De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Ecclesia paradiso conparata indicat nobis posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere uel tenere. nam et flumina de fonte paradisi, sicut scriptura testatur, etiam foras largiter manauerunt. nominatim quippe commemorantur et per quas terras fluant et quia extra paradisum constitutae sunt omnibus notum est. nec tamen in Mesopotamia uel in Aegypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae quae in paradiso commemoratur. ita fit, ut, cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. sic ergo baptismus ecclesiae potest esse extra ecclesiam, munus autem beatae uitae non nisi intra ecclesiam repperitur, quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et soluendi claues accepit. haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem, per quam coniugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest, qui si non superbiant, in sortem hereditatis uocantur, si autem superbiant, extra remanebunt.
Magis ergo, quia pro ecclesiae honore adque unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid aput eos eius agnoscimus, sed eos arguentes doceamus quod ex unitate habent non ualere ad salutem, nisi ad eandem uenerint unitatem. aqua enim ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est bene utentibus, ea uero bene uti extra ecclesiam nemo potest. male utentibus autem et foris et intus ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. et ideo baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et adulteris habeatur, [*](2 cf. Cypr. ep. 73, 10 5 cf. Gen. 2, 10-14 14 cf. Matth. 16, 18-19 24 cf. Cypr. ep. 73, 11 ) [*]( 3 eius baptismum v 7 constitutae (scil. terrae)] constituta KMm2 Nm2v constite VmJ, cf. VII 4, 7 init. 11 beatitudo-paradieum om. L 13 manus Nml reperitur Nm2zv 14 supra N 16 sui sponsi v 17 non] con L 18 uocabuntur v 24 aqua] atque Nml 26 autem utentibus v 28 potest e/////////////uptis (locus detritus) K)
Nam et hoc in quadam epistula sua dicit ad clericos de deprecando deo, transfigurans in se sicut sanctus Danihel peccata populi sui. nam inter multa mala quae commemorat etiam hoc ait: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, sicut de quibusdam dicit apostolus: confitentur enim deum se nosse, factis autem negant. hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus ecclesia uersari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo uerbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus: sic et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in deum, quam utique non habebant de quibus dicitur: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes. et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in uia Christi et eius amici malint esse quam saeculi.
Cui si obtemperassent et recte iam uiuere non ut pseudochristiani, sed ut ueri christiani coepissent, numquid eos iuberet denuo baptizari? non utique, sed hoc eis praestaret uera conuersio, ut sacramentum, quod. non mutatis ualebat ad perniciem, mutatis ualere inciperet ad salutem, quia nec isti ecclesiae deuoti sunt, qui uidentur esse intus et contra [*](9. 18 Cypr. ep. 11, 1 10 Tit. 1, 16 15 I Petr. 3, 21 26 cf. Cypr. ep. 73, 11 ) [*]( 2 pertinent ad eam M 7 deprecando JLN Cypr. codd. precando cet. v 11 nosae se deum v negat Vς 12 hoc N ecclesiae Nml 15 sic] quod v saluos facit baptisma v 17 in deum JK (s. Z. m2), L, om. cet. v 18 et om. M 22 si] se ppr. 23 uere Mws 25 conuersionem Nml conuersatio $pr. 26 quia] qua J qu*a (i eras.) K 27 deuote Nml )