De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nec arbitror beatum Cyprianum propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret cui esset melius reuelatum, gratissime acciperet et ostenderet imitandam non solum docendi diligentiam sed etiam discendi modestiam, si autem nullus existeret qui tale aliquid adferret, unde illae omnes uerisimiles rationes quibus mouebatur refellerentur, in [*](8 cf. Cypr. ep. 71, 4 ) [*]( 4 multa] add. quae Nm2v nec N 5 posteriorum KVv, cf. p. 190,18 concilia posteriora prioribus aput posteros praeponuntur. VII 25, 49 init. non pertinent ad posteros facinora priorum 7 agrippinnum Nml praedecessorem Mm2Nv 8 quasi] quisi Jml 9 diligitis L post 8. I. L 12 quaestionem Jml 14 apud haereticos uel apud schismaticos v 17 maluerunt L 18 intuerunt Nml induxerunt Nm2 19 intercleserunt Jml 21 contra 8. I. m2 N expromsisse KLMps prioremque] add. qui Mmlp.ç 22 talium N si] nisi ppr. 23 accipere Vmlp.ç imitanda p.ç 25 exsisteret V )

188
eadem sententia permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur ueritatis et retentae quae amabatur unitatis. nam et illud sic intellexit quod ait apostolus: prophetae autem duo aut tres loquantur et ceteri examinent. si alii reuelatum sedenti fuerit, ille prior taceat. qua in parte, inquit, docuit et ostendit multa singulis in melius reuelari et debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. his utique uerbis non solum eos ammonuit sibi consentire qui melius aliquid non uidebant, sed etiam eos hortatus est, si qui possent adferre aliquid quo prior consuetudo seruanda potius firmaretur, ut, si tale esset quod refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam ueraciter dixerit: debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. sed quia tunc non extiterant nisi qui ei consuetudinem opponerent, defensiones autem ipsius consuetudinis non tales adferrent quibus illa talis anima moueretur, noluit uir grauissimus rationes suas etsi non ueras, quod eum latebat, sed tamen non uictas ueraci quidem sed tamen nondum assertae consuetudini cedere. quam tamen consuetudinem nisi prior ante Agrippinus et nonnulli per Africam coepiscopi eius etiam per concilii sententias deserere temptauissent, non auderet iste saltem ratiocinari aduersus eam, sed in tam obscura quaestione turbatus et ubique intuens uniuersalem robustamque [*](3 Cypr. ep. 71, 3. I Cor. 14, 29—30 ) [*]( 1 sententiam Kml sententia. N conscius sibi L occultae J 3 sic] si L profetae N 4 tres s. I. m2 N exaniment L 5 fuerit sedenti v prior ille L 6 inquid V 8 inbeberat Lml 11 admonuit Nm2 12 eos om. v qui] quid L quo] quod ppr. 14 repelli N possit Lml 15 debere om. codd, praeter V 19 offerrent p 20 gratissimus Mp,ç 24 agrippiuam (sic) J 25 disserere Nm2 temtauissent Kmlr;, temptauisset Lml 26 saltim JmSLM obscuram Vml\\m,H )
189
consuetudinem coartaret se potius et prece et intentione mentis ad deum, ut quod postea plenario concilio uisum est id uerum esse perspiceret et doceret. sed cum fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est excepisset auctoritas, maluit prodecessorum suorum tamquam inuentum defendere quam in quaerendo amplius laborare. nam in fine epistulae ad Quintum ita ostendit, in quo tamquam lectulo auctoritatis quasi fessus adquieuerit.

Quod quidem, inquit, et Agrippinus bonae memoriae uir cum ceteris coepiscopis suis qui illo in tempore in prouincia Africa et Numidia ecclesiam domini gubernabant statuit et librata consilii communis examinatione firmauit. quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem fidei, ecclesiae catholicae congruentem nos etiam secuti sumus. hac adtestatione satis ostendit multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re transmarinum uel uniuersale concilium factum esset. nondum autem factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et haec sola opponebatur inducere uolentibus nouitatem, quia non poterant adprehendere ueritatem. postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inuenta est sed etiam ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passionem sed antequam nos nati essemus. hanc autem fuisse consuetudinem ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus perspecta ueritate plenario concilio confirmata est, satis [*](9 Cypr. ep. 71, 4 ) [*]( 4 autoritaa N 5 praedecessorum Jm2Mm2Nv defendere inuentum M 6 in qaaerendo] inquirendo LNm2Vmlv 7 autoritatis Nml 10 qui] quo $pr. 11 pr. in om. Nmlv Cypr. et om. L 12 dei gubernabat L 13 concilii Mv 14 relegioaam NmlVmlp. 15 fidei) add. et jto Cypr. 16 attestante L 17 Be om. N commemoratum $pr. 18 uniuersalem Nmlfypr. 21 poterat S pr, dum om. \'TTmls 26 ambagibus discussis J ambagimus Nml perfecta p.ml )

