De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid reuelatur, ut eorum patiens et humilis caritas in qua fructus maior est comprobetur, uel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diuersa sentiunt, uel quomodo accipiant ueritatem, cum contra id quod sentiebant declaratam esse cognoscunt. quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diuersum sentiebat; ait enim: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. alterum autem, id est quomodo accipere potuerit ueritatem contra id quod sentiebat inuentam, etsi litterae tacent, merita clamant. si epistula non inuenitur, corona testatur; si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat angelorum. non enim paruum documentum est pacatissimae animae in ea unitate martyrium meruisse, unde se diuersum sentiens noluit separare. homines enim sumus, unde aliquid aliter sapere quam se res habet humana temptatio est. nimis autem amando sententiam suam uel inuidendo melioribus usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis uel haeresis sacrilegium peruenire diabolica praesumptio est. in nullo autem aliter sapere [*]( 15 Cypr. sentent. episc. praef. (I 436, 1 H.) 18 cf. Cic. in Cat. I 8, 21 ) [*]( 1 hic atque hinc L dispotationibus Nm1 conlationibus] onibus Lml omnium Lm2 2 pertracta fis facit om. Nm1 5 liquidumue Nm2 liquidumque zm2 9 est maior L 12 cum om. L 13 manifestum N 15 diuersam Lm1 18 clament L 20 anglorum Nml 21 peccatissimae Nml<; 22 uoluit L 23 aliquid aliter Ymlu aliquid aliud Mm2N aliquid JKL11imlp,sG aliud aliter Vm2 res se Kv (se res habebat p. 173, 2, se res habet p. 181, 1 et V 3, 3) 24 minus L )

181
quam se res habet angelica perfectio est. quia itaque homines sumus, sed spe angeli dei sumus, quibus aequales in resurrectione futuri sumus, quamdiu non habemus perfectionem angeli, non habeamus praesumptionem diaboli. ideo dicit apostolus: temptatio uos non adprehendat nisi humana. humanum est ergo aliquid aliter sapere. propterea dicit alio loco: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit. quibus autem reuelat cum uoluerit siue in hac uita siue post hanc uitam nisi ambulantibus in uia pacis et in nullam praecisionem deuiantibus, non quales isti sunt, qui uiam pacis non agnouerunt nec propter aliud unitatis uinculum dirruperunt?ideoque apostolus cum dixisset: et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit, ne putarent praeter uiam pacis quod aliter sapiebant sibi posse reuelari, continuo addidit: uerumtamen in quod peruenimus in eo ambulemus. in quo ambulans Cyprianus perseuerantissima tolerantia non fuso sanguine sed in unitate fuso, quia si traderet corpus suum ut arderet et non haberet caritatem nihil ei prodesset, per martyrii confessionem peruenit ad angelicam lucem, ut si non antea, ibi certe reuelatum agnosceret, quod cum aliter saperet sententiam diuersae opinionis uinculo non praeposuit unitatis.

Uos itaque, Donatistae, quid ad haec dicitis? si nostra sententia de baptismo uera est, omnes qui aliter sapiebant Cypriani temporibus non sunt ab unitate ecclesiae separati, [*]( 2 cf. Matth. 22, 30 5 I Cor. 10, 13 7. 13 Phil. 3, 15 11 Ps. 13, 3 16 Phil. 3, 16 19 cf. I Cor. 13, 3 ) [*]( 1 res se KVv 2 dei om. fto 3 perfectionem angeli non habemus, praesumptionem diaboli non habeamus v perfectionem-habeamna cm. J 4 praesumtionem K 5 adprehendit L 7 in loco L quotquod V 8 dens nobis N 10 uia] uiam N 12 cognouerunt JVv, cf. p. 138, 17 13 dirrupuerunt Mml Vml\\ml disruperunt JLNVm2v diruperunt Mm2 14 nobis quoque L reuelauit $pr. 24 ad om. Nm1 25 sapiunt N 26 temporis J ecclesiae unitate v )

182
donec illud quod aliter saperent deus illis reuelaret. uos ergo quare separatione sacrilega pacis uinculum dirrupistis? si autem uestra sententia de baptismo uera est, Cyprianus et ceteri, <;um quibus eum tale concilium celebrasse perhibetis, cum eis qui aliter sapiebant in unitate manserunt. quare uos pacis uinculum dirrupistis? quodlibet horum elegeritis, contra uestram praecisionem sententiam ferre cogimini. respondete: quare uos separastis? quare contra orbem terrarum altare erexistis, quare non communicatis ecclesiis quibus epistulas apostolicas missas tenetis et legitis et secundum ipsas uos uiuere dicitis? respondete: quare uos separastis? propterea certe, ne malorum communione periretis. quomodo ergo non perierunt Cyprianus et tot collegae ipsius? qui cum crederent haereticos et schismaticos baptismum non habere, sine baptismo tamen receptis, cum peccata eorum tam inmania tamque sacrilega super eos esse crederent, eis tamen communicare quam separari ab unitate -maluerunt dicente Cypriano: neminem neminem aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes.

Si ergo tali communione malorum pereunt iusti, iam ecclesia temporibus Cypriani perierat. unde igitur extitit origo Donati? ubi catechizatus est, ubi baptizatus, ubi ordinatus, quando iam ecclesiam contagio communionis extinxerat? si autem erat ecclesia, nihil obesse mali bonis in una communione potuerunt. quare uos separastis? ecce in unitate uideo Cyprianum et alios collegas eius, qui facto concilio censuerunt omnes, qui extra ecclesiae communionem fuerint baptizati non habere et ideo eis dandum esse cum ueniunt. sed [*]( 17 Cypr. sentent. episc. praef. (I 436, 1 H.)) [*](2 disrupistis LMNv 4 eum om. N 6 disrupistis LNVm2v dirapistis Mm2 7 uos s. 1. m2 N 11 certe om. Nml 13 scismaticcs Kml 14 tamen s. 1. K 15 peccata eorum om. L immania JKm2N$ eos om. (3 19 communioni Nml 20 extit Nml orgo p.ml 21 cathecizatus JKMNVm2p.ç catheciza Vml catezizatus L 22 extincxerat V 23 obsese Nml 24 in om. Nml 27 dandum esse eis Lml cum ueniunt] conueniunt J. )

183
ecce rursus in eadem unitate uideo quosdam de hac re diuersa sentire et eos, qui ab haereticis uel schismaticis uenerint, agnito in eis baptismo Christi non audere iterum baptizare. hos omnes catholica unitas materno sinu conplectitur inuicem onera sua portantes et studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter sapiebant, dominus reuelaret. si uera isti sentiebant, ab illis non contaminabantur an contaminabantur? si uera illi sentiebant, ab istis non contaminabantur an contaminabantur? quod uolueritis eligite. si contaminabantur, iam tunc non erat ecclesia. respondete: unde huc existis? si autem permanebat ecclesia, nullo modo boni a malis tali communione contaminantur. respondete: quare uinculum dirrupistis?