De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Harum et talium rerum consideratione patres nostri non solum ante Cyprianum uel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam consuetudinem tenuerunt, ut, quidquid diuinum adque legitimum in aliqua haeresi uel schismate integrum repperirent, adprobarent potius quam negarent, quidquid autem alienum et erroris illius uel dissensionis proprium, ueraciter arguerent et sanarent. sed ea, quae ex illa epistula quae ad Iubaianum scripta est consideranda remanent, propter huius uoluminis modum ab alio quantum opinor exordio suscipienda adque tractanda sunt. [*]( 1 farisaei N 2 ut cum (del.) deum plebe N relinquentem Nml ■quodadmodo Kml 3 tempore Nml 6 sua s. I. K 7 mandauit Nml 8 successerant Nml 9 in ipse iri Jml post in ecclesia v 10 in ■om.$v pronuntiabatur L pronuntiebatur Nml 19 tenuerint Mmll1<; 20 hesesi Jml 21 reperirent N quam] quem N 22 et erroris] et roris Nml (corr. erroris) 23 epistola illa v 24 remanerent liml remanserunt Nm2v 26 sunt] add. EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER TERTIUS -(CONTULI add. K SCI AVGUSTINI add. N) INCIPIT LI- BER QUARTUS codd. )
Ecclesia paradiso conparata indicat nobis posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere uel tenere. nam et flumina de fonte paradisi, sicut scriptura testatur, etiam foras largiter manauerunt. nominatim quippe commemorantur et per quas terras fluant et quia extra paradisum constitutae sunt omnibus notum est. nec tamen in Mesopotamia uel in Aegypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae quae in paradiso commemoratur. ita fit, ut, cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. sic ergo baptismus ecclesiae potest esse extra ecclesiam, munus autem beatae uitae non nisi intra ecclesiam repperitur, quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et soluendi claues accepit. haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem, per quam coniugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest, qui si non superbiant, in sortem hereditatis uocantur, si autem superbiant, extra remanebunt.
Magis ergo, quia pro ecclesiae honore adque unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid aput eos eius agnoscimus, sed eos arguentes doceamus quod ex unitate habent non ualere ad salutem, nisi ad eandem uenerint unitatem. aqua enim ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est bene utentibus, ea uero bene uti extra ecclesiam nemo potest. male utentibus autem et foris et intus ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. et ideo baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et adulteris habeatur, [*](2 cf. Cypr. ep. 73, 10 5 cf. Gen. 2, 10-14 14 cf. Matth. 16, 18-19 24 cf. Cypr. ep. 73, 11 ) [*]( 3 eius baptismum v 7 constitutae (scil. terrae)] constituta KMm2 Nm2v constite VmJ, cf. VII 4, 7 init. 11 beatitudo-paradieum om. L 13 manus Nml reperitur Nm2zv 14 supra N 16 sui sponsi v 17 non] con L 18 uocabuntur v 24 aqua] atque Nml 26 autem utentibus v 28 potest e/////////////uptis (locus detritus) K)
Nam et hoc in quadam epistula sua dicit ad clericos de deprecando deo, transfigurans in se sicut sanctus Danihel peccata populi sui. nam inter multa mala quae commemorat etiam hoc ait: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, sicut de quibusdam dicit apostolus: confitentur enim deum se nosse, factis autem negant. hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus ecclesia uersari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo uerbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus: sic et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in deum, quam utique non habebant de quibus dicitur: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes. et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in uia Christi et eius amici malint esse quam saeculi.