190
ostenditur et ipsius beati Cypriani uerbis in eadem ad Iubaianum epistula quae in concilio lecta commemoratur. ait enim: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? ubi certe quid fieri soleret, etsi non fieri uellet, satis ostendit et eo ipso, quod concilium Agrippini commemorat, aperte indicat aliam fuisse consuetudinem ecclesiae. neque enim opus erat hoc concilio uelle statuere, si iam consuetudine tenebatur, et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant eos contra ecclesiae consuetudinem decreuisse quod decernendum esse arbitrati sunt. quapropter. illud unum isti considerent quod omnibus patet, si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse in unitate seruanda quam in ecclesiae consuetudine commutanda, si autem concilium eius adtenditur, huic esse uniuersae ecclesiae posterius concilium praeponendum, cuius se membrum esse gaudebat et, ut se in totius corporis compage retinenda ceteri imitarentur, saepius ammonebat. nam et concilia posteriora prioribus aput posteros praeponuntur et uniuersum partibus semper optimo iure praeponitur.

Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi uel in schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declarauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes? si talium communione maculatus est, cur in iterando baptismo eius auctoritatem sectantur? si autem talium communione [*]( .2 Cypr. ep. 73, 23 24 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 1 iubanianum Jml 2 memoratur v 3 decit Nml iis v praeterito Nm2 6 post eo ipso L repetit uerba quid fieri aoleret—et eo ipso 7 fuisse aliam Vv 8 consilio Jml 11 dicernedum Nml 14 seruenda Nml 16 gaudebant Lml 17 et ut se] ut esse Nml conpage L 18 admonebat LNm2 20 iure optimo c 22 alt. in om. NVv 24 communionis Lm2Nm2v 25 alique Jml 26 in tractando KmlMmlNVp,çv, cf. p. 186, 24. 197, 2 27 maculatos Lml )

191
maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum eius non imitantur? num quid hic restat nisi ut dicant: \'sic uolumus\'? quid aliud sermoni ueritatis iustitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinerosi homines, luxuriosi ebriosi adulteri et modis omnibus inpudici, fures raptores homicidae latrones malefici idololatrae? quid aliud respondent, cum eos ueritas arguit, nisi: \'hoc uolo, hoc me delectat\'? et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam: tu quis es qui iudices alienum seruum? uerumtamen eo sunt isti modestiores, quia, cum legibus diuinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt. isti autem simul habere uolunt et sacrilegorum uitam et innocentium famam et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis iustis martyrum gloriam, quasi non tanto sit erga illos maior misericordia et patientia dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum paenitentiae et in hac uita flagella ingeminare non cessat, ut considerantes quae patiantur et quare patiantur aliquando resipiscant et, qui iam pro unitate Donati Maximianistarum baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, uideant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili deo, cuius unitatem nefario scelere dirruperunt, cuius sacramentis tam diuturnas iniurias inrogarunt. misericors est enim et miserator dominus, longanimis et multum misericors et uerax. amplectantur in praesenti uita misericordem et longanimem et timeant in futura ueracem. non uult enim mortem impii quantum ut reuertatur et uiuat, quia sententiam flectit aduersus iniurias inrogatas. haec est nostra exhortatio. [*]( 4 cf. I Cor. 6, 9-10 8 Rom. 14, 4 15 cf. Sap. 12, 10 25 cf. Ex. 34, 6. Ps. 102, 8 28 cf. Ezech. 18, 23. 33, 11 1 unitate* N 2 hinc Nml$pr. 3 omnes om. L 4 facinorosi LMNv 6 idolatresiiolattaeJm2LMNy.qG squis] quip 9 istis Mm2 13fama Kml 15 eos] es L 16 poenitentiae <7»n2 patientiae p 20 reconciliantur L 24 disruperunt Jm2 27 futuro L 28 uul qml 30 exortatio LNVpq )
192

