haereticorum peruersitate, cum aput eos datur et sumitur, posse uiolari. sed ut certum nondum sit, saltem adhuc esse dubium quisquis ea quae dicta sunt etiam retinens cogitauerit confitetur. non ergo apertissimae resistimus ueritati, sed aut pro manifesta ueritate certamus, sicut ego existimo, aut certe, [*](14 Cypr. ep. 73, 23 21 cf. II Tim. 3, 8 ) [*]( 3 in temporibus Lml 4 compagine p 5 quia JmlL sine\' om. L 6 potuisse separari Nv 10 uinculum unitatis M 11 possunt Mmh laeti L peccata Nml alienis peccatis v 19 consacerdotes] contra sacerdotes Cypr. 21 apertissime JLN$23 liquido] aliquando L 25 nondum] non p pr, saltim LM adhuc saltim N 26 renitens Vp.v 27 apertissime KmlVp. ueritati resistimus v 28 ergo L exęstimo V )

265
sicut possunt putare qui nondum istam quaestionem solutam esse arbitrantur, adhuc quaerimus ueritatem. et ideo, si aliter se res habet quam nos dicimus, eadem simplicitate suscipimus ab haereticis baptizatos, qua suscipiebant illi quos propter unitatem Cyprianus ad ueniam pertinere praesumpsit. si autem baptismus Christi, sicut ea quae iam multa dicta sunt indicant, et in non integra uel uita uel fide, siue eorum qui uidentur esse intus nec tamen ad unicae illius columbae membra pertinent, siue eorum qui sic ad eam non pertinent, ut etiam aperte foris sint, potest esse integer, qui eum illis temporibus repetebant eandem ueniam propter unitatis caritatem merebantur, quam meruisse propter eiusmodi caritatem credidit Cyprianus eos, quos sine baptismo admissos esse arbitratus est. isti ergo, qui nulla existente -causa — quandoquidem, sicut idem Cyprianus ostendit, mali bonis in unitate obesse non possunt — se ab eiusdem unitatis caritate praeciderunt, locum omnis ueniae perdiderunt, et qui ipso scelere schismatis interirent, etiam si post catholicam non rebaptizarent, quanto supplicio digni sunt, qui uel quod eos non habere Cyprianus adfirmat habentibus catholicis dare conantur uel, sicut res ipsa manifestat, quod et ipsi habent non habere catholicam criminantur!

Sed quia nunc, ut dicere coeperam, cum Cypriani litteris sermocinari instituimus, non, ut arbitror, etiam illi, si adesset, uiderer pertinaciter adque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari, cum acciperet tanta ista quae nos mouent, cur etiam aput haereticos in suo maligno errore peruersos baptismum tamen Christi per se ipsum reuerentissimum adque sanctissimum esse [*]( 8 cf. Cant. 6, 8 24 Cypr. ep. 73, 23 ) [*]( 2 arbitrabantur Jml 5 praesumsit K 6 ...ea N 7 in om. V 10 perte Jml sunt LNml integer (ge in ras.) K 11 ueniam] uenientiam llml charitatem unitatis v 14 exsistente pLc 16 se] sed Nml 17 ipsos L 18 rebaptizent ppr. 20 ipsa res Nv 21 ipse*.. Lml si N 22 cypriano Vml 23 illi, si] si illi Jml, si ille Jm2 28 reuerendissimum v )

266
posse credamus. cumque et ipse testetur, cuius nobis testimonium ponderis magni est, sic eos admitti in praeteritum solitos, quisquis eius sermone commotus haereticos denuo baptizandos esse non dubitat, eos, quibus hoc propter tanta quae contradicuntur nondum persuasum est, tales esse deputet, quales in praeteritum fuerunt qui baptizatos in haeresi solo proprio errore correcto simpliciter admiserunt et cum eis per unitatis uinculum salui esse potuerunt. quisquis autem et praeterita ecclesiae consuetudine et posteriore robore plenarii concilii et tot tantisque sanctarum scripturarum testimoniis et ipsius Cypriani multis docamentis et perspicuis rationibus ueritatis intellegit Christi baptismum uerbis euangelicis consecratum non fieri cuiuslibet hominis peruersitate peruersum, eodem unitatis uinculo intellegat saluos esse potuisse quibus aliud salua caritate tunc uisum est. ac per hoc simul oportet intellegatur eos, quos nulla zizania, nulla palea, si ipsi frumenta esse uoluissent, in societate ecclesiae toto orbe diffusae poterant maculare et ideo nulla existente causa se ab eodem unitatis uinculo dirruperunt, quodlibet illorum duorum uerum sit, siue quod Cyprianus tunc sensit siue quod catholicae uniuersitas unde ille non recessit optinuit, foris apertissime constitutos in manifesto sacrilegio schismatis saluos esse non posse et omnia, quae habent de diuinis sacramentis et liberalitate unius legitimi uiri, quamdiu\' tales sunt, ad eorum confusionem potius quam ad salutem ualere.