Cui si obtemperassent et recte iam uiuere non ut pseudochristiani, sed ut ueri christiani coepissent, numquid eos iuberet denuo baptizari? non utique, sed hoc eis praestaret uera conuersio, ut sacramentum, quod. non mutatis ualebat ad perniciem, mutatis ualere inciperet ad salutem, quia nec isti ecclesiae deuoti sunt, qui uidentur esse intus et contra [*](9. 18 Cypr. ep. 11, 1 10 Tit. 1, 16 15 I Petr. 3, 21 26 cf. Cypr. ep. 73, 11 ) [*]( 2 pertinent ad eam M 7 deprecando JLN Cypr. codd. precando cet. v 11 nosae se deum v negat Vς 12 hoc N ecclesiae Nml 15 sic] quod v saluos facit baptisma v 17 in deum JK (s. Z. m2), L, om. cet. v 18 et om. M 22 si] se ppr. 23 uere Mws 25 conuersionem Nml conuersatio $pr. 26 quia] qua J qu*a (i eras.) K 27 deuote Nml )
Non itaque baptisma haereticorum acceptamus, quando post eos non baptizamus, sed quod Christi esse cognoscimus etiam in malis hominibus siue aperte foris siue intus occulte separatis, illis in ea re in qua deuiabant correctis debita ueneratione suscipimus. sicut autem urgeri uideor cum mihi dicitur: \'ergo haereticus dimittit peccata?\', sic et ego urgeo cum dico: \'ergo qui caelestia mandata non seruat, auarus raptor faenerator inuidus, uerbis saeculo, non factis renuntians dimittit peccata?\' si per uim sacramenti dei, sicut ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille, illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, incorruptae sanctae pudicae, non habentis maculam et rugam, nec ille nec ille inuenitur. et quomodo accipienti non prodest baptismus ei qui saeculo uerbis, non factis renuntiat, sic non prodest ei qui in haeresi uel in [*]( 4 Matth. 7, 23 5 cf. Cypr. ep. 73, 11 25 cf. Eph. 5, 27 ) [*]( 4 discedite j3 5 esse in ecclesia v 6 baptismo ecclesiae baptizare v 7 prode est p.ç 8 uerba J conuersatione LNml$pr. mutantur Nml 10 prode esse fjn; 11 et] est Nml 14 haereticorum baptisma v 17 deuiebant Nml correptis ppr. 18 suscepimus Nml 19 urgueo J 20 foenerator Nm2 fenerator w 21 non factis saeculo v 25 habentes Nml 26 pr. et] aut Nm2 Vv 28 renuntiant Lçml alt. in om. Nv )
Baptizatus ergo in haeresi non fit templum dei. numquid tamen ideo pro non baptizato habendus est? nam nec intus auarus baptizatus fit templum dei, si ab auaritia non recesserit. qui enim fiunt templum dei. possident utique regnum dei. apostolus autem dicit inter multa: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt. auaritiam quippe idolorum seruituti alio loco idem apostolus conparat: et auaritia, inquit, quae est idolorum seruitus. quem sensum idem Cyprianus sic exaggerauit in epistula ad Antonianum, ut eorum peccato, qui tempore persecutionis per libellos se turificaturos professi erant, auarit(iam) conparare non dubitaret. sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae trinitatis non fit tamen templum dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in eodem nomine baptizatus fit templum dei, si ab auaritia non recedat, quae est idolorum seruitus. nam et hoc idem apostolus dicit: quae conpositio templo dei cum idolis? non ergo de nobis quaeratur, cuius dei templum fiat quem dicimus templum dei non fieri. nec tamen ideo non baptizatur nec eius error inmundus efficit ut non sit sanctum sacramentum, quod accepit uerbis euangelicis consecratum, sicut nec illius auaritia quae est idolorum seruitus et magna inmunditia potest efficere, ut non sit sanctum baptisma quod accipit, etiam si ab alio similiter auaro per eadem uerba euangelica baptizetur. [*]( 3 cf. Cypr, ep. 73, 12 7 1 Cor. 6, 10 9 Col. 3, 5 11 cf. Cypr. ep. 55, 27 18 II Cor. 6, 16 ) [*]( 1 baptizatus L 4 pro s. l. K baptizato non N$v auarus intus v 5 ab om. p 9 auaritiam L 10 inquid Vq 12 peccata Mm2 purificaturos Lm2§ 13 auaritiam scripsi auaris codd. auaros v, cf. p. 58, 20. 110, 18. Cresc. IIII 26, 33 med. computare ppr. dubitarent Lml sic] si Mp.ç 14 trinitates Nml tamen non fit v 18 templi J 20 alt. non del. M 21 infundus L 25 auaro similiter v ) [*]( 15* )
Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis obiciunt, quasi -consuetudo maior sit ueritate aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a . sancto spiritu reuelatum. hoc plane uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini praeponenda est. sed cum consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. deinde sequitur et dicit: ignosci enim potest, inquit, simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus: \'qui primo fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam merui, quia ignoransfeci\' postinspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo quod errauerat perseuerat prudens et sciens, sineueniaignorantiae peccat. praesumptione enim adque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. hoc uerissimum est longe grauius esse peccatum eius qui sciens quam eius qui nesciens peccauerit. et ideo uir sanctus Cyprianus, non solum doctus sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat apostolus sic ipse intellexit, ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat, non dubito quod, si istam quaestionem in ecclesia diu multumque uersatam cum uiris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est, ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae [*]( 1. 8 Cypr. ep. 73, 13 10 I Tim. 1, 13 19 cf. II Tim. 2, 24. Cypr. ep. 74, 10 ) [*]( 1 inquid Vç rationem ppr. 2 opponunt Cypr. 3 ueritati (alt. i in ras.) J 4 in del. N 5 spiritu sancto v 6 praeponenda—consuetudini om. J 7 retinere Nml 8 ignosce Vmlpq inquit (inquid 5) potest p inquit om. Kv 9 se om. L beatus apostolus Cypr. 10 primo] prius v primo, inquit Cypr. blasfemus N 17 quam eius qui nesciens s. l, K 19 docilis p 20 intellexit ipse Yx 21 deligendum Km2 ut om. p pr. 23 uersantem Mp.ml uersatem Vp.m2q 24 quas Nml 25 consilio Nml 26 demonstrarent L )
Quod autem ait: nec quisquam dicat: \'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur\', quando apostoli non nisi unam ecclesiam tradiderunt et baptisma unum, quod non nisi in eadem ecclesia sit constitutum, non me tantum mouet, ut baptismum Christi etiam aput haereticos inuentum audeam reprobare — sicut etiam ipsum euangelium cum aput eos inuenio necesse est ut [*]( 7 I Tim. 1, 13 13 Eph. 5, 5 21 Cypr. ep. 73, 13 ) [*]( 1 faciat-quod om. L 2 ammissio JKNml$pr. amissio L 5 blasfemias N 6 ignorantiam pertinere peccati Nm2v testimonium posuit. MNm2v 9 ut dixi s. 1. K amborum NVv 10 blesphemia J blasfemi*a N idolalatria J idolatria LNm2V)s.c, 12 inueniri similem F-pr. sermonem om. L 17 illis JVv 19 ligator Lml 22 apostolicis p 23 u*nam N tradiderint Cypr. 24 non om. Jffi; 25 mouet] uocet L 27 etiam] enim J .- )
Non ergo inuenimus ab apostolis aliquem, cum aput haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse. sed neque hoc inuenimus, ab haereticis aliquem uenientem, qui aput illos fuerit baptizatus, ab apostolis denuo baptizatum. sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum uersus respicientes non uidebant a posterioribus institutam, recte ab apostolis tradita creditur, et talia multa sunt, quae longum est repetere. quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei uisum est uolens persuadere Cyprianus ait: nec quisquam dicat: \'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur\', quanto robustius nunc dicimus: \'quod ecclesiae consuetudo semper tenuit et quod haec disputatio dissuadere non potuit et quod plenarium concilium confirmauit, hoc sequimur\'! huc accedit, quia bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et scripturarum testimoniis potest etiam dici: \'quod ueritas declarauit, hoc sequimur.\'
Nam reuera illud, quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod ait apostolus: uerumtamen omni modo siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, recte Cyprianus refellit ostendens ad causam haereticorum non pertinere, quoniam de his dicebat apostolus, qui cum maliuola inuidia sua quaerentes interius uersabantur. Christum quidem adnuntiabant, sicut se habet ueritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis euangelistis illius columbae filiis adnuntiabatur. neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum baptismo [*]( 2 cf. Gal. 2, 14 12 Cypr. ep. 73, 13 21 Phil. 1, 18 28 Cypr. ep. 73, 14 ) [*]( 2 petrus apostolus L 4 esset et in Nml esse et] esset Kml 9 creditor Nml talia JKVm2v alia cet. 12 nec] ne KVv 13 sequitur L 14 et om. p pr. v 16 huc] hoc Nml quia] quod Vv 17 utraque Nml et s. l. L testimoniis scripturarum L 18 potes $pr. 20 quidem LV 21 apostolus ait v 22 occa.sionem N 25 maleuola Vv 29 inquid Nmlg )