Propter hoc eos habemus inimicos, quia uera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus apostolo dicenti: praedica uerbum, insta opportune inportune, argue hortare increpa. sed, sicut euangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam dei et reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. uident etiam ipsi quid mali faciant, uident non esse quid omnino respondeant, sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi uiui sorbeantur, id est scientes et agnoscentes intereant. uiderunt horrere homines et grauiter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diuiserunt et maxime in Africae capite et notissima ciuitate Karthagine. conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum; putantes quod possent Maximianistas auferre magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saeuissimas intulerunt, receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore conuerti, his autem quos receperunt noluerunt facere iniuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent uel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus a quibus baptizati erant foris, adque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. sentiunt quam scelerate iam faciant recepto baptismo Maximianistarum uiolare baptismum orbis terrarum, sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint ceteris, ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessauerint.

Quid de receptis Maximianistis respondeant non inueniunt. si dixerint: (innocentes recepimus,\' respondetur eis: \'ergo innocentes damnaueratis.\' si dixerint: \'nesciebamus,\' [*]( 3 IL Tim. 4, 2 5 Ioh. 12, 43 9 cf. Num. 16, 31-33 2 quanto M 4 oportune JLMNILG hortare] obsecra J 5 diligant ppr. 6 et] add. dum v 8 alt. quid] quod Mp. 10 horrore L 13 kartagine LN carthagine JJfp 20 baptizati] rebaptizati Lml 21 consuetudine L 22 sentiunt.. L faciunt Lml 23 uiolareterrarum mg. Nm2 28 recipimus p pro ergo eis L 29 damnaretis Kml damnaueritis Lml )

193
\'ergo temere iudicastis — sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis — falsumque dixistis: plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite\'; neque enim ore ueridico innocentes damnari potuerunt. si dixerint: \'non eos damnauimus\', recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et ciuitatum. si dixerint: \'non est ipsum concilium nostrum\', recitantur gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegauerunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent et iudiciorum strepitu adque auxiliorum impetu proturbarent. si dixerint Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse, recitantur gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo, quod aduersus Maximianistas fecerunt, de iudiciis publicis postularunt. si dixerint: \'pro pace suscepti sunt,\' respondetur: \'cur ergo ueram et plenam non agnoscitis pacem? quis uos inpulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum et contra pacem Christi orbem damnare inauditum?\' urget eos utique ueritas, uident se non habere quid respondeant et putant se non habere quid faciant. quid loquantur non inueniunt, tacere non permittuntur: malunt peruersis uocibus ueritati reluctari quam confessis erroribus paci restitui.

Quis autem non intellegat quid in corde suo possint dicere? \'quid ergo facimus\', inquiunt, \'de his quos iam rebaptizauimus?\' respondetur: \'redite cum eis ad ecclesiam, medicamento pacis offerte curandos quos uulnerastis, uitae caritatis offerte suscitandos quos occidistis. multum ualet ad [*]( 2 cf. Cresc. III 19, 22 12 cf. Cresc. III 56, 62. IIII 39, 46. 40, 47 i ) [*]( 1 si Nml 2 temeriam L plenari Vml\\i.c, uniucrsalis sententia Bagaitana concili Ntnl 3 ueredico Nm2, item lin. 4 damnatosueridico om. L 4 more $pr. 6 ciuitatium N§ nostrum concilium ipsum (tr. ipsum concilium) L 8 alligauerunt L Vp.ç 12 balicis excluendos Lml 18 urguet p utique (tique in ras.) L undique v 20 illoquantur Nml 22 pace LM 26 curandas Nml uulneratis Nmlqml 27 karitatis (ka in ras. m2) N ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 13 )

194
propitiandum deum fraterna concordia. si duobus ex uobis, ait dominus, conuenerit in terra, quidquid petieritis fiet uobis. si duobus hominibus, quanto magis duobus populis! simul nos domino prosternamus, participamini nobiscum unitatem. participemur uobiscum dolorem et caritas cooperiat multitudinem peccatorum. ab ipso beato Cypriano consilium quaerite, adtendite quantum de unitatis bono praesumpserit. unde se non dirrupit a diuersa sentientibus, et cum arbitraretur eos qui extra ecclesiae communionem baptizarentur baptismum non habere, credidit tamen eos in ecclesiam simpliciter admissos propter ipsius unitatis uinculum posse ad ueniam pertinere. sic enim soluit quaestionem quam sibi ipse proposuit, ad Iubaianum ita scribens: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare.\'