Quocirca etiam si uere propterea uellent haeretici correcto errore uenire ad ecclesiam, quia putarent se baptismum non habere nisi in catholica acciperent, nec sic eis deberemus ad iterationem baptismi consentire, sed potius [*](2 praeteritom Jml 3 commotos Nmlç 5 deputet] dum putet N 7 correpto Nml 8 poterunt (in mg. putarunt) L et om. J et de v, item. lin. 9 9 ecclesia N 14 esse] add. non Nml 15 aliut Lml 16 intellegat N\'m2Vm2 (v) zizinia Lml 18 exsistente Ys causa existente N causa] add. diuortii v 19 disruperunt JLNw duorum om. Vmlq 21 obtinuit KLN$constitutis Mml 23 de om. V )

267
docendi essent nec integritatem baptismi prodesse peruersitati eorum si corrigi nollent, nec eorum peruersitate uiolatum fuisse integrum baptisma quamdiu corrigi noluerunt, nec quia corrigi uolunt melius in eis baptisma fieri, sed ipsos a malignitate discedere, illud autem incipere iam prodesse ad salutem quod prius inerat ad perniciem. haec enim discentes et salutem in catholica unitate desiderabunt et suum esse quod Christi est non existimabunt et ueritatis sacramentum quamuis in se positum cum errore proprio non miscebunt.

Huc accedit, quia sic homines occulta nescio qua inspiratione dei detestantur, si quis iterum baptismum accipiat quem ubicumque iam acceperat, ut idem ipsi haeretici cum inde disputant frontem confricent et prope omnes eorum laici, qui aput eos inueterauerunt et animosam pertinaciam aduersus catholicam conceperunt, hoc solum illic sibi displicere fateantur et multi, qui propter adipiscenda aliqua commoda saecularia uel incommoda deuitanda transire ad eos uolunt, occultis conatibus ambiant, ut hoc eis quasi peculiari et domestico beneficio praestetur, ne rebaptizentur, et nonnulli ceteris eorum uanis erroribus et falsis criminationibus aduersus catholicam ecclesiam credentes hoc uno reuocentur ut eis sociari nolint, ne rebaptizari cogantur. quem sensum hominum omnia penitus corda occupantem isti Donatistae metuentes maluerunt recipere baptismum, qui aput Maximianistas quos damnauerunt datus est, et eo modo sibi linguas praecidere et ora oppilare quam denuo baptizare tot homines Mustitanae et Assuritanae et aliarum plebium, quas cum Feliciano et Praetextato et ceteris a se damnatis et ad se redeuntibus susceperunt.

Cum enim fit hoc raro in singulis, inter multa spatia [*]( 3 baptis«»ina N 4 nolunt Mmlpz 6 pernctiem L 8 estimabunt MV extimabunt p. 10 qua] quia JmlLml 12 iidem Vv hereticum inde ppr. 13 eorum omnes V 20 criminatibus (na s. l. m2) V 22 poenitus L 24 damnauerant Nv 25 praecedere Jml ora. 8. 1. L quem Nml 26 tot (o in ras.) K asuritanae iVp 28 exceperunt p 29 hoc raro fit v )

268
locorum et temporum horror facti non ita sentitur. si autem repente conuenirentur, quos per tam longum tempus siue urgentibus periculis mortis siue per sollemnitates paschales memorati Maximianistae baptizauerant, et eis diceretur ut iterum baptizarentur, quoniam id quod in sacrilegio schismatis acceperant nihil esset, id quidem diceretur quod eos pertinacia sui erroris dicere cogeret, ut possent qualicumque falsa umbra constantiae contra calorem ueritatis suae duritiae rigorem glaciemque contegere. sed quia hoc illi ferre non possent et quod in tam multis hominibus fieret nec ipsi possent tolerare qui facerent, praesertim quia idem ipsi eos in parte Primiani rebaptizarent qui eos in parte Maximiani iam baptizauerant, receptus est baptismus illorum et interceptus tyfus istorum. quod nullo modo eligerent fieri, nisi amplius sibi aduersari arbitrarentur horrorem hominum de iterata tinctione quam considerationem de perdita defensione. quod non ideo dixerim, quia humano sensu deterreri debuimus, si ab haereticis uenientes denuo baptizari ueritas cogeret, sed quia sanctus Cyprianus ait hoc ipso magis haereticos ad necessitatem ueniendi adigi potuisse, si rursus in catholica baptizarentur, propterea commemorare uolui, quantus paene in omnium mentibus huius facti horror insidat, quem diuinitus infusum esse crediderim, ut aduersus quaslibet disputationes quas infirmi discutere nequeunt horrore ipso ecclesia muniretur.

