De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sicut misit me, inquit, pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, inspirauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata remittentur illi, si cuius tenueritis tenebuntur illi. ergo si personam gerebant ecclesiae et sic eis hoc dictum est, tamquam ipsi ecclesiae diceretur, pax ecclesiae [*]( 3 cf. Cypr. de lapsis c. 6 23 Ioh. 20, 21-23. Cypr. ep. 73, 7 ) [*]( 1 eandem MmlV(Jo catholicam V 3 baptizant N 4 foenus N fenus Mpcp 6 potes (Jo 11 illud ex illum Kml 18 potuerunt Lml 20 debiti Jml 21 si om. $pr. 23 inquid NmlVç pater inquit L 26 remittuntur Zp illi om. [3 tenebunt V 27 illi s. l. J, om. v Cypr. ge.rebant N et in mg. K 28 dictum (t s. l., t et u in ras.) K )

215
dimittit peccata et ab ecclesiae pace alienatio tenet peccata non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium dei et orationes sanctorum spiritalium, qui omnia iudicant, ipsi autem a nemine diiudicantur. petra enim tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit; unitas tenet, unitas dimittit. pax autem huius unitatis in solis bonis est uel iam spiritalibus uel ad spiritalia concordi oboedientia proficientibus; in malis autem non est, siue foris tumultuentur siue intus cum gemitu tolerentur et baptizent et baptizentur. sicut autem isti, qui intus cum gemitu tolerantur, quamuis ad eandem columbae unitatem et ad illam gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi non pertineant, tamen, si corrigantur et se pessimos ad baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cuius eis gemitus peccata soluuntur, a cuius pace alienatis tenebantur, sic et qui apertius foris sunt, si eadem sacramenta sumpserunt, cum correcti ad ecclesiae ueniunt unitatem, non iterato baptismo, sed eadem caritatis lege et unitatis uinculo liberantur. nam si non nisi in ecclesia praepositis et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare, numquid tales erant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant? arbitror enim, quia illi dominica ordinatione fundati sint, quibus cum formam daret apostolus ait: non auarum, non turpilucrum. tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. remissam tamen peccatorum non dabant, [*]( 3 cf. I Cor. 2, 15 11 cf. Eph. 5, 27 19 cf. Cypr. ep. 73, 7 21 cf. Cypr. de lapsis c. 6 24 Tit. 1, 7 ) [*]( 3 orationem J 4 iudicantur L$v G **iam N 9 baptizant N baptizantur Nml baptizetur Mmlp.ç 11 ad om. Mp.ç 12 aliquid om. L huiusmodi Nv 13 se pessimos] sae(se-)pissimos ppr. 15 eis om. NVv alienati Nm2 17 sumserunt JKq correpti M}1ç 18 eadem] eodem Jm2 eam L 19 ecclesiae N 20 oratione ppr. 21 ttisnris N 22 foenus Nm2 23 sunt Kw 25 episcopos V )
216
quae per orationes sanctorum, id est per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent quibus datur. non enim raptoribus et faeneratoribus diceret dominus: si cui dimiseritis peccata dimittentur illi, si cui tenueritis tenebuntur. foris quidem nec ligari aliquid potest nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere, sed soluitur qui cum columba fecerit pacem et ligatur qui cum columba non habet pacem, siue aperte foris sit siue intus esse uideatur.-

Dathan uero et Abiron, qui sibi sacrificandi licentiam usurpare conati sunt contra unitatem populi dei, et filii Aaron, qui alienum ignem altari inposuerunt, nouimus quod inpune non fecerint. nec nos talia scelera dicimus inpunita remanere nisi se tales correxerint, si patientia dei ad paenitentiam adducens tempus corrigendi largitur.

Illi sane, qui propterea dicunt non esse iterandum baptismum, quia manus tantummodo inposita est eis quos Philippus diaconus baptizauerat, nihil ad rem pertinens dicunt, et absit ut, cum uerum quaerimus, talibus argumentis utamur. quapropter magis haereticis non cedimus, si, quod habent de Christi ecclesia, non esse dicamus ipsorum nec propter scelera desertorum imperatoris nostri signa nolimus agnoscere; magis, quia dominus deus noster deus zelans est, quidquid eius aput aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus, ut suum proprium esse arbitretur. ipse certe deus zelans fornicanti a se feminae in figura praeuaricatricis plebis [*]( 4 Ioh. 20, 23 5 cf. Cypr. ep. 73, 7 extr. 10 cf. Num. 16. cf. Cypr. ep. 73, 8 11 cf. Leu. 10, 1-2 16 cap. 19] cf. Cypr. ep. 78, 9-10 18 cf. Act. 8, 5-17 23 cf. Deut. 4, 24 26 cf. OB. 8, 9 ) [*]( 1 orationem L sanctorum] suam L 3 fenatoribus L 4 dimittuntur JZp 9 uideanturLml 10 et] Chore et Kv, cf. ep. 87, 4: Dathan et Abiron hiatu terrae deuoratos abyron JKLV\\i<; licentiam sacri- Scandi v 11 fili JmlK$13 alia Mp.ç 14 se om. V sapientia J 16 illa$pr. illi qui sane qui Kml 18 phylippus p. baptizaret Nml 19 et om. Nml 20 non cedimus] concedimus L 24 ei s. 1. P. 26 zelans om. J fornicantiam se L )

217
«xprobrat et dicit, quod ea quae ipsius essent dabat amatoribus suis et ab eis rursus accipiebat quae non illorum, sed ipsius erant. inter adulteram feminam et adulteros amatores dona sua tamen deus tamquam zelans iratus agnoscit. et nos haereticorum esse baptismum dicimus uerbis euangelicis consecratum, , commoti factis eorum etiam quae dei sunt eis tribuere uolumus, quasi ea contaminare potuerunt aut propterea sua facere quae dei sunt, quia ipsi dei esse noluerunt?.