Quid sit autem pernieiosius, utrum omnino non baptizari an rebaptizari, iudicare difficile est. uideo quidem quid amplius homines detestentur adque horreant, uerumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu sed ex auctoritate diuina rerum momenta penduntur, inuenio de utraque re domini sententiam. nam et Petro dixit: qui lotus est non habet necessitatem iterum lauandi et Nicodemo: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quid [*]( 1 Matth. 18, 19 5 cf. { Petr. 4, 8 13 Cypr. ep. 78, 23 26 Ioh. . 13, 10 27 Ioh. 3, 5 ) [*]( 1 concordia fraterna Lna1 2 terram p.ç 4 prostenamus L 5 participemus N 7 praesumserit JKq 8 disrupit LMNv dirupit p.m2 a diuersa] aduersa Nmlç 10 eos tamen v ecclesia N 12 peruenire p 21 an] aut Nml iudicari Nv 22 detestantur Nml uerum (tamen om.) N 23 domicam L 26 locutus Ntnl 27 nichodemo LMNm2p.m2 28 intrauit Nml )

195
habeat secretior diiudicatio dei, hominibus quales nos sumus difficile est fortasse cognoscere. quantum tamen ad ipsa uerba adtinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter \'non habet necessitatem lauandi et \'non intrabit in regnum caelorum\'. ipsa denique ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post paenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum baptismo non carere? si ergo Cyprianus, quos esse sine baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis uinculum ad ueniam pertinere praesumebat, potens est dominus per ipsum uinculum unitatis et pacis etiam rebaptizatis placari et eis, a quibus rebaptizati sunt, ex ipsa pacis conpensatione mitescere et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium caritatis quae cooperit multitudinem peccatorum, ut non adtendat quam multi eorum discessu uulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. in quo enim uinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam dei ab ecclesiae muneribus non separari eos, quos in ecclesiam sine baptismo existimabat admissos, in eodem uinculo pacis credimus per eandem misericordiam dei mereri ueniam posse rebaptizatos.

Ecclesia quippe catholica temporibus beati Cypriani et ante ipsum praeterito tempore aut rebaptizatos aut baptismum non habentes unitatis gremio continebat: aut illi aut illi salutem non nisi unitatis ipsius merito consecuti sunt. si enim non habebant baptismum qui ab haereticis ueniebant, sicut asserit Cyprianus, non recte admittebantur; et tamen eisdem ipse indulgentiam de domini misericordia propter unitatem [*]( 4 Ioh. 13, 10. 3, 5 14 cf. I Petr. 4, 8 ) [*]( 7 cum om. Kml 10 unitatem Vmlpmb; uinculum in ras. m2 N 11 dominus] add. inquid Jm2 unitatis uinculum v 12 ex] ea Kv 15 peccatorem Lml adtendit Lml attendit MNll multi (i in ras.) L 16 sunt JLmlM 20 credimus pacis Lml 21 posse ueniam M 22 et temporibus v 24 aut illi semel Mp. 27 ammittebantur JmlKLNmlfi eis idem L ) [*]( 13* )

196
ecclesiae non desperauit. ita ergo, si habebant baptismum, non recte rebaptizabantur. quid itaque illos nisi eadem unitatis caritas adiuuabat, ut, quod in sacramento tractando latebat humanam infirmitatem, diuina misericordia non reputaret amantibus pacem? cur ergo, cum uestros rebaptizatos timetis, et illis et uobis salutis aditus inuidetis? fuit aliquando de baptismo dubitatio: qui diuersa senserunt in unitate manserunt. ea dubitatio procedente tempore perspecta ueritate sublata est: quaestio, quae nondum finita Cyprianum non deterruit ut recederet, uos finita ut redeatis inuitat. uenite ad catholicam concordantem, quam Cyprianus non deseruit fluctuantem. aut si uobis exemplum Cypriani iam displicet, qui communicauit eis, qui cum baptismate haereticorum recipiebantur, aperte dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes, quo itis, miseri, quid agitis? et uos ipsos fugite, quia inde processistis ubi ille permansit. si uero ei propter abundantiam caritatis et amorem fraternitatis et uinculum pacis nec sua peccata nec aliena obesse potuerunt, huc redite, ubi et nobis et uobis multo minus oberunt quae uestri finxerunt.