De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Recte autem non mouit Cyprianum, quod scripsit Iubaianus Nouatianenses rebaptizare eos qui ad se ex catholica uenirent. neque enim quidquid haeretici peruerse fuerint imitati propterea faciendum a catholicis non est, quia illi simi- Uter faciunt; sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur catholica. haeretici enim nec si in catholica faciendum esset facere deberent, quia hoc in catholicis non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt et cum discederent abstulerunt. catholica uero propterea non debet iterare baptismum qui aput haereticos datus est, ne iudicare uideatur ipsorum esse quod Christi est aut eos non habere, quod intus cum acciperent amittere utique foras exeundo non possent. hoc enim etiam ipse Cyprianus cum ceteris statuit, ut, si ab haeresibus redirent ad ecclesiam quicumque in ea fuerant baptizati, non iam per baptismum sed per paenitentiam reciperentur. unde constat eos non posse amittere recedentes quod non recipiunt remeantes. non autem, sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam baptismus qui Christi est dici debet ipsorum. itaque cum illa ipsorum mala quando redeunt [*]( 9 cf. Cypr. ep. 73, 2 20 cf. Cypr. sentent. episc. 8 extr. ) [*](def. V) [*]( ■ 1 cenosa Mp.ç 5 illos Lml 6 non om. Mmlp. 9 nouatianensis N 13 pr. catholica] catholicam Mmlp. catholici Jm2Mm2 haeretici] add. re L 14 deberet Jml in catholicis hoc v 19 acceperint Nv- ammittere L possunt JmlMv 20 ipse etiam v 21 fuerant in ea v fuerint L 22 receperentur Lml 23 ude Lml non posse om. L 24 remanentes Mp.ç 25 terror Nml sagrilegium N 26 ipsorum est. sicut error ipsorum est sic etiam L qui om. L 27 mala. ipsorum v )

207
corriguntur, in eo quod ipsorum non est ille agnoscendus est cuius est.

Ideo autem non se nouam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri iam coeperat. anni sunt, inquit, multi et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes episcopi plurimi hoc statuerunt. proinde ab ipso Agrippino res noua facta est. quomodo autem dicat: adque exinde in hodiernum tot milia haereticorum in prouinciis nostris ad ecclesiam conuersi non aspernati sunt neque cunctati. immo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lauacri uitalis et salutaris baptismi gratiam consequerentur, non uideo, nisi forte hoc dicat \'exinde in hodiernum\', quia nulla de illis, ex quo in ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicuius excommunicationis exorta est. ceterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis uenientes, ut quid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? ut quid eidem Iubaiano dicit non se rem nouam facere aut repentinam, sed ab Agrippino institutam? cur enim Iubaianus de nouitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat ecclesia? cur denique tot eius collegae in concilio dixerunt rationem et ueritatem consuetudini praeponendam ac non potius dixerunt eos, qui aliud facere uellent, et contra ueritatem et contra consuetudinem facere?

De remissione autem peccatorum, utrum per [*]( 5 Cypr. ep. 73, 3 9 ibid. ) [*](def,V) [*]( 1 est agnoscendus v alt. est om. Mp.ç 5 sint Cypr. inquid KmlNmlq 7 conuenientes in unum Cypr. statuerint Cypr. 8 ab ipso om. Kml 11 sint Cypr. 12 sunt Jm2Mv sint cet. Cypr. 13 non sequerentur J 17 ab om. Mmlpq 19 eidem. K 20 ab Agrippino] agrippinus L 21 constitutam v enim] denique L 22 pro auctoritate £ -ritate agrippinij pergit V 28 remissionem p.ç )

208
baptismum aput haereticos fiat, quid mihi uideretur iam in alio uolumine scripsi; sed etiam hic breuiter commemoro. si fit illic remissio debitorum per baptismi sanctitatem, rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem, et ideo necessarium habent huiusmodi homines uenire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse iam desinant et eorum quae in illos redierant peccatorum purgationem in unitatis uinculo caritate operante mereantur. si autem, quamuis aput haereticos uel schismaticos idem sit baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eandem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem, tunc incipit ualere idem baptismus ad dimittenda peccata, cum ad ecclesiae pacem uenerint, ut uere dimissa non retineantur neque ut ille baptismus quasi alienus aut alius inprobetur, ut alter tradatur, sed ut idem ipse, qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. idem quippe odor erat de quo dicit apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco, et tamen: et in his qui salui fiunt, inquit, et in his qui pereunt aliis quidem odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intellegatur aliquod bonum non solum uitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.