Iam uero ipsa inuidia, quae non potest esse nisi maliuola, quantum malum est! non- quaeramus alios testes. sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et liuore dominus ueracissima intonuit et salubria praecepit. legamus ergo epistulam Cypriani de zelo et liuore et uideamus quantum malum sit inuidere melioribus, cuius mali originem ab ipso diabolo extitisse memoriter docet. zelare, inquit, quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi. deinde paulo post, cum eius mali caput adque originem quaereret: hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. et paulo post: quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti [*]( .. 7 Luc. 2, 14 20 Cypr. de zelo et liuore c. 1 24. 26 ibid. c. 4 ) [*]( . l in om. L,\' pauli apostoli L 2 discensionis Lml 3 inuidiae Mpmlq inuida (om.. et) Vml 4 discensio Ltml 5 quia$pr. 6 nec cuiusquam] aut alicuius (iv 7 nato Christo v 9 sonarent L 10 nisi.. p. corpus L 12 beneuolentia ppr. v 15 alios om. L 16 quam Nml 17 libore V,J. 18 libore Yp.ç 20 memorabiliter v iuquid Vmlz 22 ff dd Jfji? 23 delectissimi Nml postpaul-o J 24 inquid q 25 perit Cypr. 26 post om. L inquid Ve; ff Me; dd Mp.e; 27 in quo Ktnl)
Hac ille caritatis patientia tolerauit non solum in obscura quaestione bonos collegas non maliuole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando deus uoluit, etiam declarata ueritate plenario concilio firmaretur, sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae uitae moribus contra quam praedicabant faciebant, sicut de illis apostolus dicit: qui praedicas non furandum furaris. de talibus enim et iste sui temporis episcopis collegis suis et secum in communione manentibus in epistula sua dicit: esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere. hic enim nulla est quaestionis obscuritas. aperte scriptura clamat: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt et: qui pecuniam suam non dedit in usuram et: omnis fornicator et [*]( 3 I Cor. 11, 16 19 Rom. 2, 21 22 Cypr. de lapsis c. 6 26 I Cor. 6, 10 27 Ps. 14, 5 28 Eph. 5, 5 ) [*]( 5 lentiter Mmlpmlq 6 honor om. J 7 nunc] hunc Mm2 8 bona. Jml 9 et inspirante domino v 10 ad te] ante J promisimus Kml 13 in] non L aliut ç 14 praecessu Fp. 15 quando (n s. I.) K 17 obsecuritate Mmlp.c; 19 faciebant om. jipr. dicit de illis apostolus v 21 suis collegis v 25 foenus Nm2 fenus Mv 28 non om. KL. del. Nm2 in] ad S aut immundus aut ç )
Sed tamen quia inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum et imitantur illum qui sunt ex parte ipsius, non per illud quod a deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis peruersi sunt, sicut commemorat ipse Cyprianus, quia et diabolus antequam esset diabolus angelus fuit et bonus fuit, unde. sunt in unitate Christi qui sunt ex parte diaboli? procul dubio, sicut ipse dominus ait, inimicus homo hoc fecit, qui superseminauit zizania. sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. an extra unitatem ecclesiae non habet sua Christus et in unitate ecclesiae habet sua diabolus? hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra ecclesiae communionem non habeat deus aliquem suorum. sicut inter angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum, ecclesiae uero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a domino, licuerit diabolo miscere [*]( 7 cf. I Cor. 9, 22 8 cf. Matth. 13, 29 10 cf. Phil. 1, 15-18 12 cf. Sap. 2, 24--25 18 Mattb. 13, 28. 25 19 uerba sicut ergo- p. 238, 20 inprobnndum = Eug. cap. 210 27 cf. II Cor. 5, 6 ) [*]( 3 non ut β cupiditate Mml thesaurizarent LMNV 4 idolatras Lpq 8 eradicetur .lLMmlNmlp.ç 9 tritticum JK 10 Paulum apostolum Kv maleuolos Kv 12 inuidia] inmundi L 13 ipsius] illius fto 16 antequam esset diabolus om. J 22 in om. Ntnl 24 communionem ecclesiae v non habeat-sanctos om. Lml 25 habuit Lml )
Dixerit aliquis interiora zizania facilius in frumentum conuerti. concedo ita esse, sed quid hoc pertinet ad baptismum iterandum? numquid, si forte aliquis ab haereticis conuersus conuersionis suae tempore ac facilitate praeuenerit eum, qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum baptisma, et illi qui praeuentus est ab eo qui ex haereticis uenit, quia tardius correctus est, iterandum est? nihil ergo ad rem pertinet de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusue conuertat a propria peruersitate ad [*]( 3 desideretur Mm2 6 interiore Mmlp.ç 7 ammiserunt Lml 8 recedentibus J 9 aliquis KLMmlN\\ui Eug. qui om. Lml reuertentur Jml reuertitur jxm2 10 ne Mpq habet JLMmlNVm2\\i.zEugom. Vml 11 conditio NRv 13 grana] gratia L 14 cum] non Lml 16 trittico JK 17 etiam sicut J 19 sterelitatem FJJU; 20 compluit KLN 25 a om. Nml 28 de qua in ras. L quis] qui JLMm2N(; quae MmlVp. 29 se om. L dardiusue J )