De conuersione autem nullius desperandum est siue foris siue intus constituti, quamdiu patientia dei ad paenitentiam eum adducit et uisitat in uirga facinora eorum et in flagellis peccata eorum. hoc modo enim misericordiam suam non dispergit ab eis, si et ipsi aliquando misereantur animae suae placentes deo. sicut enim bonus qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, sic et malus siue foris siue intus qui perseuerauerit usque in finem saluus non erit. neque nos dicimus: \'ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam baptismi consequuntur,\' si gratia baptismi in ipsa salute intellegitur quae per sacramenti celebrationem confertur, sed hanc salutem multi nec intus consequuntur, quamuis sacramentum quod per se sanctum est eos habere manifestum sit. recte itaque nos dominus ammonet in euangelio, ne consentiamus male suadentibus et sub Christi nomine ambulantibus, sed hi et intus et foris inueniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius [*]( 8 Matth. 7, 23 9 Matth. 25, 41 12 cf. Rom. 2, 4 13 cf. Ps. 88, 33-34 15 cf. Eccli. 30, 24 16 cf. Matth. 24, 13 19 cf. Cypr. ep. 73, 16 24 cf. Marc. 13, 21 ) [*]( 2 perfectionem atque unitatem L 10 paratus v 11 disperandum MfJ-ç 12 constitutis Nml$pr. 13 eum om. Fjis 14 enim modo v 15 dispargit MmlfJ-ç 17 hic s. I. K 18 non om. Jml 19 dicimus] add. quod KVv 20 consecuntur NV gratiam LNmlqml 21 celebrationem sacramenti v 22 consecuntur V 24 dominus nos v admonet MNm2 nec L 25 et] sed v hii KmlNmlVml\\i.<; 26 foras] foris MfJ-ç )
247
intus mali fuerint, et utique de uasis in domo magna positis dicebat apostolus: si quis autem emundauerit semet ipsum ab istiusmodi, erit uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum semper paratum. quomodo autem se ab eiusmodi quisque mundare debeat, paulo superius ostendit dicens: recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini, ne audiat in fine cum palea, siue quae ante de area uolauit siue quae in ultimo separanda est: recedite a me qui operamini iniquitatem. unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim suscipienda et adsumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi ueritate. sed non utique in Christi ueritate geritur fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere, saeculo uerbis solis renuntiare. quae omnia etiam intus geri satis idoneus testis ipse declarat.
[am uero quod multis uerbis prosequitur non posse in Christo baptizari eos qui patrem Christi blasphemant, cum eos errore blasphemare manifestum sit — non enim qui accedit ad baptismum Christi aperte blasphemat patrem Christi, sed aliud quam ueritas docet de patre Christi sentiendo blasphemare conuincitur —, iam satis ostendimus ad baptismum qui uerbis euangelicis consecratur non pertinere cuiusquam uel dantis uel accipientis errorem, siue de patre siue de filio siue de spiritu sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat. multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat apostolus: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei, et percepto iam [*]( 2 II Tim. 2, 21 6 II Tim. 2, 19 9 Matth. 7, 23 10 Cypr. ep. 73, 16 14 cf. Cypr. de lapsia c. 6 15 cf. Cypr. ep. 11, 1 17 cf. Cypr. ep. 73, 17 sqq. 22 uerba iam satis ostendimus-p. 250, 11 ammonere — Eug. c. 211 27 I Cor. 2, 14 ) [*]( 2 mundauerit jto semed Kml 5 quisque ab eiusmodi v 8 finem N 9 qui] omnes qui NVv 14 repere Nml 15 foenus Nm2 fenus Rv solis uerbis Lv 25 coelestis doctrina v 26 et animales s. l, Nm2 28 ea quae Eug. )
248
