At enim peiores sunt exteriores quam interiores mali. magna quidem quaestio est, utrum peior fuerit Nicolaus iam exterior quam Simon adhuc interior, quia ille haereticus, iste magus. quodsi ipsa diuisio, quia uiolatae caritatis certissimum indicium est, grauius habetur malum, concedo ita esse. sed multi amissa caritate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur et sua quaerentes, non quae Iesu Christi, non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. unde dictum est in laude caritatis: non quaerit quae sua sunt.
Nunc ergo quaeritur quomodo poterunt homines ex parte diaboli pertinere ad ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, de qua etiam dictum est: una est columba mea. quodsi non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere et intrinsecus insidiantes et extrinsecus oblatrantes. tales tamen etiam intus et accipiunt baptismum et habent et tradunt sanctum per se ipsum nec ulla ex parte illorum malignitate uiolatur, in qua in finem [*]( 5 cf. Matth. 13, 23. Luc. 8, 15 10 cf. Apoc. 2, 6 11 cf. Act. 8, 9-24 15 cf. Phil. 2, 21 17 I Cor. 13, 5 20 cf. Eph. 5, 27 22 Cant. 6, 8. ) [*]( 2 ficilius Jml 3 quidem L conuersatione LVml 4 sterelitate Vp., unitate Nml 5 trigenum Nm2 6 si om. p zizaniae (zizania M) sola p 7 in] im Nml 10 iam] aut J exterior iam v * 11 Simon] bi non L 12 certissimum s. l. K 13 iudicium p.ç 15 emulumentis L 16 uolunt L 19 poterunt Kml poterant cet. p 23 insidiantes et extrinsecus s. l. K 26 alt. in s. l. K fine Vmlp.,)
240
usque perdurant. quocirca idem nos beatus Cyprianus docet per se ipsum esse considerandum baptismum uerbis euangelicis, sicut accepit ecclesia, consecratum, non adiuncta neque permixta ulla peruersitate adque malitia siue accipientium siue tradentium, quandoquidem ipse utrumque nos ammonet, et intus fuisse quosdam non seruantes beniuolam caritatem, sed in inuidia et maliuola dissensione uersatos, de quibus Paulus apostolus locutus est, et ex parte diaboli esse inuidos, sicut in epistula quam de zelo et liuore scripsit apertissima uoce testatur. quamobrem cum manifestum sit fieri posse, ut in eis qui sunt ex parte diaboli sanctum tamen sit sacramentum Christi non ad salutem, sed ad iudicium eorum, non solum si post acceptum baptismum peruertantur, sed etiam si tales accipiant, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, nec ideo, si correcti postea fuerint, illud quod peruersi acceperant iterandum est, quantum arbitror, iam claret et liquet in ista quaestione de baptismo non esse cogitandum quis det sed quid det, aut quis accipiat sed quid accipiat, aut quis habeat sed quid habeat. si enim homines ex parte diaboli et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes possunt tamen et accipere et habere et dare baptismi sanctitatem nullo modo sua peruersitate uiolatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris ammonemur, ut quid tribuimus haereticis aliena? ut quid dicimus eorum esse quod Christi est, ac non potius in eis et imperatoris nostri signa cognoscimus et desertorum facta emendamus? quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui,
[*](14 Cypr. ep. 11, 1 27 Cypr. ep. 73, 14 ) [*]( 1 nos idem v 2 considerandum esse v 5 utrumque nos ipse v admonet MNm2 6 beneuolam Kmlv 7 in om. Pp)*. inuidiam L 8 sicut] et add. Kml 9 libore Vp.ç 14 accipiunt v 16 fierint Nml persi Jml acciperant Nml 19 pr. quid] qui Kml 21 pr. et om. w 23 admonemur KMNm2 admouemur L 25 signato Kml 28 all. in] de Cypr. ) 241
aliud eos quiforissunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. sed et multi qui intus sunt . contra ecclesiam faciunt male uiuendo et in suam uitam infirmas animas traducendo, et nonnulli qui foris sunt in Christi nomine loquuntur nec operari quae Christi sunt sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur uel corripimus uel arguimus uel hortamur. nam et ille foris erat qui cum discipulis non sequebatur et in nomine Christi expellebat daemonia, quod dominus ne prohiberetur ammonuit, quamuis utique in quo saucius erat curandus esset illis uerbis domini ubi ait:quinon est mecum aduersus me est, et qui mecum non colligit spargit. et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi non contra ecclesiam et intus ex parte diaboli contra ecclesiam.
Quid quod etiam mirum est, quod accidere posse inuenit qui diligenter aduertit, quosdam salua caritate docere aliquid inutile, sicut Petrus gentes iudaizare cogebat, sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari — unde talibus bonis membris in caritate radicatis et in aliquo non recte ingredientibus dicit apostolus: si quid aliter sapitis, id quoque deus uobis reuelabit —, et quosdam rursus sine caritate docere aliquid salubre, de qualibus dominus ait: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. unde et apostolus de illis inuidis et maliuolis, christianam tamen salutem adnuntiantibus: siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur. quapropter et intus et foris peruersitas hominum corrigenda est, diuina [*]( 8 cf. Luc. 9, 49-50 10 Matth. 12, 30 16 cf. Gal. 2, 14 19 Phil. 3, 15 22 Matth. 23, 2-3 25 Phil. 1, 18 2 baptizare Mv Cypr. baptizari cet., cf, p. 233, 18 molti Jml 4 in om. JLNmlfy 5 locantur V 6 corripiamus pFf. 7 sequebatur Christum NVv 9 ammonunt Nml admonuit MNm2 10 illius L 11 aduersum (iv 14 etiam om. L 16 cogebat iudaizare Kmlv 20 nobis deus v reuelauit j) 21 qualibus] libus Jml ait] dicit v 22 cathedra p 23 nolite facere v 24 maleuolis Kv 25 occassione Nml 26 inquid q ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 16 )
242
uero sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod etsi aput eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. non nos concedimus haeretico baptismum, sed illius baptismum, de quo dictum est: hic est qui baptizat, ubicumque inuenerimus agnoscimus. perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra ecclesiam nec intra ecclesiam remissionem accipit peccatorum, aut si propter uim sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem uis operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem daemoniorum etiam foris operabatur.