Sane uerba ipsa Cypriani cum intueor, ammoneor quaedam multum necessaria dicere dirimendae huiusmodi quaestioni. nam si uiderint, inquit, iudicio et sententia [*]( 19 cf. Cypr. ep. 73, 24 27 Cypr. ep. 73, 24 ) [*]( 2 conuenirent pm2 3 urguentibus J unguentibus Nml pascales N 4 baptizauerunt Z 7 suo eirorea Nml qualemcumque M qualecumque Vp<; 10 in 8. l. L possint Nml 11 faterentur JV iidem v 12 maximiniani Lml 13 typhus JLv tyfus (f in ras.) N tifus (3 15 arbitrentur ppr. horrore Mp.ç 17 deterri (in mg. deterreri) L 20 commemoraui Mml memorare Nml 21 poene LNml pene MNmHVmlpv 22 insideat v infusus JmlVml 25 uesba Jml admoneor M 26 uerba dirimendae- p. 271,17inueniretur desuntin V, uno folio deperdito 27 inquid c et] ac Cypr. )

269
nostra id decerni et statui, ut baptisma iustum et legitimum conputetur quod illic baptizantur, putabunt se ecclesiam quoque et cetera ecclesiae munera iuste et legitime possidere. non ait: \'putabunt se ecclesiae munera possidere\', sed: \'iuste et legitime possidere.\' nos autem baptismum eos non iuste et legitime possidere concedimus, non possidere autem non possumus dicere, cum sacramentum dominicum in euangelicis uerbis cognoscimus. baptismum ergo legitimum habent, sed non legitime habent. quisquis enim eum et in unitate catholica et eo digne uiuens habet, et legitimum et legitime habet, quisquis autem uel in ipsa catholica sicut palea commixta frumento uel extra sicut palea uento sublata habet, hunc baptismum legitimum quidem habet, sed non legitime; ita enim habet quemadmodum utitur. non autem legitime utitur qui eo utitur contra legem, quod facit omnis qui baptizatus perdite uiuit siue intus siue foris.

Quapropter sicut de lege dixit apostolus: bona. est lex, si quis ea legitime utatur, ita de baptismo recte dicere possumus: \'bonus est baptismus, si quis eo legitime utatur\'. et sicut non faciebant tunc ut lex bona non esset aut ut omnino nulla esset qui ea non legitime utebantur, sic nullo modo facit ut baptismus bonus non sit aut ut omnino baptismus non sit, quisquis eo siue quia in haeresi siue quia in pessimis moribus uiuit non legitime utitur. et ideo cum uel ad unitatem catholicam uel ad uitam tanto sacramento dignam conuertitur, non aliud baptisma incipit habere [*](18 I Tim. 1, 8 ) [*](def. V) [*](1 ut JLN Cypr. uti Kqv ubi Mmlp., del. Mm2 2 quo v Cypr. putabant J 3 munera ecclesiae v 4 post munera eras. possidere sed L 5 munera ecclesiae v sed] add. et N 8 domini Nm2 in om. Mpq 10 eum s. l. KL 15 quae(quem J4)ammodum Jfji.? non autem om. L contra legem utitur v 16 baptizatur L 18 dicit Nml 19 eam MmlNp.mlç 20 si om. fxc 21 non sicut L 22 ut om. MNpqv eam Mmlpq 23 alt. ut] ut in L ut non Nml 27 aliut L baptismum Mp. baptismam s )

270
legitimum, sed illud ipsum incipit habere legitime. nec remissio inreuocabilium peccatorum consequitur baptisma, nisi non solum legitimum, sed etiam legitime habeatur. nec tamen, si legitime non habebitur et peccata uel non remittentur uel remissa replicabuntur, propterea uel malum uel nullum erit in baptizato baptismi sacramentum. sicut enim ludas, cui buccellam tradidit dominus, non malum accipiendo sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit, sic indigne quisque sumens dominicum sacramentum non efficit, ut quia ipse malus est malum sit aut quia non ad salutem accipit nihil acceperit. corpus enim domini et sanguis domini nihilominus erat etiam illis quibus dicebat apostolus: qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. non ergo quaerant in catholica haeretici quod habent sed quod non habent, id est finem praecepti, sine quo multa sancta haberi possunt, sed prodesse non possunt. finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. lauacri uero sacramentum non ut habeant, si iam eodem ipso quamuis in haeresi tincti sunt, sed ut salubriter habeant, ad catholicae unitatem ueritatemque festinent.