baptismo dicit eos adhuc animales esse. secundum sensum autem carnalem non potest nisi carnaliter de deo sapere anima corporeis sensibus dedita. unde multi post baptismum proficientes et maxime qui infantes uel pueri baptizati sunt, quanto magis eorum intellectus serenatur et inluminatur, dum interior homo renouatur de die in diem, priores suas opiniones, quas de deo habebant cum suis phantasmatis ludificarentur, inridentes et detestantes adque confitentes abiciunt, nec tamen ideo non accepisse baptismum existimantur aut tale baptismum accepisse dicuntur qualis fuit error ipsorum, sed in eis et sacramenti integritas honoratur et mentis uanitas emendatur, etiamsi confirmata et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est baptismum illic euangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali errore caecatur. et propterea si resipiscens uiderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat, nec quia error illius inprobandus est, propterea in illo Christi baptismus exsufflandus est. iam enim ex his, quos intus contingit de deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse sacramenti ueritatem a male credentis errore, quamuis utrumque in homine uno ualeat inueniri, et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus uero tamen sacramento fuerit baptizatus, cum ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei uera succedit, non sic potest etiam uero baptismo uerus baptismus succedere, quia idem ipse sibi succedere non potest, quia nec decedere
[*]( 1 cf. I Cor. 3, 2 5 cf. II Cor. 4, 16 ) [*]( 1 adhuc s. 1. K adhoc Jml autem sensum Kml Eug. cod. V 2 de deo carnaliter v 5 intellectus eorum v 6 nouatur Nml oppiniones L 7 cum] in Nml fantasmatis .lKLmlMmlNmlp.r; fantasmatibus Lm2Mm2Nm2 phantasmatibus Vv inrident (3 Eug. 8 confidentes Lml confutantes Lm2 9 talem KMVm2v 13 caluerat Lp.ml estf add. si Vm2v 15 respiciens p Eug. 16 non simul-acceperat om. L 18 baptismus Christi in illo v exsuflandus JKNml exufflandus Nm2 19 iis v contigit$Eug. 21 malis Mml 23 fuerit] foris Vmlpc 24 uera] ueritas N ) 249
potest. ad hoc ergo haeretici ad catholicam ueniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod dei bonum est repetatur.
Dicit aliquis: \'nihilne ergo interest, si duo in errore pari adque malitia constituti sint nec uita et corde mutato alius eorum foris alius intus baptizetur?\' fateor interesse. ille enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur sed eo quod foris est — est enim etiam ipsius diuisionis nec nullum nec paruum malum —, si tamen ille qui intus baptizatur non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse uoluit, sed quod unitatem ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum uerbi gratia id sentire de Christo quod Fotinus opinatus est et in eius haeresi baptizari extra ecclesiae catholicae communionem, alium uero hoc idem sentire sed in catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit et illud quod tenebat elegerit. quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris est esse peiorem. itaque in hoc sola falsa \'opinio, in illo autem etiam ipsa diuisio corrigenda est, sed in neutro ipsorum sacramenti ueritas repetenda. quodsi quisquam idem sentiat quod illi et esse haeresem nouerit ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari uoluerit uel in ea baptizatus propter hoc inde exire noluerit, non solum separatus habendus est, uerum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et diuisioni unitatis [*]( 1 adhuc Kml 2 dei om. L bonum dei Kv 5 sunt J et} nec NVv 7 non eo quod baptizatur om. L 8 enim om. Eug. codd. VA etiam om. L 9 nullam Nml 10 temporalem Mmlp.ç 12 concisioni ex concisionis J 16 communionem] unitatem Eug. cod. V 19 manifesta JXj3 catholicae om. M 21 foris baptizatus est v est om. Mp.mlç 22 ne in utro fiml 24 haeresim Jm2MXm2 nouerit haeresim v 27 exire inde v 28 separandus gjpr. )
250
fallaciam simulationis adiungit. quamobrem cuiusque hominis prauitas quanto periculosior est et tortuosior, tanto instantius et operosius corrigenda est. nec ideo tamen si quid habet integrum praesertim non suum sed dei, propter eius prauitatem uel nullum putandum est uel eodem modo uituperandum uel eius prauitati tribuendum ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae et eunti post amatores suos dedit panem suum et uinum suum et oleum suum et alia uel alimenta uel ornamenta, quae nec a se ipsa nec ab eius amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique uoluit ad quem redeat ammonere.
