De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Numquid potest, inquit, uis baptismi esse maior aut potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur et sanguine suo baptizetur? et tamen, inquit, neque hoc baptisma haeretico prodest, si quamuis Christum confessus extra ecclesiam fuerit occisus. hoc uerissimum est. extra ecclesiam quippe occisus caritatem non habuisse conuincitur, de qua apostolus dicit: et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. quodsi propter hoc quia caritas deest passio nihil prodest, nec illis prodest, quos intus in inuidia et maliuolentia sine caritate uiuere Paulus dicit, Cyprianus exponit, et tamen uerum baptisma possunt et accipere et tradere. salus extra ecclesiam non est. quis negat? et ideo quaecumque ipsius ecclesiae habentur, extra ecclesiam non ualent ad salutem. sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. qui non habet, ut habeat baptizandus [*]( 6 cf. Os. 2, 5-7 12 Cypr. ep. 73, 21 19 I Cor. 13, 3 25 Cypr. ep. 73, 21 ) [*]( 2 et tortuosior est v 4 prauitatem eius v 11 admonere MNm2 12 maior esse v 1-t fateatur N et] ut Cypr. 15 inquid Vç neque] nec Cypr. 16 si] sic KmlN, om. Vv Cypr. 17 hoc-occisus om, ppr. 22 nihilj add. mihi L illius L in inuidia intus v 23 in om. p 24 uerbuni Vmlp.mlç baptismum L 25 Saulus Lml salus, inquit v 28 est baptizandus ut habeat v )

251
est, qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. nec adultera est aqua in baptismo haereticorum, quia nec ipsa creatura quam deus condidit mala est nec uerba euangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo uiro sacramenti habeat ornamentum. potest igitur nobis et haereticis baptisma esse commune, cum quibus potest et euangelium esse commune, quamuis a fide nostra error distet illorum, siue aliud de patre uel de filio uel de spiritu sancto sentiant quam ueritas habet siue ab unitate praecisi non colligant cum Christo sed spargant, quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum auaris, cum raptoribus, cum ebriosis et ceteris eiusmodi pestibus, de quibus dicitur: regnum dei non possidebunt, et baptismatis sacramentum esse commune et tamen uitia quibus a regno dei separantur non esse communia.

Neque enim de solis haeresibus dicit apostolus: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. sed non pigeat paululum aduertere quae simul enumeret. manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorumseruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia. quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. constituamus ergo aliquem castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum, [*]( 10 cf. Matth. 12, 30 13 I Cor. 6, 10 17 Gal. 5, 21 19 Gal. 5, 19-21 25 uerba constituamus ergo-po 253, 14 Sodomis quam uobis in die iudicii — Eug. c. 212 ) [*]( 2 adulteria L 7 potest] puto N communem Lml 8 de] in p 10 proecisi Jml 11 si] qui L 18 paulolum L paulam ppr. 19 inquid q 20 immanditiae KVm2 luxoriae Mq 23 comesationes JNm2\\s. commessationes LM comissationes Nml commesationes ç •comessationes Vv 26 hospitalitatem p )

252
non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est regnum dei non possessurum. constituamus alium fornicatorem, inmundum, luxuriosum, auarum uel etiam apertius idolis deditum, ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit apostolus: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? si hoc dicimus, nos ipsos seducimus; nam sermo dei non nos seducit, qui nec tacet nec parcit nec ulla adulatione nos decipit. ideo quippe et alibi dicit: hoc enim scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus uerbis. non est ergo quod de sermone dei conqueramur. dicit omnino et aperte ac libere dicit eos qui male uiuunt ad regnum dei non pertinere.

His igitur omnibus uitiis circumsaeptum catholicum non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est, inpunitatem quam scriptura diuina non promittit promittere audeamus. nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur quod regnum dei non possidebunt. nolite, inquit,\' errare. neque fornicatores neque idolis seruientes [*]( 9 Gal. 5, 21 12 cf. I Ioh. 1, 8 14 Eph. 5, 5-6 27 I Cor. 6, 9-10 2 sed haereticum v 5 luxoriosum Mmlq 7 commessatorem L commisatorem M comesatorem Nm2 comissatorem ç comessatorem Vv sed catholicum v 9 conclusit <; 11 possedebunt Nml (saepius) 14 et om. M enim] autem βυ Eug. quoniam] quod (d s. Z.) N 18 de om. L 21 circumseptum codd. praeter NVm2 circumsepto catholico v 22 adulemur Jm2Vv 23 impunitatem KNm2§ 24 iis v 26 corinteos Nml 27 inquid ç )

253
neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. non ait: \'qui haec omnia uitia simul habuerint regnum dei non possidebunt\', sed: \'neque illi neque illi\', ut in singulis hoc subaudias quod nulli eorum regnum dei possidebunt. sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt, pro diuersitate criminum esse diuersas et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam uobisin die iudicii. sed tamen ad non possidendum regnum dei tantundem ualet ex uitiis illis quod elegeris mitius, quantum uel plura uel unum quod perspexeris grauius. et quia illi possessuri sunt regnum dei quos ad dextram constituet ille iudex, nec eis qui ad dextram constitui non merebuntur aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit. nulla uox reliqua est quam sicut haedi audiant ex ore pastoris nisi: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, licet ex illo igne, sicut dixi, diuersa possint distribui pro criminum diuersitate supplicia.