Iam nunc de Iohannis baptismo uidendum est quid dicatur. baptizatos enim a Paulo eos qui iam baptismo Iohannis baptizati fuissent legimus in Actibus apostolorum non ob aliud, nisi quia Iohannis baptismus non fuit Christi baptismus, sed Iohanni a Christo concessus, qui Iohannis proprie diceretur, sicut idem Iohannes dicit: non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit de caelo. et ne [*](6 cf. Ioh. 13, 27 12 I Cor. 11, 29 16 I Tim. 1, 5 24 cf. Act. 19, 3-5 27 Ioh. 3, 27 ) [*](def. V) [*]( 1 illut L 8 diabulo Nml sumens quisque 5 10 acciperit p 11 sanguinis p.mlç nihilhominus LN 12 et bibit M, om. cet. v 15 habere Lml 20 ad om. J 22 baptismo Iohannis Nv 25 iohannes Lml 26 quia L 28 ei fuerit N. )

271
forsitan hoc sic a deo patre accepisse uideretur ut a filio non acciperet, de ipso Christo identidem loquens ait: nos omnes de plenitudine eius accepimus. accepit autem hoc Iohannes certae dispensationis gratia non diu mansurum, sed quantum satis esset ad parandam uiam domino, cuius eum esse praecursorem oportebat. quam ille humiliter ingressurus et se humiliter sequentes ad excellentiam deducturus, sicut seruis pedes lauit, ita serui baptismo tingui uoluit. sicut enim se subiecit pedibus eorum quos ipse dirigebat, sic Iohannis muneri quod ipse donauerat, ut intellegerent omnes, quanto superbiae sacrilegio quisque contemneret baptisma quod a domino deberet accipere, quando ipse dominus accepisset, quod seruo ut proprium dare posset ipse praestiterat, et cum Iohannes, quo nemo exsurrexit maior in natis mulierum, tantum testimonium Christo perhiberet, ut soluendae corrigiae calciamenti eius se fateretur indignum, Christus et baptismum eius accipiendo humillimus inter homines inueniretur et baptismo eius locum auferendo deus altissimus crederetur, idem humilitatis doctor et celsitudinis dator.

Nulli enim prophetarum, nulli prorsus hominum in scripturis diuinis legimus esse concessum baptizare in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, quod Iohanni concessum est, qua mirabili gratia suspendens in se corda populorum uiam praepararet in eis illi, quem se tanto praedicaret esse maiorem. sed dominus Iesus Christus tali baptismo mundat ecclesiam, quo accepto nullum alterum requiratur, [*]( 2 Ioh. 1,16 5.24 cf. Matth. 11,10 8 cr. lob. 13, 4-5 cf. Matth. 3, 13 14 cf. Matth. 11, 11 15 cf. Ioh. 1, 27 21 cf. Matth. 3, 11 ) [*](.uf. v) [*]( 1 patere $pr. accipere Nv accepissi p.ç 2 ipso] idem Lml 3 accepimus (iXaaofjisv) Lml accipimus cet. v, cf. p. 85, 2 4 certe JZ.Np.c 5 eum om. L 6 quem Nml 8 tingi v 9 subiecit se L 10 muniri quos Lml 11 contempneret L 13 potuisset M 14 in] inter p.ml 15 calceamenti v 16 baptismus L 17 humilissimus Nml et baptismo] pergit V baptismi M baptisme jx; 18 locum s. l. L offerendo p 21 scribturis Jml concessum esse v aqua] qua L aquam p pr. 22 remissionem Mm2v remissione cet. )

272
Iohannes autem tali baptismo praetinguebat, quo accepto esset baptisma etiam dominicum necessarium, non ut illud repetatur, sed ut eis qui Iohannis baptismum acceperant etiam Christi baptismus, cui uiam praeparabat ille, traderetur. si enim Christi humilitas conmendanda non esset, nec baptismo Iohannis opus esset; rursus si in Iohanne finis esset, post Iohannis baptisma Christi baptismate opus non esset. sed quia finis legis Christus ad iustitiam omni credenti, ab illo demonstratum est ad quem pergeretur, ad hunc cum peruentum fuerit permanetur. idem igitur Iohannes et celsitudinem domini praedicauit, cum eum sibi longe praeposuit, et humilitatem, cum eum tamquam infimum baptizauit. sed si Iohannes Christum solum baptizasset, melioris baptismi dispensator Iohannes fuisse putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset, quam Christi est quo christiani tinguntur. et rursus si omnes prius baptismo Iohannis et deinde Christi baptizari oporteret, minus plenus minusque perfectus Christi baptismus merito uideretur, qui non sufficeret ad salutem. quocirca et baptismo Iohannis baptizatus est dominus, ut superbas hominum ceruices ad salutare suum baptismum flecteret, et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipso superius illud ostenderet quod eo solus ipse baptizari meruisset, et ultra illud perseuerare non siuit, ne hoc unum quo ipse baptizat indigere praecedente altero uideretur.