Numquid potest, inquit, uis baptismi esse maior aut potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur et sanguine suo baptizetur? et tamen, inquit, neque hoc baptisma haeretico prodest, si quamuis Christum confessus extra ecclesiam fuerit occisus. hoc uerissimum est. extra ecclesiam quippe occisus caritatem non habuisse conuincitur, de qua apostolus dicit: et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. quodsi propter hoc quia caritas deest passio nihil prodest, nec illis prodest, quos intus in inuidia et maliuolentia sine caritate uiuere Paulus dicit, Cyprianus exponit, et tamen uerum baptisma possunt et accipere et tradere. salus extra ecclesiam non est. quis negat? et ideo quaecumque ipsius ecclesiae habentur, extra ecclesiam non ualent ad salutem. sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. qui non habet, ut habeat baptizandus [*]( 6 cf. Os. 2, 5-7 12 Cypr. ep. 73, 21 19 I Cor. 13, 3 25 Cypr. ep. 73, 21 ) [*]( 2 et tortuosior est v 4 prauitatem eius v 11 admonere MNm2 12 maior esse v 1-t fateatur N et] ut Cypr. 15 inquid Vç neque] nec Cypr. 16 si] sic KmlN, om. Vv Cypr. 17 hoc-occisus om, ppr. 22 nihilj add. mihi L illius L in inuidia intus v 23 in om. p 24 uerbuni Vmlp.mlç baptismum L 25 Saulus Lml salus, inquit v 28 est baptizandus ut habeat v )
251
est, qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. nec adultera est aqua in baptismo haereticorum, quia nec ipsa creatura quam deus condidit mala est nec uerba euangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo uiro sacramenti habeat ornamentum. potest igitur nobis et haereticis baptisma esse commune, cum quibus potest et euangelium esse commune, quamuis a fide nostra error distet illorum, siue aliud de patre uel de filio uel de spiritu sancto sentiant quam ueritas habet siue ab unitate praecisi non colligant cum Christo sed spargant, quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum auaris, cum raptoribus, cum ebriosis et ceteris eiusmodi pestibus, de quibus dicitur: regnum dei non possidebunt, et baptismatis sacramentum esse commune et tamen uitia quibus a regno dei separantur non esse communia.
Neque enim de solis haeresibus dicit apostolus: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. sed non pigeat paululum aduertere quae simul enumeret. manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorumseruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia. quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. constituamus ergo aliquem castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum, [*]( 10 cf. Matth. 12, 30 13 I Cor. 6, 10 17 Gal. 5, 21 19 Gal. 5, 19-21 25 uerba constituamus ergo-po 253, 14 Sodomis quam uobis in die iudicii — Eug. c. 212 ) [*]( 2 adulteria L 7 potest] puto N communem Lml 8 de] in p 10 proecisi Jml 11 si] qui L 18 paulolum L paulam ppr. 19 inquid q 20 immanditiae KVm2 luxoriae Mq 23 comesationes JNm2\\s. commessationes LM comissationes Nml commesationes ç •comessationes Vv 26 hospitalitatem p )
252
non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est regnum dei non possessurum. constituamus alium fornicatorem, inmundum, luxuriosum, auarum uel etiam apertius idolis deditum, ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit apostolus: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? si hoc dicimus, nos ipsos seducimus; nam sermo dei non nos seducit, qui nec tacet nec parcit nec ulla adulatione nos decipit. ideo quippe et alibi dicit: hoc enim scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus uerbis. non est ergo quod de sermone dei conqueramur. dicit omnino et aperte ac libere dicit eos qui male uiuunt ad regnum dei non pertinere.
His igitur omnibus uitiis circumsaeptum catholicum non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est, inpunitatem quam scriptura diuina non promittit promittere audeamus. nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur quod regnum dei non possidebunt. nolite, inquit,\' errare. neque fornicatores neque idolis seruientes [*]( 9 Gal. 5, 21 12 cf. I Ioh. 1, 8 14 Eph. 5, 5-6 27 I Cor. 6, 9-10 2 sed haereticum v 5 luxoriosum Mmlq 7 commessatorem L commisatorem M comesatorem Nm2 comissatorem ç comessatorem Vv sed catholicum v 9 conclusit <; 11 possedebunt Nml (saepius) 14 et om. M enim] autem βυ Eug. quoniam] quod (d s. Z.) N 18 de om. L 21 circumseptum codd. praeter NVm2 circumsepto catholico v 22 adulemur Jm2Vv 23 impunitatem KNm2§ 24 iis v 26 corinteos Nml 27 inquid ç )
253
neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. non ait: \'qui haec omnia uitia simul habuerint regnum dei non possidebunt\', sed: \'neque illi neque illi\', ut in singulis hoc subaudias quod nulli eorum regnum dei possidebunt. sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt, pro diuersitate criminum esse diuersas et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam uobisin die iudicii. sed tamen ad non possidendum regnum dei tantundem ualet ex uitiis illis quod elegeris mitius, quantum uel plura uel unum quod perspexeris grauius. et quia illi possessuri sunt regnum dei quos ad dextram constituet ille iudex, nec eis qui ad dextram constitui non merebuntur aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit. nulla uox reliqua est quam sicut haedi audiant ex ore pastoris nisi: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, licet ex illo igne, sicut dixi, diuersa possint distribui pro criminum diuersitate supplicia.
Utrum autem catholicum pessimis moribus alicui haeretico, in cuius uita praeter id quod haereticus est non inueniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. si autem quis dicat: \'quia haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia [*]( 13 Matth. 11, 24 20 Matth. 25, 41 ) [*]( 6 in s. Z. L, om. p Eug. subaudiatis N 9 ipsas poenas v cruciabantur Jml qui] quibus L 11 disparilibus N 12 peccatorim Jml frustra enim Lml 13 ait] dicit Mv 17 sint p.ml dexteram JVfit?, item lin. 18 19 sinistra L reliqua uox v 20 hedi KLMNp.ç 21 diabulo J 22 dixit ppr. possunt N 26 proponere Vmlpml 27 quis autem L 28 qui ne talia$pr. )
254
consequantur; carnalis est enim et animalis ac per hoc et aemulus sit necesse est et animosus et inuidus et inimicus ipsi ueritati ab eaque dissentiens>, intellegat et de illis malis quod unum mitius elegerit solum in quoquam esse non posse, ea scilicet causa, quoniam carnalis et animalis est. uelut ebriositas, quam non solum sine horrore nominare sed etiam cum hilaritate praedicare iam populi consuerunt, numquid in quo fuerit sola esse poterit? quis enim ebriosus non et contentiosus et animosus et inuidus et a praeceptorum sanitate dissentiens et arguentibus se grauiter inimicus? iam uero ut et fornicator et adulter non sit, difficile est. potest tamen non esse haereticus, sicut haereticus potest non esse ebriosus nec adulter aut fornicator nec luxuriosus aut amator pecuniae aut ueneficus et simul haec omnia potest non esse. neque enim unum aliquod uitium omnia cetera consequuntur. propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus uitiis, alio haeretico sine his quae possunt non esse in haeretico, quamuis contra fidem non uterque disputet et tamen contra fidem uterque uiuat et spe uana uterque fallatur et a caritate spiritali uterque dissentiat et ob hoc uterque ab illius unicae columbae corpore alienus sit, cur in uno eorum sacramentum Christi cognoscimus, in alio nolumus, quasi aut huius aut huius sit, cum in utroque idem sit et non nisi dei sit et quamuis in pessimis bonum sit? et si hominum qui hoc habent alius est alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo quam in isto, quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem baptismum gerit, nec si unus eorum sit bonus alius malus, in malo malus est baptismus et in bono
[*]( 20 cf. Cant. 6, 8 ) [*]( 2 ueritate Nml 3 habeaque p.ml 4 eligeret L 5 est et ani-_ malis L 7 populi praedicare iam consueuerunt v 8 potuerit L 11 post (in mg. potest) Lml pot#est p. 13 luxoriosus ç; pecunia Vml\\jl? 15 consecuntur Vç; 17 iis Vv 18 pr. utraque Jml 19 a om. L(i pr. 20 ob] ab Nml illis L 22 agnoscimus v 23 cum 8. l, K 26 alt. in om. N 28 malo] malum fis ) 255
bonus, sed in utroque bonus, sicut lumen solis uel etiam lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam in melioribus, sed idem in utrisque, quamuis eos diuerse pro illorum diuersitate uel laetificet uel excruciet.
Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi et pro Christi nomine occisi etiam sine baptismo coronarentur, quid ad rem pertineat non satis intellego, nisi forte quia dicebant multo magis haereticos cum baptismo Christi posse ad regnum eius admitti quo catechumeni admitterentur, cum ipse dixerit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum diuina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere. sed etiam in ipsa intus catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus, nec ideo tamen sacramento baptismatis, quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam aut catechumeni sacramentum sacramento baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. iste enim et ante baptismum sancto spiritu impletus est, ille et post baptismum inmundo spiritu inflatus est. uerumtamen Cornelius si etiam spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti tanti sacramenti reus fieret. cum autem baptizatus est, non utique melius sacramentum quam Simon accepit, sed diuersa hominum merita sub eiusdem sacramenti pari sanctitate [*]( 5 cf. Cypr. ep. 73, 22 10 Ioh. 3, 5 21 cf. Act. cap. 10 cf. Act. 8, 13. 18. 19 ) [*]( 3 alt. in] non Nml 5 de om. L cathecumenus JmlK constantert cathecuminus M, cet. uariant 7 conarentur L pertineant L 9 quo (o in ras.) L q** J 11 intrauit Ntnl 16 imbutus KMYp. 17 sacramento om. ppr. baptismo Mm2 19 enim] add. erat Mm2 20 simomone Lml 21 sancto—baptismum om. L sanctum spiritum Nml 22 immundo KNm2\\j.qv 23 uoluisset L contemtu J contenti Vml contemti !-,-mlç 24 baptizatus (om. est) p. baptizatur M 25 sinon q )
256
distincta sunt. ita non auget aut minuit baptismatis sanctitatem uel bonum uel malum hominis meritum. sicut autem bono catechumeno baptismus deest ad capessendum regnum caelorum, sic malo baptizato uera conuersio. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. namque ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. rursus ne percepto baptismo secura esset iniquitas, dictum est: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. alterum sine altero parum est; utrumque perficit illius possessionis heredem. sicut ergo non debemus inprobare iustitiam hominis quae prius esse coepit quam coniungeretur ecclesiae, sicut esse coeperat Cornelii iustitia prius quam esset ipse in plebe christiana — quae neque si inprobaretur dixisset ei angelus: acceptatae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae, neque si sufficeret ad capessendum regnum caelorum ut ad Petrum mitteret moneretur —, sic non est inprobandum euangelicum baptismi sacramentum, etiamsi extra ecclesiam fuerit acceptum. quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem baptismi sua quoque prauitate correcta incorporetur ecclesiae, sic haereticorum errorem corrigamus, ut quod in eis non eorum sed Christi est agnoscamus.
[*]( 5. 10 Ioh. 3, 5 6. 12 Matth. 5, 20 19 Act. 10, 31 ) [*]( 1 ita] add. ut L 3 capescendum Nml 4 conuersio (uer in ras.) Nm2 6 intrauit Nml 8 farisseorum N, item lin. 13 9 cathecumeni JKNml cathecumini cet. 11 introibit Mp. 12 iniquitas] inquit N iniquitas baptizatorum v 18 corneli Mws iustitia Cornelii v ipse esset v christiani Nml 19 acceptae qm2v 21 si om. L 26 non corporetur L errore Kml corrigamus errorem v 28 agnoscimus L ) 257